HISTORIA METROPOL. ECCLES. ÜPSAL.
31
STEPHANYS, primus Ypsalensium Arcliiepiscopus, ex Ostrogothia oriundus,
in lege Diuina et humana excellenter eruditus, eloquentia insignis, vitae sanctimo-
nia conspicuus, mundanae et transitoriae felicitatis contemptor: quam Monastico in
stituto sub regula Diui Bernardi, in Monasterio Aluastrensi commutans, nihil vnquam
minus cogitabat , quam a contemplatiuae vitae dulcedine ad actiuae vitae sollicitudinem
reuocari: sed non potuit tam lucens lucerna sub modio poni, aut abscondi. Siquidem
Carolus Gothorum Rex, ipsum ob tam eximiam morum bonitatem, praecellentemque
bonarum literarum ac rerum experientiam (qüas in eo considerauit) continuis et
importunis precibus a Monasterio euocandum curauit. Itaque tam Regis importuni
tate, quam summi Pontificis Adriani Papae quarti "), de quo superius dictum est, con
sensu inde extractus, coepit omnibus factis suis ostendere, se non solum sibi natum,
sed patriae, et omnibus eius incolis: quorum salutem et vtililatcm ita prosequebatur,
quasi ipsos singulos genuisset: concordiam, pacem, tranquillitatem, iustitiam, diuina—
rum et humanarum legum obseruantiam, sine vlla intermissione omnibus suasit, et
plurimis persuasit: Regem ipsum ad Monasteriorum et templorum erectionem, atque
ad plurima alia magnifica opera pietatis, et Christianae fidei propagationem, induxit»
Praeterea non parum laborauit auertere, aut mitigare graues illas discordias, quas
seditiosi proceres, inter hunc Carolum Gothorum, et Ericum Suecorum Reges, sus
citatas fouebant: qui (si eius optimis consiliis paruissent) nequaquam Ericum Re*
gem vita, et seipsos honore et gloria priuassent. Tandem occiso ab impiis S»
Erico °), Carolus utriusque Regni Suetiae et Gothiae Monarchiam assecutus, quicquid
ad emendandum patriae statum attinuit, summa diligentia praestitit, fretus eiusdem
optimi consultoris ingenio, cuius consilia, non secus ac data Diuinitus oracula, vene
rabundus implcuit. His igitur piis et sanctis studiis Stephanus meruit ab omnibus
Suetiae et Gothiae incolis, vti pater patriae venerari, et ad maximum Pontificatum
primus omnium in iis terris sublimari. Enimvero Alexander Papa tertius, comperta
viri dignitate, ipsum (dato ab vrbe palleo, quod vnum et maximum summi Sacer
dotii insigne est) Archiepiscopali praerogatiua, tempore Frederici primi Imperatoris
insigniuit. Insuper, vt honorem per se amplum, primatis quoque appellatione cumu
latiorem efficeret, adiecit duplicem Crucem, auro et gemmis illustrem, cui lignum
sanctae Crucis erat inclusum. Praeterea singulari dono, librum Euangeliorum ei
contulit: quo ipsum Legati munere, apud extremos et nouellae fidei populos, ordi-
nauit. Itaque non parum Suetia et Gothia Romanae benignitati debet: per quam
libertatis ius consecuta, tam Saxonicam, quam aliam quamcunque ditionem ?), industria
huius prudentissimi Pontificis, euasit. Nec longo post tempore, res Noruegianorum
oh diuturna bella, quae (Duce Erlingo) cum Danis gesserant, paene in extremam
ruinam deuenissent, ni huius Stephani prudentissima Legatio, et excellens facundia,
pacem a Rege Yaldemaro, ipsis impetrasset ’): in quod negotium multum laboris et
expensarum impendit, eodemque tempore, vna cum Eschillo Archiepiscopo Lundensi,
Diuum Canutum Ducem, et Regem Obofritorum, in Sanctorum catalogum, iussu
Alexandri Papae III. inscripsit: deinde in Gothiamreuersus, Helenam Yestrogolham,
feminam sanctissimam a peregrinatione terrae sanctae reuertentem, et ab inimicis
n) Sic. Lapsus calami, pro Alexandro P. IV. ut in
pagina anteced. recte.
o) In margine additur: S. Ericus passus anno 1160.
p) Primatum scii. Lundenscm hisce verhis haud ob
scure, quamvis nimium intempestive, indicat auctor.
Docent enim annales ecclesiae Svccanae, ipsuui Ste
phanum. illiusque in Upsalensi metropoli succes
sores Pallium, e Roma transmissum, a manibus
Archiepiscopi Lundensis postea deinde accepisse,
donec, continua movendo jurgia, etiam hanc princi*
patus umbram effugere potuerint, de quibus sött
loco plura.
cf) flanc legationem, circa ann. 1170 gestam, e Sa
xone, et recte, meminit auctor. Cfr, Subm, T. Vlf.
p. 173.
r) Etiam baec e Saxone, nec tion e Chronol. XVI,
et XVII. Vide Operis nostri Tom. 1. Sect. 1 p
SI, 61. Cfr. Subm, 1. c. p. 324.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.