HISTORIA METROPOL. ECOLES. ÜPSAL.
35
Christiano rege Erico, relictus est Valerius in tam grani moerore et dolore, \t
nulla humana consolatione potuerit releuari, in quo non diu poslca exspectans, bea
tam Deo animam commendauit z ). Prius tamen multa sollicitudine perfecit, vt optimae
spei adolescens Ioannes, Suercheri Regis filius cognomento Pius, regio sceptro dona
retur: quo lacto, vnus idemque annus loannem diademate coronauit, et Valerjj cor
pus in ecclesia Vpsalensi honorifice tradidit sepulturae, post natum Christum 31.
CC.XIX. septimo Idus Aprilis. Per haec quoque tempora ordo Praedicatorum an
no scilicet 3I.CC.XVI. et Minorum 3I.CC.XX1I. in Italia confirmatus, succcssiue
viros religiosissimos misit ad Aquilonaria regna "): vbi gloriosis et sanctis exhorta
tionibus ac mirabili vitae sinceritate gentes Aquilonares in Dei obedientia, pura
fide (quae meruit omnium rerum abundaliam) instruxerunt, et beatis moribus ac
exemplis religiosaque pietate conseruarunt, tandem vero introducto per impiissimos
haereticos lutheranismo, intolerabili persecutione circa annos domini 1527. defecerunt,
quia odio erant omnibus impiis, propter veram fidem Christi, prout dudum fuerat a
saluatore nostro dictum.
Uiier Tertius*
OLAVS, sextus Upsalensis Archiepiscopus, postquam ab Honorio Papa III. dum
Fridericus II. imperaret, palleo Archiepiscopali honoratus esset, satis tranquillum
pontificatum a principio habuit: in quo omnia negotia ecclesiae et regni pro suis
votis facile ordinaret. Tanta enim fuerat diligentia optimi antecessoris Valerii et
pientissimi Regis Erici, vt statum ecclesiae et Coronae (quem illi turbatissimum
invenerunt) pacatissimum ad suos successores destinarent. Praeterea rex Ioannes,
ob defectum aetatis sub prudentibus tutoribus agens, haud difficulter permisit sa-
pienlissimo Pontifici maximarum et difficillimarum causarum in Regno emergentium
cognitionem et decisionem: sciens quod is, qui in diuina lege et Christianis mori
bus esset instructissimus, absque errore de humanis controuersiis sapientius iudicare
posset et vellet. Ita tenerae aetatis princeps prudentiam, quam ex se polliceri
nequiuit, alieno pectore prudentius erutam, prudentissime subditis populis accommo-
dauit, dignus qui in plurimos annos vixisset et regnasset. Sed invidentibus fatis,
quarto regni sui anno occubuit, prius mortis quam Regni experientiam assecutus.
Hinc proceres in diuersa et contraria vota diuisi, optime institutam rempublicam
paene euertissent, nisi huius prudentissimi Archipraesulis diligens circumspectio et
circumspecta diligentia dissidentes eorum animos ad optatam concordiam reuocassel,
eisque maximae bonitatis virum, Ericum Balbum consanguineum suum, praemortui
Erici Regis filium, Regem constituisset: qui se tam prudentem, moderatum, iustum
et benignum in omnibus praestitit, vt non ab hominibus, sed a Deo Rex constitutus
videretur. Quippe quemadmodum ipsi Deo et diuinae religioni ac Dei ministris
sollicitam piamque venerationem exhibuit: ita patriae et subieclis populis debitam
protectionem, innocentibus praesidium, errantibus clementiam, tyrannis scucritatem
sedulo adhibere consueuit. Proinde quantum a bonis et rectis corde dilectus erat,
tantum a quibusdam ignobilibus proceribus ad multa vitae et honoris pericula pe
tebatur. Siquidem inventus est aliquis gener eius, Canulus, Folclmngorum nobilitate
z) Ex auctoris Hist. Goth. L. XIX. C. XII,
a) E Chrono!. N:o XVI. et XVII.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.