32
JOHANNIS MAGNI
Christi occisam, multis miraculis illustrem, eiusdem Alexandri Papae praecepto cano-
nizaxiit ')• Tandem anno Domini MCLXXXY. et Pontificatus sui XXIII. plenus ope
ribus bonis in Domino feliciter obdormiuit: translatus in Monasterium Aluastrense,
vnde prius importunis precibus fuerat euocatus.
IO ANNES, secundus Archiepiscopus Vpsalensis, in demortui Stephani locum
suffectus, a Lucio eius nominis tertio Papa, tempore Frederici primi Imperatoris
(quem Itali dixere Barbarossam) confirmationem, consecrationem, et palleum meruit
Archiépiscopale: hic ab initio sui Pontificatus summo studio efficere curauit, vt Rex
Canutus S. Erici Regis filius, paternae sanctitatis imitator existeret, Diuinas leges
et humanas seruaret, pupillos et viduas defenderet, innocentes a calumniis liberaret,
patriae salutem in primis haberet, subditos vt filios diligeret, omniaque virtutum
officia praestaret, per quae regnum terrenum coelesti commutari solet. Ilaec salu
taria et paterna monita, bonus Rex, optimi Regis filius, ita perficere curauit, vt in
nullo ab illa eximia patris sui sanctimonia deficere videretur: siquidem Christianae
religionis vigilantissimus obseruator effectus, nihil omisit, quod ad subiectorum po
pulorum salutem, pacem, concordiam, felicitatem, necessarium videbatur. Diuini cul
tus augmento ita inuigilauit, vt non solo nomine, sed vita, moribus, legibus, Rex
Christianus diceretur: poenitentiam (quae sibi ob necem Caroli Regis, ab hoc Pon
tifice imperata erat) reuerenler excepit, et humillima veniae petitione perseueranter
expleuit: Nouerat enim Christianus Rex Diiiina obsequio non viribus propitianda
esse. Proinde offensae religioni satisfacturus, duo preclara Monasteria Sabali (Tulita
vulgariter dictum) et Vamheim, pridem inchoata consummauit, et praediis sui patri
monii liberaliter, pro peccatorum suorum expiatione, dotauit: nec ista pro Dei ho
nore fecisse contentus, Diuini cultus ministros honoribus, prouentibus, priuilegiis
cumulatissime adornauit: sacerdotia instituit: aedes sacras reparauit, aut de nouo
erexit. Felix Rex, talem sortitus Pontificem, cui obediendo, diuinam clementiam
et diuturnam pacem mereretur. Sed felicius Regnum, et felicissimus populus, cui
contigit a tam glorioso ac pio et sapiente Rege gubernari. Yerum hic Pontificatus,
quamvis numero annorum angustus exstitit, tamen ingens eius gloria memoriam
laudabilem sortita est in tempore sempiterno. Tribus enim transactis annis post
pontificium onus acceptum, migrauit ad Dominum, occisus a paganis Eslonibus in pro
priis aedibus Almarsteck ') circa principium mensis Iulii, anno domini MCLXXXYIH.
et sepulturae traditus in ecclesia Ypsalensi.
PETRYS, tertius Vpsalensis Archiepiscopus, impetrato a Clemente papa eius
nominis III. circa tempora Henrici Imperatoris pallio u ) Archiepiscopali, tanto feliciorem
occasionem propagandae religionis Christianae sortitus est, quanto nobilior erat ipse
Rex Canutus, cuius iam meminimus: semper enim diuina prouidentia et benignitas,
quando disponit vberiorem gratiam, et maius incrementum fidei Christianae conferre
hominibus, eos reges praeficit populo suo, qui toto corde et animo, ea quae diuini
honoris sunt, infatigabiliter prosequantur: igitur eam diuinae clementiae gratiam hic
Petrus assecutus, non difficulter populum Sueticum (qui sub bonis regibus optimus
esse solet) ad ciuiles Christianae pietatis mores induxit: enimvero cum Rex ab inte
gerrimo pontifice monitus, sponte et alacer iugum Christi subiret, accurrit totus po-
j) Haec e Chronol XVI. et XVII. I. c. Prorsus enim
silet Cliron. Arebiep. Ups. in enarrandis fatis hujus
Arebipraesulis, quod miramur, justo brevius.
longe post hujus praesulis fata in ditionem Archie-
piscoporum Upsalensium cessit, tempore nimirum Ni
colai Ragvaldi, qui sedit ann. 1458—48.
t) Gratis dicta sunt. Castrum enim Almarstäk, in
bellis patriae civilibus pomum eridis male celebre,
u) Usitatam Pallii
exosam, hic offendimus. Vide supra p, 23.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.