Benedictio Palicorum, quae fit in Basilica S. Petri de vrbe, in signum prae-
eminentiae principalis, et hanc benedictionem Episcopus aliquis facit cum
ceremoniis Turiferorum et Clericorum, prout vidi.
Domine sancte, pater omnipotens, aeterne Deus, omnium sanctificationum origo,
fundamentum et causa, omnis autoritatis cumulus, incomprehensae plenitudo scientiae,
ineffabilis virtutis infusor, gubernator et rector: qui per sanctos tuos Patriarchas,
prophetas et Reges tua es magnalia operatus: quibus secuturi populi, detecta aeni
gmatum caligine scripturarum, in nouam proficerent creaturam: quam, licet ex Abra
ham, Isaac et Iacob libi semen elegisses, quo ex tribu Iuda Iesus Christus coae
ternus tibi filius Deus, et Dominus noster ex Maria semper virgine naturam carnis
assumeret; primatum tamen tam Pontificii in Sacerdotes, quam gubernationis in po
pulum, ex Pharaonis captiuitate Aegyptiaca eruendum, per transitum maris Rubri,
Mosi et Aaron in Sacerdotibus commisisti: vt translationem inde regni Pontificii
legisque, per aquam Baptismi regenerandis populis mystice designares. Tandem
eundem Dei mediatorem et hominum transmisisti, summum ei tribuens secundum
ordinem Melchisedech Sacerdotium in aeternum: Oui duodecim sibi elegit, quos
Apostolos nominauit, et horum Simonem Iohannis praefecit in Principem, quem
Petrum, meritis praeficiendo aliis, sui participatione nominis (quia petra erat Christus)
specialiter nominando Cepham, sibi in pascendis ouibus, custodiaquc ouilis dominici,
commisit Christiani populi principatum, pro quo te Domine singularius exorauit, vlnon
deficeret fides sua, sed aliquando conversus suos fratres in fundamento verae fidei
confirmaret. Tantaque post sancti tui spiritus receptionem, te coopérante, superue-
niens sanctificationis virtus superabundant in eo, vt (sicut Apostolorum nobis refe
runt actus) infirmos et debiles in grabatis ponerent et plateis, vt eosdem saltem
beatissimi Petri vmbra contingeret: qui a te procul dubio ab omnibus eorum infirmi
tatibus sanabantur. Secutis inde temporibus sanctorum patrum, te Domine inspi
rante, antiquissimae mos traditionis accepit, vt a liminibus Apostolorum balteum
panni, seu pallea rite transmissa, vel tradita, plenitudinem Pontificalis tribuerent po
testatis, ac pro consecrationibus Altarium Basilicarumque, per vniuersum orbem
terrarum pro deuotione fidelium mitteretur. Cumque super hoc a quibusdam minus
credulis fuisset aliquando dubitatum, sacratissimi libi Domino Deo nostro grati Pon
tifices, Leo atque Gregorius, huius sacrae Apostolicae summae sedis a te decreti
Pastores coram vniuerso populo, qui astabat, pannos huiusmodipupugerunt, ex qui
bus vivus protinus sanguis singulari duplicato miraculo, te Domine operante, pro
fluxit. Ynde nos (licet horum imitatores immeriti) in his mysteriis sacris, quae
actu peragimus de tuarum multitudine miserationum, propter beatorum Petri et
Pauli Apostolorum tuorum preces et merita, plurimum praesumamus tantorum pa
trum factum, et ordinem prosequentes, clementiam tuam suppliciter exoramus, qua
tenus in augmentum, sustentamen ac vinculum tuae largifluae charitatis, sanctae
matris Ecclesiae sponsae tuae, quod in his nostris meritis non valemus, tuae suppleat
abundantia pietatis. Tuae nihilominus Maiestat i, quanto possumus humilius supplican
tes, quatenus hos balteos et pannos, ex pura lana, quos et quae supra sacratissi
mum Apostoli tui Petri piscatoris hominum et aetherei ianitoris corpus, more prisco
debita cum deuotione posuimus, quae ipsius aliorumque Apostolorum, martyrum, con
fessorum et virginum, in praesenti Basilica venerabiliter quiescunt, ex quibus seges
quasi tota tuae pullulauit Ecclesiae, quorumque merita mirabiliter protestantur lar
gissimam tuae benedictionis, sanctificationis, Pontificalisque potestatis, praeeminentiae

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.