JOHANMS MAGNI
3 G
magis quam ipsorum virtute conspicuus: is ut olim ille Absolon, pulso optimo
patre Dauid, Regnum amhiuit: sed similis praesumptio' similem sortita est vindictam,
Actum tunc fuisset de Dauid, ni consilio summi sacerdotis Sadoch paruisset, ncc
secus periclitatus fuisset Erieus, nisi opportunis Olai Pontificis consiliis piud-nter
effugisset. Fertur enim post fugam reuersus, Canuto Folchungo occiso, Hollingerum
ducem vivum apprehendit: quem tandem capite plexum honeste in monasterio so
rorum Schoog b ) sepeliendum curauit: eo quod magis casu quam proposito in ipsius
Canuli militiam deuenisset. Oui Hollingeri vitam et mores intimius nouerunt, mulla
praeclara testimonia de ipso ad posteros transmiserunt. Igitur postquam Olaus Ar-
chiepiscopus laudabilius quam diutius in ecclesia Ypsalcnsi praesidisset, Regique
et Regno ac toti Suecanac reipublicae optime consuluisset, in fata concedens, ad
terram viuentium euolauit, anno a Christo nato 1234. decimo tertio Calend. Aprilis:
cuius corpus relictum est in Ypsalia antiqua, translatis inde vna cum sede Archic-
piscopali omnium aliorum Pontificum corporibus in ciuitalem eiusdem nominis inno-
uatam c ): quae vti tunc pontificia dignitate, prudentissimorum praesulum catholicae ec
clesiae ordinatione per ostium ingredientium, ceteris omnibus ecclesiis Aquilonali
bus videbatur illustrior: ita nunc reuerentia et vnifate S. sedis Apostolicae con
templa, praeter ritum et consensum Christianae ecclesiae, intruso vxorato praesule rf ),
turpiter illusa, quibuslibet aliis infelicior existimatur. Cauendum ergo erit huic regno
Suctiae, quod Paulus Diaconus lib. V. cap. Yl. meminit de ruina Longobardicae
gentis, quae (diuina religione despecta) diui Ioannis basilicam in Modicia constitutam
per viles personas ordinari permisit: ita vt indignis et adulteris, non pro vitae me
rito, sed praemiorum datione, iisdem locus venerabilis largiretur.
IARLERYM, septimum Ypsalensem Archiepiscopum Gregorius IX. confirmauit,
eique, palleo dato, plenitudinum Pontificiae potestatis tempore Friderici II. Impera
toris concessit, quam adeptus, talem se exhibuit, vt a rege Erico et omnibus regni
incolis plurimum amaretur. Erat enim purus in vita, consilio iustus, conversatione
mansuetus et in omni morum honestate conspicuus, eoque audito, multa praeclara
faciebat Rex Erieus, pro Christiana religione,, pro libertate ecclesiae, pro salute
totius regni: priuilegia, libertates, immunitates Ecclesiis et ecclesiasticis personis
concessit, decernens et declarans, ipsas nedum ecclesiastico et Caesarco siue Re
gio iure, imnio diuino, naturali et gentium hire, liberas esse debere ab omni iu-
dicio saeculari, bonaque earum mobilia et immobilia, non secus ac oblationes ad al-
taie Dei impositas, omne tribunal regium euasisse. Praeterea diuinis et humanis
legibus innixus, statuit grauissimas poenas in ecclesiasticae libertatis violatores,
praecipiens Dei sacerdotes et templa sacrosancta atque inuiolata ab omnibus ha
beri et venerari. Praecipua tamen cura erat illi de melropolitana ecclesia Ypsa-
lensi, cuius honorem tunc indefessa sollicitudine gerebat Iarlerus: constituens in ipsa
duas insigniores praelaturas, totidemque canonica sacerdotia, quibus Praepositus, Ar-
chidiaconus et duo Canonici honeste foueri possent c )* Itaque optimus rex, ob hanc
pietatem m Christi ecclesiam et eius ministros, pacificum regnum, fideles subditos,
tantamque gloriam apud Deum et homines promeruit, quanta ignominia iusle affi
ciuntur illi, qui oppresso clero et ecclesia furtis, rapinis, sacrilegiis, sempiternam
b) Hodie Skokloster. Cfr. Cbronol. N:o XVI.
c) E Cliron. Arebiepiscopor. Ups. verbotenus.
d) Laurentius Petri Ncririus, primus post reformatio
nem Ecclesiae Sveogolbieae Arcbiepiseopus, uxorem
duxit, Gustavo I. annuente, patruelem Regis Eli-
salie ili ani, filiam Mallliiac Oplänning , ex uxore Bri-
gilta, Cbrislierni Juhannis (\Vas<) R. Senatoris
lilia.
t) Cfr. Chron. Arehiepiseopor. Ups.