JOHANNI» MAGNI
Liber Seciimliis.
Hactenus a tempore aduentus sancti Ansgani m Suetiam, quem ex siue u
Bero in ciuitale Birchensi excepit, regnante m Suetia Ingone, qui pa rem ia ui
Olaum Regem cognomento Tretelia, vsque ad Carolnm Regem, imme latum
sorem sancti Erici, fluxerant anni supra trecentos: in quibus multum la
per Christianissimos Reges et sapientissimos Pontifices, quomodo Christiana Udes
in ipso regno Suetiae plantata firmari, et ad perfectum statum decoremque e uci
potuisset. Tandem hic Carolus Rex, pios priorum Regum conatus gloriosiori e e-
ctui mancipaturus, prudentissimisque consiliariis subnixus, perpendere coepit, quo
modo Metropolitana ciuitas Vpsalcnsis decorari posset sede Archiepiscopah, sine qua
plenitudo Pontificiae potestatis, aut Regiae dignitatis amplitudo, ipsi Suetiae Regno
attribui nequiret: cum sacrae et profanae leges alfirment, nullum Regnum (in quo
Archiepiscopalis sedes non est) sibi arrogare posse Regiae maiestatis honorem.
Praeterea visum erat prudentissimo Regi, minus decorum esse, quod vicini Saxones,
aut alii, se scriberent Legatos, aut primates, siue Magistros fidei Christianae in Suetia
plantatae: cum inter illos id maxime facerent illi, qui minimam operam Sueciae ad
Christum convertendae praestitissent. Igitur suae, et Regni sui honestati prudentius
consulturus, siinulque extraneorum Pontificum iugum a ccruicibus Succorum excus
surus, solennem legationem ad Alexandrum Papam tertium expedire curauit: per
quam tantum profecit, vt palleo Arehicpiscopali in Suetiam ex sede Aposlolica re
lata, sacri insignis praerogatiua, suae gentis sacerdotium externa ditione erutum,
adornaret: ipsamque Suecanam Ecclesiam vnitati Catholicae Ecclesiae ita inseruit f
vt ad nostram vsque aetatem, quae Lulherana impietate corruptissima lacta est, ab
omni schismate, haeresi et doctrina extollente se aduersus scientiam Dei et Diui-
nam religionem, libera fuerat et inviolata, firmiter credendo, et simpliciter confitendo,
quia vnus est Deus, vna fides, vnum baptisma, vna sancta Catholica et Apostolica
Ecclesia, extra quam non datur Spiritus sanctus: vnus Pontificatus, vnus indubitatus
Christi Vicarius, et summus omnium verorum Christianorum Pontifex, de cuius plenis
sima potestate ceteri omnes accipiunt, a quo qui deficiunt, in Ecclesia Christi non sunt,
sed in Ecclesia malignantium, vna cumDathan ctAbiron (qui Mosi resistebant) colla-
buntur. Praeterea, Deus vnus est, et qui eum colunt, in unitate colant necesse est.
Voluit Deus onmes homines ab vno homine nasci, sicut ab vno Deo creari, et ab Ano
Deo et homine redimi: voluit ceteros Principes ab vno Mose ordinari, et ab eius
spiritu accipere, quo ceteros populos gubernarent. Grauitcr punivit Deus schisma
Chorae, nec minus filios Aaron, qui alienum ignem offerebant: multoque amplius eos
puniturus est, qui ab eius Vicario (cui commissa est in sancto Petro totius Ecclesiae
sollicitudo) deficiunt. Enimvero, quae a Deo sunt, ordinata sunt, et quae ordinata sunt,
ad unum relata sunt. Igitur qui vnitati resistunt, Dei ordinationi resistunt , et tandem
sibi damnationem acquirunt. Ouocirca nimis impium et intolerabile, Diuinaque seueri-
tate puniendum erat illud horrendum schisma, quod superioribus annis in Suetiam et
Gothiam invectum est, quando post editas Arosiae schismaticas constitutiones c ), nonnull 1
minus cauti, permiserunt sibi mitras Pontificias imponi d ): quasi non dixisset Apostolus:
Nemo sibi assumat honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron: immo nec
Christus filius Dei seipsum clarificauit, vt Pontifex fieret, sed qui locutus est ad
e) Scii. Recessus Arosiensis anno 1327.
d) Fuere nimirum Magnus llaialdi Skarensis, Magnus
(Somniar) Slrengnensis el Martinus (Skylle) Aliden
sis in ecclesia catbedrnli Strengnensi <1. 3 Januar.
13-28, Gustavo Rege juliente, ordinali ali Episcopo
Arosiensi, Petro Magni, qui insuper Laurentium
Petri Nericium Archiepiscopum Upsalienseui sollen-
niter inauguravit d. 24 Sept. lool.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.