31-
JOHANNIS MAGNI
increpando, in omni patientia et doctrina, nitebatur generosos proceres ad concor
diam reuocare: attamen sua sempiterna mercede fraudatus non est, et illi qui tam
sancti patris monita, tanquam ab homine, et non a Deo viuo habentia, neglexerunt,
adeo damnabiliter corruerunt, vt secum vniuersam Suecorum et Gothorum monar
chiam in ruinam irreparabilem protraxisse viderentur. Quippe Suercho, qui ab o-
mnibus tam prudens, tam iustus, tam sapiens, denique tam modestus in omni ne
gotio putabatur, vt potius omnem iniuriam pati, quam in diuinam aut humanam le
dern peccare voluisset, eo prolapsus est (iniuriis aduersae partis lacessitus) vt o-
ptimi regis Canuti liberos seuerius quam prudentius partim trucidaret, partim pro
scriptos omnibus fortunis spoliaret, prius tamen quam Suercho hunc seueritatis gra
dum, a sua natura quodammodo alienum, apprehenderat, ipse Olaus (breui tempore
in pontificii dignitate consumpto) viam vniuersae carnis est ingressus, relicta ec
clesia Vpsalensi in grani tribulatione et moerore, anno a natiuitate Domini M.CC.
tertio Id. Nouembris, sepultus Vpsaliae.
VALERIYS, quintus Vpsalensis Archiepiscopus, eo tempore scilicet, quo
Philippus Sueuus et Otto Ulf. de imperio contendebant, ab Innocentio III. in defuncti
Olai locum surrogatus, et plenitudinem pontificiae potestatis cum palleo Archiépisco
pal! consecutus, onerosum Pontificatum accepit, tunc enim inchoata erat inter Suc
cos et Gothos dissensio de potestate Regia, quae pertinacibus animis vitro citroque
fouebatur, affirmante viraque parte sui iuris esse, Regem quem vellet, vtrique Regno
praeficere. Itaque dum dominium singuli, publicam patriae administrationem, ad se
transferre contenderent, pariter vna cum tota patria infeliciter conciderunt. Huius
ruinae non minimam causam praestitisse credebatur Suercho, quod occisis Canuti
Regis filiis, homicidii reus impetratas a Valerio salutaris poenitentiae partes minus
religiose exsequi curaret, oblitus pristinae modestiae suae, proinde offensa diuinitas
id effecisse credebatur, vt qui Deo (per quem Reges regnant) parum obediens esset,
rebelles subditos quantolius experiretur: et qui prius ecclesiasticae auctoritatis ve
nerator existens, gloriosam ac magnificam victoriam superatis Dacis obtinuerat,
nunc rursus contemptor Christianae disciplinae effectus, ciuilibus armis haud difficile
obrueretur: documentum relinquens illis, qui in sublimitate positi sunt, ne offensas
in diuinam maiestatem commissas, contemptu Christiani sacerdotii cumulare praesu
mant, quin potius Niniuilarum regis poenitentiam opportune amplectantur, ne inanem
crudelis Antiochi Regis nimis sero poenitentis luctum tardius et sine fructu assu
mere cogantur, dicentes: Iustum est subditum esse Deo, et mortalem paria deo non
sentire SCc. Hoc Suerchone publicis armis occiso, Ericus Canuti Regis filius ab
exsilio Noruegiano reuocatus, atque in regni solium sublimatus, primam curam resti
tuendae reipublicae Christianae (quae bellorum turbine non parum concussa fuerat)
accommodaturus, venerabilem pontificem Valerium, non secus ac patrem a quo Chri
sto generaretur, in omnibus audiuit, eiusque salutaria monita ab omni populo dili
gentissime obseruari praecepit. Quocirca septem illi anni, quibus Suecia et Gothia
his duobus hominibus illustrata fuit, tam felices et pacifici ac omnium necessariarum
rerum affluentia beati fuisse praedicantur, vt vix vnquam tam largiflua diuinae mi
sericordiae dona in terras nostras desursum descendisse memorantur »). Quae est enim
benedictio, quam Deus negare vult illi populo, qui paret regi, fideliter parenti summo
omnium regi. Et rursus, quae maledictio ab irato Deo non consueuit infligi populo,
qui sacrilego et blasphemo regi vires subministrat. Tandem defuncto optimo et
J') Ex Erico Olai, culus testimonium iusuper compro- bat Catal. Regum Svec. ad calcem LL. WGotb.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.