HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
29
ac dignitatis virtutem, plenioremque gratiam, quam misericorditer digneris infundere !
vt tui spiritus coopérante virtute, quicunque iuxta eiusdem sanctae Ecclesiae tuae
formam ipsorum alterum rite portauerit, vsusque fuerit in ordine primatiae, facias
eum annis esse multiplicem, corporis robore salubri vigentem, et ad senectutem o-
ptalam peruenire felicem. Sit ei Domine fiducia apud te gratiam oblinere pro po
pulo, quam Aaron in tabernaculo, Eliseus in fluvio, Ezechias in lecto, Zacharias
vetulus impetrauit in templo: sit ei Domine regendi auctoritas, qualem Iosue susce
pit in castris, Gedeon sumpsit in proeliis, Petrus accepit in claue, Paulus est vsus
in dogmate. Et ita Domine, ipsorum Pastorum primatumque tuorum cura, tuum
pioliciat in ouile, sicut Isaac profecit in fruge, et lacob est dilatatus in grege. Yi-
sila eum Domine sicut visitasti Mosen in rubo, Iesunanen in proelio, Gedeonem in
agio, Samuelem in templo, et illa eum benedictione siderea, ac sapientiae tuae rore
piofunde, quam beatus Dauid in psalterio, Salomon filius eius, te remurmurante, per
cepit de coelo. Sit ei hoc contra daemonum acies lorica, in aduersis galea, in
prosperis humilitas, in aduersis patientia, et in protectionem sanctitatis plenariae
clypeus sempiternus, per eundem Dominum nostrum Iesum Christum lilium tuum, qui
tecum viuit et regnat, in vnilate eiusdem Spiritus sancti Deus, per omnia secula se-
culorum. Arnen.
Hac benedictione completa, aqua benedicta pallea asperguntur, et incenso bene
dicto adolentur: et sic vigiliis beati Petri decantatis, et benedictione hac finita, cum
processione ad altare maius deportantur, et per Dominum Allararium in maiori al
tari collocantur: in quo altari manent vsque ad finem Diuini officii, in dicta Basilica
celebrati, tuneque per manus Altararii, in vno panno serico involuta, pallea benedicta
domini Subdiaconi Papae honorifice et deuole suscipiunt , atque in Altare super corpus
beati Petri imponunt, clauibusque diligenter obseruant, donec opus fuerit, vt eadem
pallea, seruatis laudabilibus ceremoniis, per aliquem consistorialem aduocatumpro vsu
Pontificis summi, vel Patriarcharum ac Archiepiscoporum solummodo (salua quorun-
dam praesulum exemptione) in secreto Consistorio instanter, instantius et instantissime,
cum invariabili verborum forma petantur ac conferantur: nec vllus praedictorum
sublimium Praelatorum sine huiusmodi pallei assecutione, munus aliquod consecrationis
in sua dioecesi exercere poterit, aut praesumat: neque titulum extendere, vt videatur
plenariam habere potestatem, quae iuxta conformem omnium Doctorum sententiam,
et approbatam consuetudinem vsu pallei continetur. Ouando autem in curia praesenti
electo (licet consecrato) Patriarchae, vel archiepiscopo imponi debeat, tunc vni Dia
cono Cardinali, vel viua voce summi Pontificis, vel scriptis committitur, vt inter Mis
sarum solennia, luminaribus adhibitis, super humeros genu flectentis Electi, iura-
mentum fidelitatis legentis, fusis certis orationibus, imponat. Si vero in longinquas
partes emitti debeat, tunc summe cauendum erit, vt reuerenter ac diligenter por
tetur ac custodiatur: prout in libris ceremoniarum S. Rom. Ecclesiae ab antiquissimo
tempore fuerat obseruatum, et indies Deo autoritatem confirmante obseruatur. Ouod
insuper a multis summis Pontificibus cautum fuerat, ne aliquid pro palleo petatur
aut oblatum capiatur, secusque iam fieri conspicitur, moderationi summi Pontificis
arbitrabitur relinquendum: et nihilominus quod Platina in vita Leonis secundi com
memorat exacte tenendum. Instituit enim quam rationabiliter et sancte (quod vti-
nam hodie seruaretur) ne ad Archiepiscopatum assumptus, pro vsu pallei aliorumve
officiorum quicquam Ecclesiae persolueret: cum ex largitione multa mala quotidie
orirentur.
Tom. III.
ÎI. 8.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.