38
.JOHANNIS MAGNI
perdocuit J ). Quo facto non parum confortata est nobiscum Christiana religio, quando
talis et tam eximius vir doctrina, eloquentia et prudentia praeclarus, abiecla et
snualida veste circumdatus, verbum Dei virtute magna praedicaret, paratus pro no
mine lesu non solum contumelias pali, sed extremas quasque persecutiones sustinere.
Itaque cum ea sanctitatis professione nudum Christum pro nobis crucifixum seque
retur, nihilque minus concupisceret, quam ab ipso mundo (quem magnanimiter con
tempserat) honorari: ecce lotius cleri et populi sutfragiis in Archiepiscopum electus
est. vt implerentur verba illius summae veritatis, quae dixit: Nemo accendit lucer
nam, et eam sub modio ponat. Confirmatus est per sedem Aposlolicam eo tempore,
quo vacabat imperium post depositionem Friderici II. Imperatoris, quae accidit
tempore Innocentii Ouarti, anno 1244. anno primo Yrbani Papae Quarti, et pallio
Archiepiseopali insignitus *). Ilie in pontificalem cathedram sublimatus, officium pa
storale insuperabili euangelizandi constantia vsque ad finem vitae conlinuauit, sanis
consiliis suis proceres ac plebem regni in sancta religione christianisque moribus
et legibus conseruauit, et cum multa per interregnum (in quod pontificatus eius in
cidit) ad turbationem ruere viderentur, attamen singulari prudentia eius effectum est,
vt nocentes longe minus auderent in innocentes. Erat ei perpetua familiaritate con-
iunctus nobilis ille et generosus praeses Iuarus Blao 1 ), cuius humeris post fata regis
Erici Balbi lota respublica nitebatur. Is sapientissimi pontificis monita cupide secu
tus, Birgeri ducis Ostrogothi filium Yaldemarum regem fieri procurauit, omniaque
regni negotia tam prudenter ordinauit, vt vterque, videlicet pontifex, qui sapienter
consilia tribuit, et ipse Iuarus, qui ea prudenter exsecutus est, sempiternam nominis
sui gloriam posteris destinauit. Praeterea Birgerum ducem, nouelli regis Yaldemari
patrem, multa seuerius in nobilitatem regni (praesertim in eos, qui iam pridem Fol-
chungis adhaeserant) molientem, a scelerato proposito reuocauit iussitque, vt con-
uerteret gladium suum in vaginam, nisi velit et ipse gladio quandoque perire, prae
fatus nimium innocentis sanguinis terram Succorum superioribus annis absorbuisse:
proinde magis curandum esse, quomodo Deus placari possit maledictae terrae, quae
tunc cruore innoxio adeo ebria esset, vt supergredientes incolas vix sustinere pos
set. Haec paterna monitio tantum valuit, vt generosus dux cum nobilitate in gra
tiam reuersus, omnia quae pacis essent, studiose exsequeretur, Deum poenitentia
placaret, monasteria et templa erigeret, sacerdotia institueret, Dei ministros coleret,
filios suos mox in diuina lege diligenter instrueret, et tandem in numero bene bea-
teque viuentimn et morientium locaretur. Quo fatis absumpto, non longe post Lau
rentius beato fine quicuit, sepultus Enccopiae apud fratres suos minores, cum qui
bus viuens quiescere non sinebatur, anno domini M.CC.LXYH. tertio nonas Martii.
FOLCO, nonus Ypsalensis Archiepiscopus, ex Archidecanatu assumptus, a
Gregorio papa decimo (qui simili euenlu ex Archidiacono creuerat in summum pon
tificem) consecrationem ct pallium Archiépiscopale assecutus est eo tempore, quo
vacabat imperium post depositionem Friderici secundi. Hic Folco tanti et tam
optimi meriti exstitit erga totum regnum Sueciae totamque nobilitatem et totam
ecclesiam Suecanam, praesertim Ypsalensem metropolim, vt vix inveniri queat, qui
cum eo in rerum gestarum magnificentia, industria, magnanimitate conferri possit.
Enimvero ecclesiam Ypsalensem magnifice construxit, translationem Archiepiscopalis
sedis ab antiqua Ypsalia in nouam fieri procurauit, eamque (seruatis omnibus ne-
/)Cfr. Diar. Fratr. Minor, p. 75. ncc non Chronol. A) In margine: anno 1205. rectius 1201.
XIX.
/) Ivarus Ula. cfr. Er. Olai et Chron. Rhythm. majus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.