cessariis circumstantiis) perfecit •): et cum consideraret nimis indecorum esse, quod
tantum quatuor canonici essent in ea ipsa metropoli, quae tempore paganismi pluri
mis idolorum ministris abundauerat, octo canonica sacerdotia pro Christi ministris
et decore domus Dei atque honestate totius regni Sueciae erexit, instituens Chri
stum dominum Deum nostrum heredem patrimonii sui, a quo illud liberaliter dona
tum acceperat, imprecatus testamenti sui violatoribus aeternam maledictionem et lo
cum, qui sacrilegis apud inferos est praeparatus. Interim tamen cum omnia illa pru
denter ac diligenter praestaret, quae pro diuino cultu et publica totius patriae sa
lute, per optimum pontificem praestanda essent, Valdemarus rex sua temeritate o-
mnia diuina et humana turbauit, factus miserabile mancipium omnium enormium lla-
gitiorum, ita quod nec a fratribus suis (alioqui integerrimis proceribus) nec a con-
iuge sua, aut nobilibus regni tolerari potuisset infamis conuersatio eius. Quippe
(vt verbis fratris eius Benedicti episcopi Lincopensis, Finlandiae ducis, vtar) effectus
est patriae suae et publicae pacis turbator et quasi mente captus, suae famae at
que honoris oblitus, diuinae vltionis immemor, diabolicae suggestionis imitator, prae
ceptorum Dei et ecclesiae contemptor, eaque enormia facinora commisit, quae sine
horrore piarum mentium nequeant nominari. Tandem postquam obstinatum Regem,
nec pontificum reuerentia, nec fraterni sanguinis respectus, nec procerum regni ex
hortatio, aut patriae charitas "), immo postquam nihil esset in coelo, aut in terra, per
quod ipse ad regios mores reuocari potuisset , supplicabant proceres regni Folchoni
Archiepiscopo, eiusdem regis consanguineo, et omnibus regni episcopis, vt sua ipso
rum auctoritate (quam a Deo acceperant) prudentius consulere vellent reipublicae
tam acephalae, et decernere quid in talem Dei et ecclesiae contemptorem statuen
dum esset. Itaque maturo praemisso concilio et solo Deo prae oculis habito, Ar-
chiepiscopus, assidentibus et consentientibus omnibus episcopis regni, decreuit ac
declarauit, sententiamque iuri diuino consonam tulit, vt amodo regni Sueciae proceres,
aut populi numquam teneantur obedire regi tam desperato, aut vilis aliis regibus
siue principibus, qui tam rebelles essent Deo, vt contemptis Dei et ecclesiae prae
ceptis, haereses aut schismata fouere, periuria committere, sacrilegia perpetrare non
erubescant °). Hanc sententiam Benedictus episcopus Lincopensis, plus diuini honoris
quam fraterni sanguinis aestimator (iubente archiepiscopo) tulit in fratrem suum regem
Valdemarum. Eodem tempore pronunciatae sunt per senatum pontificum dirae ex
communicationes et anathemata in omnes homines cuiuscumque status et dignitatis,
qui vnquam praesumerent violare eas libertates, quae Christianae ecclesiae et eius
ministris a diuino aut humano iure vnquam sunt concessae, aut in futurum conce
dendae P). Itaque Yaldemaro, per auctoritatem pontificiam (quam temere contempserat)
a regia maiestate destituto, suffectus est frater eius Magnus, cognomento Ladalaas ’)
prudentia, iustitia, aequitate, pietate longe insignior, cui postquam Folco principium
regni per coronae impositionem fecisset, finem temporalis vitae suae fecit in terris,
aeternam (si vitae meritum cuiquam prodest) in coelis consecutus, estque Ypsaliae
sepultus anno domini M.CC.LXXYH. quinto nonas Martii.
m) ”Pro cu r a v i t licentiam translationis Sedis ad
novam Upsaliam et feeit etiam eandem”, ita Chion.
Archiepiscnpor. Ups. et recte. Constructio vero
ecclesiae catbedralis ad successores illius pertinet.
Cfr quae monuimus in opere: Upsala Domkyrka och
dess märkvärdigheter, p. 3.
w)Supp!e: revocare potuerint, vel simile quid.
£>) Amplificat auctor verba Er. Olai p. 61. Rex Wal-
demarus ”depositus per Ecclesiam ct Principes,
propter facinora.”
p ) Cfr. Celse, Bullar, p. 85.
chiepiscopo Vpsalensi et omnibus suffraganeis eius,
quod distingueret reditus, siue iura coronae et
ecclesiae, quod ct fecit, ut infra suo loco diffusius
erit ostensum.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.