HISTOKIA MKTROPOt,. ECCLES. ÜPsAL,
palus, beatum se fore credens, quando suo Regi in tam sancto studio conformari
potuisset. Quippe cum hic Petrus in principio sui pontificatus (vrgentibus summi
pontificis Clementis IIT. epistolis v ) ipsum regem Canuium lotumque populum eius mo
narchiae subieclum diligentissime hortatus esset, vt communia arma cum ceteris
Christianis principibus et populis in Sarracenos Christianae fidei hostes sumeret,
aut sumentibus commeatum auxiliisque prouideret, mox optimus rex hanc piam pa-
ternamque summi pontificis exhortationem, maturo consilio perpendens, décrétât o-
mnibus modis tam sancto negotio obcdiendum esse, fecissetque satis decreto pro
missionis suae, nisi praematura morte interceptus fuisset. Iluic autem Petro Vpsa-
lensi Archiepiscopo Coelestinus Papa III. decretalem epistolam sub hoc tenore: ”Cha-
rissimus Ac. Fraternitati vestrae mandamus, quatenus si inveneritis vxorem Regis Sue-
ciae 1 "), graui infirmitate depressam, continentiam vouissc, et virum eius ad tempus
praebuisse consensum, maxime si non idem vir continentiam vouit perpetuam, ean
dem viro cohabitare faciatis, et vtrumque invicem maritali affectione tractare”, cpiac in
Titul. de corners, coniugator. habetur - r ), scripsit , ex quo satis manifeste liquet, quod
Reges Sueciae in causis ad ecclesiam pertinentibus, sedem Apostolicam tanquam su
premum iudicem semper cum summa obedientia recognouerun!. Otio Canuto sublato,
vt ad rem redeamus, Suercho purpura insignitur, qui quamvis a principio Regni sui
in nulla parte virtuti aut pietati Canuto inferior esse videretur, nequiuit tamen pro
pensum animum et affectum suum iuvandae rei Christianae nimium periclitanti ac
commodare, obstante Valdemaro secundo Banorum Rege, qui tunc praegrandem ex
ercitum in terras Yestrogothorum induxit: sed inde ea potentia est repulsus, vt
maximam totius Danicae nobilitatis partem ibi concidisse fateretur. Deinde suborta
in Suerchonem domestica procerum rebellione, prudens Archipraesul nihil prorsus
omisit, quo tam periculosa seditio quantotius sine publica tolius regni ruina tolle
retur, totque periculis et laboribus ob id sese implicari sustinuit, vt dum publicae
paci consulturus, aliena pericula auertere properaret, in mortis periculo (quibus ex
stinctus est) concessit. Sepulfus Ypsaliae publico totius patriae moerore, anno Do
mini 119t. XVIII. Septembris.
OLAVS, in ordine Archiepiscoporum Vpsalensium quarius, ab Innocentio Papa
III. (tempore Henrici YI. Imperatoris) confirmatus et palleo Archiepiscopali insigni
tus est, qui antea talem se ab ineunte aetate exhibuerat, vt illi amplissimae cathe
drae plus honoris conferre, quam ab ea recipere posse, videretur: nec parum vtri-
que reipublicae, videlicet ecclesiasticae et sacculari profuisset, nisi a principio sui
pontificatus emersissent illae ciuiles et perniciosae discordiae inter Suercherum Re
gem et nepotes diui Erici Regis: siquidem ea ciuilia bella tantum negotii pio Pon
tifici intorserunt, vt plus operae in auertendis bellis et parcendis ciuibus, quam
saluandis animabus impendere cogeretur. Nec tamen quieuil in ipso diligens ani
marum cura, et pastoralis ac quotidiana omnium Christi ecclesiarum sibi a Deo cre
ditarum sollicitudo: quam ita gessit, vt nullus in ea patria inueniretur, qui non fa
teretur ipsum persimilem esse alicui indulgentissimo patri, qui imprudentes filios
suos in mutuam perniciem ruentes ab extremo exitio prohibere conaretur. Verum
quamvis parum profecerit tam sedula sua adhortatione, qua arguendo, obsecrando,
-*>) Forsil.m encycliae. In nostris vero Bullariis desunt.
«’) Cod. Msec. Decretal, vetustus Bibi. Ups.: Sunuic.
x) I Iit jus epistolae fragmentum tale, snnqiie proposito
eonvenienlissiinuni. dedit auctor, quale illud sistunt
Decretales Gregorii IX. Integra vero occurrit in
Tom. III.
receniioribus Decretalium editionibus, quibus ex fon
tibus illam derivavit Lagerbring, in app. ad Hist.
Sv. T. II. p. 877, et post eum Celse, Bullar, p.
-45, qui ainbn bunc Job. Magni locum non ob
servarunt, variante lectione -x Scotorum etiam
omissa.
II. 9.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.