HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL.
\A
profecit, vt in Sanctorum catalogum adscribi mereretur: alii vero Folchungi, ponti
ficum exhortatione commoti, regem (super responso dato expostulaturi) adierunt, a
quo durius increpali, animum ad insidias regi parandas converterunt, ipsumque re
gem Yaldemarum, regno pridem destitutum, caput suae factionis erigentes, comi
temque Holsatiae Gerardum, regis socerum, capliuantcs et non paucos nobiles pro
rege stantes occiderunt"), sed prudenti regis consilio mox intercepti poenas dederunt,
siue regi iusta respondenti, siue pontificibus, quorum paterna consilia nullus vnquam
feliciter recusauit. Interim dum haec dissensio in regno ageretur, Iacobus archie-
piscopus finem viuendi fecit anno domini M.CC.LXXXI. sepultus Vpsaliae YIII.
Calend. Nouemb ').
Quomodo Metropolis Vpsalensis per annos XIIIL vacabat, et interim tres suc
cessive electi sunt, qui quoniam pallium archiépiscopale a sede apostolica
non obtinuerunt, inter archiepiscopos conscribi nequiuerunU
De Io anne Odo Iphi electo.
Sublato e medio viuentium Iacobo Israelis u ), venerabiles et prudentes patres eccle
siae Vpsalensis diuturna deliberatione fluctuantes dubitabant, cui tam praeclarum et
laboriosum pontiliciae dignitatis onus imponant: tandem elapsis nouem septimanis,
seruato diuini et pontificii iuris ordine, concorditer elegerunt optimum et doctissi
mum virum Io annem Odolphi, idque quinta die dominicae natiuitatis, vt sollenne
festum laetabunda noni pontificis electione decentius illustrarent, sed completa est in
eis illa prophetica comminatio, quae dicit: Dies festi vertuntur in lamenliones. Si
quidem tam dignus vir, considerata grauitate pontificiae dignitatis et dulcedine pri-
uatae quietis, non sustinuit suam libertatem tam graui seruilute commutare, proinde
coram Martino papa quarto in Yrbe veteri personaliter constitutus electioni de se
factae rcnunciauit B ), quasi dicere voluisset cum leremia: Aaa domine Deus, nescio
loqui, nec sum idoneus, quod mittar ad Aquilonem, in quo illa olla mortis semper
succensa apparet, et a quo pandetur omne malum super vniuersum orbem, in quo
etiam angelus apostata voluit exaltare thronum suum. Enimvero omnes prophetae
de malignitate Aquilonis nimis multa perhibent testimonia, quocirca hunc Ioannem
prudentissimum fuisse non dubito, cum sibi melius respuendo pontificatum quam
amplectendo consuluit, eo quidem honore dignior, quod oblatam dignitatem aliorum
prudentiae cedere non erubuit. Quis enim mentis compos huius refertum industria
pectus ignoret? qui se intra priuatum fortunae habitum continere, quam dignitatis
incrementa cura ac sollicitudine quaerere praeoptauit.
De electione Magni Boetii.
Quemadmodum praedictus Ioannes pontificiam dignitatem, exemplo sancti Iere-
miae laudabiliter recusauit: ita Magnus Boëtii legitima venerabilis capituli Vpsalen
sis electione ad ipsam vocatus laudabiliter consensit, idque exemplo alterius sancti
prophetae, nempe Esaiae, qui quod Ieremias humiliter negauit, magno desiderio
postulauit dicens: Domine ecce ego, mitte me &c. Hic Magnus postquam sibi persua-
s) Cfr. Er. Olai et Cliron. Rhythm, majus.
f) Chron. Archiepiscopor. Ups. *«•>•« sequitur au
ctor, attamen non uno loco «liem emortualem cum
die sepulturae perperam confundit.
u) Scmet ipse corrigit auctor, et hoc loco la cohum
Arehiepiseopum Israelis filium, et recte quidem,
appellat, adsentientihus Er. Olai et Chronol. XII.
V) Archidiaconus Upsalensis, quo in munere, deposita
Archiepiscopali dignitate, demum obiit anno 1290.
Cfr. Peringsfciold, Mon. UpI. H. p. 137.
Tom. III.
II. il.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.