HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL. 27
laosos sanauil) palam referri: idque per eum ministrum et signiferum, cuius auto-
ntas non in terram Canaan (vt olim Moses et Aaron) praeuia columna nubis, aut
ignis, sed in terram aeternae beatitudinis (Cruce dominica praeeunte) introducet.
Tu igitur o Suetia talem potestatem de coelo tibi datam, totis praecordiis venerare:
eosque Dei ministros non contemnendos puta, ad quos ipsa aeterna veritas ait: Qui
vos spernit me spernit, et qui vos audit me audit. Praecipue tamen eorum prima
tem, de quo per accommodatam similitudinem praecepisse videtur famulo suo Mosi
et tiliis Israël: Ecce ego (inquiens) mittam Angelum meum, qui praecedat te, et cu
stodiat m via, et introducat in locum quem praeparaui libi: obserua eum, et audi
vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet Cum pcccaueris, et est no
men meum in illo: quod si audieris vocem eius, et feceris omnia quae loquor, ini
micus ero mimicis tuis, et affligam affligentes te, praecedetque te Angelus meus,
et introducet te ad Amorreum, et Etheum, et Phereseum, Canancumque, et Eueuin’
et Iebuseum: quos ego conteram: terrorem meum mittam in praecursum tuum, et
occidam omnem populum ad quem ingredieris, Cunei orumque inimicorum tuorum co-
lam te terga vertam. Magna sunt haec o Suetia, quae praecessor Angelus fecit
filiis Israel: Sed non minora sunt, quae primas et summus Sacerdos tuus, a Deo
libi missus (quem etiam sacrae literae Angelum Domini exercituum vocant) pro tua
sempiterna salute operatur. Enimvero, vt ex lapidibus, hoc est ex induratis ciuibus
luis, veros Abrahae filios, et veram gentem Israëliticam efficiat, quotidiana sollici
tudine meditatur. Praecedit te, ne in via Diuinorum mandatorum erres: custodit te
ne a recta fide in haereticam prauitatem corruas: nec deserit te, donec (coopérante
Dei gratia) te introducat in Ilegnum tibi ab origine mundi praeparatum. Obserua
igitur eum, et non lupos illos, hoc est Schismaticos, aliunde quam per ostium ascen
dentes: audi vocem eius, non haereticorum, aut Apostatarum: nec contemnendum
putes eum, cuius contemptu contemnitur Deus. Non enim dimittet te cum pecca-
ueris, vt ob peccata tua ad aeternum ignem condemneris, sed a peccatis absolutum
te Diuinae gratiae restituet. Est enim nomen Dei in illo, per quod peccata remittit,
per quod daemonia eiicit, per quod virtutes operatur, per quod potestatem habet,
claudere et aperire coelum. Quid enim non habet, qui habentem omnia habet?
Proinde si audieris vocem eius credendo Diuinis eloquiis, et feceris, hoc est opere
compleueris ea, quae tibi Deus per eum loquitur, erit ipse Deus inimicis tuis ini
micus, et affliget affligentes te, erisque capiens eos, qui te ceperant, et subiicies
tibi exactores tuos: nec solum Amorreos, Etheos, Canancos similesque, et crude
liores barbaros, sed omnia vitiorum portenta (per has feras gentes designata) supe
rabis. Si vero superbiens audire nolueris vocem Pastoris tui, foris vastabit te gla
dius, et domi mors similis erit: adducet Dominus super te gentem de longinquo,
cuius linguam int eiligere non possis, gentem procacissimam, quae non deferat seni,
nec misereatur parvuli, et deuoret fructum iuramentorum f) tuorum, ac fruges terrae
tuae, donec intereas, et cum tua sempiterna damnatione addiscas, quod non frustra
dixerit Deus Sacerdotibus suis: Qui tetigerit vos tanget pupillam oculi mei. Aut
illud: Percute dorsa inimicorum Leui, qui oderunt eum, et non consurgent.
Ne autem admirabilis ipsius supradicti pallet virtus, remotius ab alma vrbe distantibus
prouinciis forsitan ignota permaneat, aut quam sanctis Diuini nominis invocationibus, praeor
dinatis a Deo praesulibus, conferri soleat, ignoretur, paucis sed deuotissimis causis, et institu
tis a primoribus Ecclesiae obseruatis, ex Pastorali libro Basilicae S. Petri de vrbe, prout se
quitur, ostendetur, g)
/) Sie: Lege. I uiuenlorum.
g) flaee addi Jit 01. Magnus, ”ad tuentem autoris.”

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.