Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

JOHANNIS MAGNI 
dori permisisset, quod ecclesiae Ypsalensis confirmatio ab archiepiscopo Lundensi 
postulanda esset, non sine maximis laboribus et expensis se ad ipsum in Lundiam 
contulit, sperans se eius auctoritate, non consulto summo pontifice, pallium archiépi 
scopale assequi posse, at longe secus euenit, nam loannes, qui tunc metropoli 
Lundensi praesidebat, asseruit sibi minime licere ipsum pallio archiepiscopali investire, 
nisi summus pontifex denuo auctoritatem concedat. Quod autem fama esset, Nico 
laum vrbis Romae Cardinalem, dum legatione Eugenii papae III. in regnis Aquilo- 
naribus fungeretur, potestatem dedisse Eschillo archiepiscopo Lundensi et suc 
cessoribus eius confirmandi archiepiscopos Ypsalenses, inde euenisse credendum est: 
quia idem Cardinalis, ordinaturus in Suecia sedem Archiepiscopalem, Gothisque et 
Succis, oh inveteratam aemulationem, de vrbe et persona, tanto muneri idonea, con 
cordare nequeuntibus, apud Eschillum pontificem Lundensem illud luturum Suetici 
sacerdotii insigne, quod palleum dicimus, deposuit, dandum ei in quem concors Suc 
onum Golhorumque suffragium convenisset: attamen Eschillus ea auctoritatevsusnon 
est, nam contemporaneus eius Stephanus, primus archicpiscopus Ypsalensis, eisdem 
annis, ne videretur ecclesiam Vpsalensem in aliquo subiecisse archiepiscopo Lundensi, 
curauit immediate ab Alexandro papa III. pallium archiépiscopale cum omnibus immu 
nitatibus, gratiis et priuilegiis, quibus Archiepiscopi, sedi apostolicae immediate sub- 
iecfi, gaudent impetrare, cuius vestigiis tota deinceps Ypsalensium archiepiscoporum 
successio ita semper inhaesit, vt nunquam alibi, quam apud sanciam sedem aposto- 
licam, tantae auctoritatis praerogatiuam quaerere voluisset. Hoc si Magnus Boetii 
electus suo tempore perpendisset, nequaquam suo incommodo eius rei veritatem ex 
periri curauisset, vcrumtamen ne poenitentia longi et difficilis itineris frustra susce 
pti nimium torqueretur, consecrationem, quae absque pallio nihil aut minimum iuris 
tribuit , ab archiepiscopo Ioanne suscepit , qua suscepta magis impeditus quam expe 
ditus, in suam Ypsaliam est reuersus w ). Siquidem Martinus papa quartus, eam conse 
crationem sine apostolicae sedis confirmatione factam reprobans, pallium taliter con 
secrato denegauit, idemque fecit eius immediatus successor Honorius Illi, nam apud 
vtrumque ipse Magnus electus pro pallio instanter instantius atque instantissime, sed 
frustra, supplicauit. Igitur totis septem annis, quibus praefuit ecclesiae Ypsalensi, 
coactus est satisfacere suo officio pontificali, per aliquem ex suffraganeis episcopis, 
non enim permittunt sacri canones Archiepiscopo, sine assecutione pallii, praecipuas 
sui officii partes exercere: nihilominus tam laudabiliter et vtiliter rebus ecclesiae 
et regni consuluit, vt in omnibus factis suis se sanctorum pontificum imitatorem 
fnlclemque patriae suae amatorem ostenderet. Inprimis cum considerasset regem 
Y'aldemarum, relictis maiorum exemplis, totum se pel ulantissimi luxus illecebris manci 
passe vitiaque pro virtute complexum, omnia regiae maiestatis officia intermisisse, ac 
sordidissimum luxuriae mancipium euasisse, velleque legitime depositam regni admini- 
stralionem denuo invadere, suasit et persuasit fratri eius regi Magno, cuius memoria 
superius facta est, vt ipsum Yaldemarum publicae custodiae manciparet *), potiusque 
fratris quam regni charitatem abiiceret: deinde Folchungorum familiam, atque in ea 
sanctissimum patrem Brinolphum Scarensem episcopum, audita prius et examinata 
vtriusque partis ratione, regis gratiae conciliauit »). Vcrumtamen ipsum regem stupen- 
sv) Magno Boëtii , Lundis consecrato, subirascitur No 
ster, primatiae nimirum Lundensis impatiens, rem 
simplicissimam mire detorquens. Etenim dum conse 
crationem a Primate Lundensi efflagitavit Magnus, pal 
lium al> illius manibus accipere recusavit, Cfr. Bullam 
Honorii P. IV. d. 18 Maji 1283 Archiepiscopo 
Lundensi datam, np. Celse, p. 91. Pallium identidem 
Lundensi misit Nicolaus P. IV. d. 4 Jul. 1289 Ele 
cto Upsalensi tradendum. Circa hoc vero tempus 
moritur Magnus Boetii d. 12 Jun. 1289. Cfr. Por 
than, Access, ad Celse, Bullar, p. 62. 
x) Cfr. Litteras Magni, Electi Upsalensis et Benedicti, 
Ducis Finlandiae, Episcopi Lincopensis de Walde- 
maro Rege. quas e Messenii Scondia derivavit Di- 
plomatar. Sv. T. I. p. 649. cfr. p. 719, 726. 
y) Sciens praeteriit auctor viam, qua in gratiam Re 
gis redierat S. Brynolphus, scii, sollenni decla-
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.