HISTORIA METROPOL. ECOLES. l'PSAL.
23
Copmannus octavus erat Episcopus, qui in cathedram Ecclesiae Ypsalensis
dignissime sublimatus est 6 ), postquam S. Henricus autorilate summi Pontificis Adriani
Papae quarti, ad dioecesim Aboënsem quam nuper ad Christi fidem converterat,
translatus esset. Iluic sancio viro Copmanno nulla virtus ad consummatum Episco
pum necessaria defuit: Erat quippe in vita et moribus irrepraehensibilis, sobrius,
modestus, prudens, pudicus, hospitalis, doctus, non violentus, non percussor, non
litigiosus, non cupidus, sed suae domui bene praepositus, bonum testimonium ab
omnibus habens. Igitur ex hominibus assumptus, pro hominibus in iis quae ad De
um sunt constitutus, nihil diligentius curauit, quam sanctum Ilenricum Christi imi
tatorem, in omni morum honestate, et vitae sanctimonia imitari: vt sacrosancta
Ecclesia Ypsalensis tolerabilius sufferret translatum a se sanctissimum Pontificem,
cum videret in eius locum successisse eum virum Diuinilus datum, qui idoneus esset
in doctrina sana Ecclesiam Christi aedificare. Sed non deerant illi persecutores,
quibus odiosa erat lux Euangelicae veritatis: et nisi potentia sanctissimi Regis Erici
protectus fuisset, mox in principio sui Pontificatus malignorum procerum gladiis
obrutus concidisset. Quomodo enim mitissimus Pontifex tutus esse potuisset? vbi
eiusdem pientissimi Regis vita mille fraudibus, et totidem domesticis insidiis, ab
ignobilibus nobilibus ad mortem petebatur: tam odiosa heu dolor esse solet virtus
in Suelia, vt qui ipsam sequi velint, grauiores quandoque persecutiones patiantur,
quam illi, qui atrocia flagitia committunt. Ferendum vlcunquc hoc esset, si fieret-
per ignauos cerdones, per viles latrones, per homines scelere et egestate perditos:
qui ex professo sunt acerrimi hostes virtutis et honestatis. Sed nobdes sunt, ge
nerosi sunt, illustres Principes sunt, aut dici volunt: qui virtutem ipsam (mox vt
caput erigere coeperit) conculcant et cuellunt: quibus ipsa virtus iustc dicere pos
set: Cur me o nobiles viri tantopere opprimitis? cur me tam indigne tractatis? cur
me tam vilem existimatis? Per me progenitores vestri facti sunt inclyti ct illustres:
ego sola eos nobiles feci: ego eos, cum serui essent, cum agricolae essent, immo
cum infimi essent, erexi, foui, magnificaui, ct inter Principes, immo etiam supra
Principes, collocaui. Proinde redite ad cor, desinite me, tam optime de parentibus
vestris meritam, contemnere, dolele vices meas, reducite me in domos vestras. In
decorum est vobis, quod ego a vobis separer: sine me nequaquam nobiles erilis,
ego sine vobis semper ero nobilissima, et quoscunque amplexata fuero, mox illustres
efficiam. Yidete ne me diutius extorrem esse sinatis. Sunt pauperes in ista patria
ciues, et humiles rustici: qui me multo studio in suas casas rogant, nullumque offi
cium non adhibent, quo me ad se trahant: et iam coepi cum eis iucundius habitare.
Yerunlamen ad vestras domos respicio, ad eas suspiro, ad eas toto corde clamo,
ita vt etiam raucae factae sunt fauces meae. Aperite mihi o nobiles Succi, quia
amore vestro langueo: parata sum vos in parta a Maioribus nobilitate conseruare:
parata vobiscum terras et homines regere: parata omnes inimicos vestros vobis
substernere: parata omnia facere pro vobis, quaccumque honeste a me petere possitis.
Si vero hanc vocem meam renueritis, ego (vobis contemptis) eos ex pulueribus exal
tabo, qui mede contemptoribus meis vindicabunt. Ilaec tamen nequaquam dicta sint
in eos, qui vere nobiles sunt, sed in ipsos, qui praeter Maiorum suorum vmbram,
nihil habent verae nobilitatis: Quales fuerunt illi, qui optimum et sanctissimum Re
gem Ericum, tempore huius dignissimi Praesulis occiderunt: post cuius gloriosum
martyrium, hic Pontifex, vix annis duobus evolutis, in fata concessit, feliciorem
societatem inter coelestes spiritus, quam inter discordes terrigenas assecutus.
b ) Id margine additur annus: 1134.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.