HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL.
37
nominis sui infamiam ad heredes (quos a se illustres fieri putant) transmittunt ,
atque in aeternos ignes, modo quasi ludum deridentes, tandem sine tine cruciandi
detrudentur, dicente de ipsis iudice: Ipsi regnauerunt, et non ex me, principes ex
stiterunt, et non cognoui. Igitur beatus pontifex larlerus, qui tam pium sortitus est
regem, et rursus, beatus rex Ericus talem nactus antistitem: erat enim in vtroque
eadem voluntas, idem studium, eadem cura, qua Christiana respublica ita institueretur
ac conseruaretur, vt quae essent Dei, Deo, et quae essent regis, regi redderentur.
Quocirca communibus eorum votis, decretum fuit bellum in Christiani nominis hostes,
qui tunc terram Tauastiae incolebant, quod tam felicibus auspiciis inceptum con-
summalumque fuit, vt superati impii Christo filio Dei nomina darent, in omne re
liquum aeuum sub vexillis eius deuotissime militaturi: in qua quidem militia, vt con
stantius ac prudentius perseuerare possint, datus est illis a larlero Archiepiscopo
antesignanus et ductor, Thomas episcopus AboensisO, siue potius eius successor,
Thoma interim dum expugnarentur Tauasti de vita sublato s). Ipse autem Rex Ericus,
dum sui pro Christo tam magnifice triomphassent, superata huius vitae militia, re
gnum Suecorum regno coelorum felici commercio commutauit: larlerus vero in curis
admodum perplexis relictus est, quas ei peperit illa infelix discordia ducis Birgeri
cum Folchungis, quos fracta fide non satis gloriose trucidauit, quod Archiepiscopus
grauissime ferens, coegit ipsum vt poenitentiam, quam lex Christiana talibus faci
noribus infligere solet, sponte assumat et exsequatur: alioqui hoc peccatum eius, vt
in hoc seculo sempiterna infamia, ita in futuro infinita morte puniendum non dubi
taret. Conatus est dux in primis obicem ponere tam salutari medicinae, aestimans
(vt solent plerique potentes) indecorum esse suae celsitudini, ad abieclam poeniten
tiae conditionem coram diuina maiestate deiici: sed paterna Pontificis sedulitate
tandem expugnatum est pectus illud durum, datusque est diuinis praeceptis locus,
vt multa opera pietatis perficeret, qui multum in Deum et proximos deliquisset.
Tandem pius et prudens Christi confessor larlerus in domino feliciter obdormiuit 7 ‘),
anno a Christo nato M.CC.LX. octauo Calend. Seplemb. sepultus Sictuniae in mona
sterio Praedicatorum. Sub hoc larlero (qui alias tempore Gregor. IX. Romae con
secratus, accepit palleum) concilium Guilelmi Cardinalis Sabinensis in Scheningia, ve
tustissimo Ostrogothorum oppido, sub Innocent io Illi, celebratum est, deinde per
Papam Alexand. IMI. Anagniae, anno eius quinto, atque alios pontifices summos, pro
ut inferius eodem libro sequitur, perpetuo confirmatum ')•
LAVRENTIYS, octauus Vpsalensis Archiepiscopus, tum ob insignis sancti
moniae professionem, tum ob eximiam in sacris literis eruditionem, omnium in se
dilectionem et fauorem convertit. Quando enim illi coelestis patrisfamilias nuncii,
qui sancti Francisci regulam profitebantur, primum in Sueciam aduenissent, mox i-
pse renunciata omni huius mundi pompa, susceptoque huiuscemodi viuendi instituto,
euangelicae perfectionis ardentissimus obseruator et praedicator euasit, suoque
exemplo plurimos inclitos viros et nobili genere illustres, mundanam transitoriamque
felicitatem Christiana humilitate commutare, et ordinem sancti Francisci profiteri
J) Vide quae de eo egregie et copiose disputat Por
than, ad Paul. Juusten, Cliron. Episcopor. Fini,
p. 175. sq. cfr. Rein, Biskop Thomas och Finland
i hans tid. Helsingf. 1859.
g) Munus vero rcnunciasse Nostrum anno 1245, do
cet Bulla Innocentii P. IV. ap. Porthan, access,
ad Celse Bullar, p. 55. Diem obiit supremum anno
1248 in monasterio fratrum praedicatorum Wisby-
Tom. III.
ensi ”quo se contulerat propter Ruthenorum et Cu-
rnnum furorem.” Porthan ad P. Juusten 1. c. p. 12.
Cfr. Cbrou. N:o XIX. Er. Olai p. 55.
h) Senio et paralytico morbo laborans missionem ab
officio petiit anno 1255. Bulla Alexandri P. IV.
ap. Celse, p. 76.
i) Diplomalar. Suec. T. I. p. 550. cfr. Celse, Bullar,
p. 70, 80.
II. 10.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.