HISTORIA METROPOL. ECOLES. ÜPSAL.
23
eum: Filius meus es tu etc. Detestatur Dominus tales abscissos, dicensi Non mitte
bam Prophetas, et ipsi currebant, non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Quo-
modo enim praedicabunt nisi mittantur? Nec aliquo modo excusantur, quasi vis ty
rannica eos ad id compulisset, magis quam illi qui idola ad praeceptum tyrannorum
coluerunt. Non cadit tam leuis excusatio in opus tam exsecrandum: quo tot millia
animarum (pro quibus mortuus est filius Dei) corruerant in baratrum miseriae sem
piternae. Nec ignorantia tale factum (quod ex diametro Diuinae legi repugnat) ex
cusabit: cum scriptum sit: Ignorans ignorabitur. Et alibi: Ouia populus meus non
habuit scientiam, ideo dilatauit infernus os suum absque vllo termino, et descendent
fortes eius, et populus eius, et sublimes gloriosique eius, ad cum. Igitur tam grauem
Dei offensam publica totius patriae poenitentia abolendam censeo: nisi malit aeternae
maledictioni obnoxia esse, et Diuinae iracundiae flagella in se et omnem posteritatem
suam prouocare. Sed iis omissis, ad illam amplissimam dignitatem (quam legatio
Regis Caroli ex liberalitate sedis Apostolicae in Sueciam retulit) me converto, et
nonnihil de dignitate paIlei Archiepiscopalis inprimis afferam.
De Palleo r ) Archiépiscopale.
Est igitur palleum Archiepiscoporum praecipuum ornamentum, in quo consistit
plenitudo Pontificiae potestatis, et sine quo (vt sacrosancti Canones tradunt) nemo
sibi Archiepiscopi nomen hire vindicare potest. Datur ab Apostolica sede difficulter,
quamvis instanter, instantius, instantissime petitum. Dependet a collo Archiepiscopi
circa pectus, situ suo illam (quae valde condecet Episcoporum patrem, et eorum
concilii Principem) potenter designat humilitatis et sapientiae torquem, datum in
locum illius aureae laminae, quae oliin in fronte veterum Pontificum resplendebat.
Ouam vero rationem habeat hoc Archiepiscoporum priuilegium, operae pretium fuerit
adducere. Nam cum Apostoli in vniuersum mundum dispersi singulis ciuitatibus prae
siderent, tam ipsi, quam successores eorum misere per contiguas suis sedibus pro-
uineias praedicatores, quos et Episcopos ordinauerunt: vt vbi recepti fuissent, omnia
Christianitatis sacramenta, vclut ipsi Apostoli, peragerent, et per vrbes comprouin-
ciales Episcopos ordinarent. Et aliorum quidem Apostolorum successores Patriarchae
sunt dicti: Petri autem successor (pro excellentia Principis Apostolorum) Apostolicus
nominatur: Qui autem ab eis per prouincias missi sunt, tam ipsi, quam successores
eorum, Archiepiscopi vocantur: et qui ab bis per vrbes comprouinciales ordinati
sunt, et qui illis succedunt, vsque hodie simpliciter Episcopi nominantur. Initium
ergo fidei habentes ab Apostolica sede, regulam hanc Metropolitanae obseruant Ec
clesiae, vt neminem habeant Pontificem, nisi ab eadem sede missum, a qua primus
illi praedicator fidei missus est. Illa autem Legatio, siue missio supradicti pallei,
largitio est: quod (vt dictum est) a collo dependens, significat humilitatem Domini
nostri Saluatoris dicentis: Sicut misit me pater, et ego mitto vos. Igitur quemad
modum Hormisda Papa Francis Remigium, S. Petrus Treuerensibus Maternum,
Paulus Maguntinae Ecclesiae Crescentem, Sergius Papa Traiectensi Willebrardum,
Gregorius Cantuariensi Augustinum Archiepiscopum constituit: ita Alexander Papa
tertius Stephanum primum Archiepiscopum in Ypsalensem Metropolim mittere di
gnatus est: vt ibi primatum haberet vera religio Christiana, vbi olim omnium A qui-
lonarium Regnorum incolae praecipuam idololatriae sedem venerabantur. Nullibi enim
aptius ponenda erat crux Archiepiscopalis, quam vbi ille conabatur firmare thronum
suum qui dixit: Ponam sedem meam in Aquilone, et similis ero altissimo.
e) Sic. In margine observavit 01. Magnus: ”palleum
Tom. IIT.
scribendum per e.’
II. 7.