30
JOHANNIS MAGNI
Attamen clarissime habetur in libro Taxaram omnium Ecclesiarum mundi, qui
catenatus seruatur in libraria secreta summi Romani Pontificis Banco XI. in austra
liori parte 7 '), qualiter ex singulari gratia et pietate, plures summi Pontifices, suam
benignitatem toti mundo exhibere cupientes, erogatis liberalibus expensis, miserunt
suos Legatos, Praesules sanctissimos Romae consecratos cum palleo, ad \ltimos
fines terrarum: vt ibidem annuntiarent et ampliarent Catholicam fidem et religionem,
ac aperte ostenderent, quam bonus est Deus his, qui recto sunt corde, et quomodo
loquitur pacem in plebem suam, et in Sanctos suos, et eos qui convertuntur ad
cor. Ynde inter alios habetur, quod Eugenius III. circa annos Domini mille centum
sexaginta septeni ') misit Nicolaum Anglicum, Cardinalem Albanenscm, ad Noruegiam,
vt ibidem daret loanni Archiepiscopo Nidrosiensi palleum Archiépiscopale, et vt ei
dem subiiceret IX. Suffraganeos, videlicet Asloensem, Hamarensem, Stauangarensem
etc. Quos etiam vt consecraret et ordinaret, potestatem tribuit, saluo, quod ipse
Archiepiscopus pro loco et tempore, semper susciperet consecrationem a Romano
Pontifice, prout plenius videre licet in priuilegiis Ecclesiae Nidrosiensis. h )
Alexander III. anno Domini MCLV. 0 misit Stephano primo Archiepiscopo Yp-
salensi (vt infra dicetur) palleum consecratum, et Crucem duplicem cum libro Euan
geliorum, auro argentoque, et gemmis pretiosis ornato.
Ioannes XXTI. anno Domini 1276. fecit quendam de ordine praedicatorum Ar-
chiepiscopum Soltanensem in partibus Aquilonis, et eodem modo misit sibi YII.
fratres ipsius ordinis pro Suffraganeis, quos fecit consecrari in Episcopos in curia,
a qua etiam sibi missum fuit palleum.
Clemens Y. anno 1305. fecit fratrem Ioannem de monte Caluino, ordinis
Minorum, existentem in dominio Tartarorum, Archiepiscopum Cambalnensem, fecit -
que consecrari in curia IX. fratres eiusdem ordinis in Episcopos, quos misit ad par
tes illas SufFraganeos, et in auxilium ipsius Archiepiscopi, missum est sibi palleum
de curia, ordinalumque quod esset propter loci distantiam pro successoribus.
Clemens YII. anno 1533. fecit Ioannem Magnum Golhum gratis consecrari, et
palleum ei per Diaconum Cardinalem Caesarinum consignari. Licet electus erat 1523
a Capitulo Ypsalensi “), dum esset Legatus Adriani YI. et demum persecutione Lulhc-
ranorum exsul factus, Romae moriens.
Paulus III. anno 1514. fecit Olaum Magnum Golhum praedicti Ioannis germa
num fratrem, etiam pro fide Catholica exsidantem, in Archiepiscopum Ypsalensem,
cum assignatione pallei de manu Cardinalis Trivultii suscepti, gratis per omnia conse
crari, atque in omnibus liberaliter prouideri in expensis, postmodum benignitate
Sanctissimi Pontificis Iulii III. confirmatus.
h) Nostrum aditum Labuisse Laud difficilem ad Biblio
thecae Vaticanae thesauros , et hic locus docet. Cfr.
ea quae super monuimus p. 18.
0 Sic. Lege autem Anno Dni. MCLH. ita enim, testi
moniis Historicorum septentrionalium probe exami
natis, corrigendus est auctor, qui in chronologia
praesertim antiquiori saepius vacillat.
A) Eadem primitus exposita Labemus in Bulla Ana-
stasii P. IV. Venerabili Fratri Iohanni Thrundensi
Archiepiscopo, ejusque successoribus canoniee sub
stituendis, data anno Ilo4 d. 50 Novembr. qua
auctoritate apostolica confirmat et praesenti pri
vilegio communit quae antecessor illius, Euge
nius P. HI., per Legatum suum Nicolaum A 1-
ban ensem Episcopum, exsecutioni mandavit:
Scii, ”urbem Thrundcnsem Norvegiae perpetuam
metropolim ordinavit, et ei Episcopatum Asloen
sem, Hammarcopiensem, Bergenensem et Stavangri-
ensem, nec non insulas Orcades, insulas Gulbraie
(sutbraie , sudreyjar) insulas lslandensium et Gren-
landiae, tanquam suae metropoli perpetuis tempo
ribus constituit subjacere.” Edidit Pontoppidan,
Annales Ecclesiae Danicae Diplomatic! , T. I. p!
579. dein Thorkelin , Diplomatar. Arna-Magn. T. H.
p. 5. Cfr. Regesta Diplom. Hist. Dan. p. 41.
/) Corrige: Anno MCLXIV. Cfr. quae ad Cbron. Ar-
chiepiscopor. lips, monuimus.
to) Sic legendum pro Carolo Upsalensi, quod o-
seitanter textus Labet, qui non uno loco, ineptiis
typotbetae, foedissimis laborat mendis.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.