Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

IV. LIBELLUS de MAGNO ERICI REGE. 
15 
rum terram Scanie tradidit regi Dacie nec repetita nec reddita pecunia, pro qua prius re 
dempta fuerat, nec securitate viuendi inter homines et regna facta uel accepta, de quibus ho 
mines male contenti et in nullis securi suspicabantur omnia esse vera, que consiliarii regis 
Dacie in aperto prius clamabant, ambos scilicet reges contra homines suos conspirasse ad 
eorum perdicionem, quod postea est probatum. Tercium malum est quod rex permisit regem 
Dacie intrare cum exercitu duas_ terras suas insulares, sicut prius inter se condixerant, si 
eas expugnare posset. In prima siquidem insula que vocatur Dlandia interfecit plus quam 
quingentos homines et expugnato castro 9) totam terram redegit in seruitutem et potestatem 
suam et ablatis omnibus que eoncupiuit prefecit prefectos suos castro et toti terre. Secunda 
insula vocatur Gotlandia, cuius incole a paganissimo (!) libere regi Swede obedientes existe- 
rant (!) regnoque Dacie nec in minimis molesti. Istam terram rex Dacie tribus conflictibus 
obtinuit et interfectis duobus milibus hominum tributoque grauissimo imposito exegit fidelita 
tem a residuo populo et sic recedens detinet adhuc eandem terram tamquam suam. Talis 
itaque rex qui sic oues suas dimittit bene dici potest proditor, qui vero alterius oues sic sibi 
propter superbiam et cupiditatem suam vsurpat interficiendo innocentes, mörderator r ) vocari 
potest et malignus homicida. Eodem quoque tempore jubente rege captus est episcopus Abo- 
ensis, s ) qui quanti zeli fuit ad regem quanteque deuocionis et austeritatis erga deum et se 
ipsum, probant et testantur opera sua laudabilia que fecit in vita sua; ab ipsius itaque epi 
scopi captiuitate rex nondum est mundatus. Quartum malum regis est, quod ipse senten- 
ciam et interdictum a summo pontifice propter leuatam pecuniam camere fulminatam nichil 
curabat, sed stetit in ea v annis*) et vbi prelati abstinuerunt a sacramentis, ibi ipse se in 
omnibus ingerebat, et scandalizati et in errorem ducti sunt fere omnes. Itaque justicia 
regni est, quod excommunicatus omnis stans ex contumacia per annum in sentencia ipsa, nisi 
se humiliauerit, judicio subiacebit capitali. Eodem tempore conuenerunt omnes episcopi et 
barones et alii nobiles et sapientes et attendentes regem obstinatum in conceptibus suis pro 
ditoremque regni et suorum violatorem juramentorum et promissionum suarum favetoremque 
regis Dacie et conscium doli sui sed et depopulatorem communitatis sue propter exacciones 
grauissimas, ipsoque propter premissa legittime deposito, elegerunt in regem a. filium sororis 
sue e. u ) more patrie, qui regnum defenderet et terras ablatas reuinceret regnumque reduceret 
ad vnitatem. Quo electo tandem ventum est ad placitacionem et concordiam inter antiquum 
regem et Albertum electum, quod rex antiquus retineret partem quandam de regno, Alber 
tus vero cetera haberet et nomen et potestatem regis. y ) Hiis gestis promisit et iurauit rex 
omnia ista se seruaturum iuuiölabiter. Interim rex nouus aggregauit exei citum naualem et 
paucis relictis in terra ipse ad obsidionem castri cuiusdam extra pati iam x ) se locauit. Quoti 
perpendens rex Magnus videlicet quod pauci remanerent in terra, accito filio suo rege Nor- 
uegie et alios quos de Dacia habere poterat, fraudulenter cum manu forti intrabat regnum 
jrritans omnia que prius promisit et iurauit. Cui hii, qui relicti fuerunt in terra ex parte 
regis noni, numero satis pauci occurrerunt et iuuante miraculose giacia dei obtinueiunt licto 
riam y) de multitudine copiosa in tantum, quod multis interfectis et captis rex Noruégie z ) 
wlneratus effugeret, rex quoque senior caperetur, qui adhuc captus sicut male meruit de 
tinetur. a ) 
q) Sc. Borgholm in occidentali litore hujus insulæ. 
r) Vocabulo Suetico: mördare (homicida) scriptor flexionem 
Latinam dedit. Murdrator in lingua Anglica comparet (y. 
Du Cange Glossarium). 
s) Sc. Hemingus, de quo v. infra Sect. II. p. 133. Pro hac 
comprehensione illustranda fere omnes fontes, sed frustra, 
perscrutati sumus. Ericus Olai libello aperte omnia debet. 
t; Potius per tres annos 1358—1360 (cfr. Munch 1. c. pagg. 
678—688). 
u) Lege: Albertum filium sororis sue Euphemiæ. Electio anno 
1364 mense Februario facta est. 
v) Hujus conyentus et pactionis præter nostrum scriptorem Cor 
neras unus mentionem facit, qui tamen alio modo atque co 
piosius rem explicat (y. Eccardus: Corpus Hist. II. p. 1107). 
x) Sc. castri Aboensis in Finlandia. 
y) Anno 1365 d. 3 Martii in silya Gata apud Östensbro in 
confiniis Uplandiæ et Vestmanniæ. 
z) Sc. Hacon filius Magni regis. 
a) Hoc yerbo linea ultima libelli (in media pagina) desistit, 
sed continuo sequuntur in margine eadem manu scripta verba : 
tu autem, tamquam si scriptor in mente habuisset aliquid ad 
dere.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.