Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

10 
JOHANNIS MAGNI 
Tempore Archiepiscopi Folcoiiis Gregorius papa X. acriter increpauit regem Valdemaium, 
et nobiles regni Sueciae propter violationem ecclesiasticae libertatis, vt infra habetur. 
IACOBYS Erlandi, in ordine archiepiscoporum Ypsalensium X., tempore Ro- 
dulphi Imperatoris a Nicolao papa III. in cathedra pontificali per traditionem pallii 
archiepiscopalis confirmatus, multiplicem in pontificatu laborem et doloiem invenit. 
Enimvero quamvis ei omnia feliciora pollicerentur, quia amotus erat iniquus et te 
merarius rex Valdemarus, suffecto in eius locum Magno, pio et catholico rege, qui 
Dei culi uni et reipublicae statum (quem ignaua superbia et superba ignauta eiusdem 
Valdemari labefactauerat) prudenter et efficaciter restituere posset et vellet: attamen 
sublata vna domestica discordia, per suffectionem boni regis, mox secuta est alteia 
non dissimulanda reipublicae pernicies: quippe illustris Folchungorum prosapia aegro 
animo ferens nouos homines, ex Dania et Teutonia in regiam militiam et lamiliari- 
tatem asscriptos, eminentiorem locum (qui indigenis deberetur) occupare, negotium 
fecit regni pontificibus, praesertim Iacobo archiepiscopo Ypsalensi et Benedicto epi 
scopo Lincopensi, rogans eos, vt curarent regi persuadere, ne praereptum Sueticae 
nobilitati honorem extraneis (forte ob facinora transfugis et minus integra fide in 
alieno solo militantibus) concedere velit, quorum votis satisfacturi pontifices regem 
orant, habeat illustrium virorum rationem, dignetur suo loco Sueticam nobilitatem, 
honorem suorum fidelium ciuium suum esse putet, satis sit peregrino militi, quod 
se in suo ordine et militari honore contineat, militiaque defunctus et iuslo stipendio 
donatus in sua remittatur. Tum prudens et optimus rex inquit : Quae a nobis reue- 
rendi pontifices impetrare contenditis, ea ex nostro regio officio sine quocunque 
monitore prastarc volumus et debemus, alioqui non regem sed hostem subditorum 
nostrorum ageremus: Ynum tamen est, quod vos vna nobiscum prudenter perpen 
dere debetis, regiam maiestatem nostram et regnum Sueciae plus rerum experientia, 
plus sapientia et prudentia, denique plus virtute, quam nobilitate decorari: > os ipsi 
satis compertum habetis, bonam partem nobilitatis nostrae ita se disponere, vt vi 
deatur longe minorem curam honestatis suae gerere quam nos: quippe nobilium ho 
nor et gloria est, ignobiles mores fugere, virtuti operam dare, nulli violentiam in 
ferre, aliena non rapere, innocentes non opprimere, pauperes defendere, iustitiam 
colere, nihilque contra diuinam aut humanam legem maligno proposito et crudeli 
facto committere, his vero nobilitatis officiis numquam debitum honorem negauimus. 
Proinde si illi oh generis nobilitatem aliis praeferri velint, studeant alios virtute su 
perare, aut saltem aequare, sibique persuadeant, nos nunquam in eum errorem 
prolapsuros, vt maiorem gloriam ignauae nobilitati, quam spectatae virtuti tribuamus. 
Haec pontifices Folehungis cum omni modestia referentes suadebant , vt voluntati re 
giae obtemperantes, primam curam impendant virtuti et moribus tanta nobilitate di 
gnis, nihil dubitantes, quin prudens rex tam iustus aestimator foret nobilitatis et vir 
tutis, vt neutram suo honori priuari pateretur. Hanc pontificum exhortationem multi 
Folchungorum grato animo admiserunt, affirmantes regem iustam sententiam dixisse, 
verumque esse, quod nobilitas, a virtutibus ac legibus et bonis moribus aliena, nihil 
aliud sit quam regni desolatio et turpitudo: moxque liberos suos doctis praeceptoribus 
(qui eos literis et moribus ac rerum experientia instituerent) committere curauerunt, 
qui tam excellenter docti ab externis scholis in patriam redierunt, vt multi ex i- 
psis pontifices et praelati omni laude digni euaserunt, inter quos praecipuus erat 
sanctissimus Brinolphus r )i quondam episcopus Scarensis, qui duodeviginti annis Pa 
risiis sacras literas vigilantissime hausit et alios docuit, tantumque vitae sanctimonia 
r ) Gegen Ja S. Bryoolplii, in Breviario Skarensi.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.