22
JOHANNIS MAGNI
Gregorius Achono Regi Danorum, Episcopis, Principibus, Clero et populo salutem.
Quoniam vestrae dilectionis amor, Deo et beato Petro pronam obedienliam debitam-
que reuerentiam (in quantum potuimus intelligere) studuit hactenus propensius exhibere: non
dubium habemus quin idcirco vobis triumphum et gloriam prae caetens gratia Diuina con
tulerit: quod si in eodem studio perseuerando, vestrae deuotionis affectus in finem permanere
curauerit, pro certo, et eam quam nunc habetis gloriam retinere, et ampliorem valebitis Do
mino auxiliante deinceps adipisci. Te itaque specialiter fili charissime, cui Regni curam pro-
uidentia Diuina commisit, paterno monemus affectu: vt excellentissimi parentis lui Regias pro
bitates et virtutes egregias imitari satagas. Eius quidem praecipui mores m tantum caetens
reoibus praenituerunt, vt cunctis posthabitis, nec ipso etiam Imperatore Henrico, qui sanctae
Romanae Ecclesiae propinquius haesit, excepto, singulari amore illum nobis amplectendum iu-
dicauerimus. De cuius nos obitu vehementer nimiumque dolentes, vt ipsum libi proponas
exemplum, volumus, hortamur iterumque monemus: quatenus inde possis ornamenta virtutum
propagando educere, viule videris nobilissimi sanguinis lineam trahere. Denique cogitare de
bes, et vigilanter perpendere haec terrena, quam caduca et friuola sint: quam incessanter ad
occasum cuncta festinent: vt eis confidere nulla stabilitas studeat: vt in illis habendis timor
horribilis lateat: sicque fugitiuis perspicaciter agnitis et sapienter despectis, poteris ad illa sta
bilia et sempiterna mentis acumen extendere, quae ad sese obtinenda animum tuum invitent,
et ad quae concupiscenda, bonorum te exempla accendant. Inter ceteras ergo virtutes, quas
animo luo imitandas censueris, Ecclesiarum defensionem in mente tua volumus eminere. Sacer
dotalis ordinis reuerentiam proximum locum tenere, ac deinde iustitiam et misericordiam, in
cunctis te indiciis discreta seruare. Illud inter cetera non praetereundum, sed magnopore
Apostolica interdictione prohibendum videtur, quod de gente vestra nobis innotuit: scilicet
vos intemperiem temporum, corruptiones aëris, quascunque molestias corporum, ad Saceidotum
culpam transferre: quod quam graue peccatum sit, ex eo liquido potestis aduertere, quod Iudaeis
etiam Sacerdotibus ipse saluator noster, lepra curatos eis mittendo, honorem exhibuerit, cete-
risque seruandum esse, quae illi dixissent praeceperit: cum profecto vestri qualescunque habe
antur, tamen illis longe sint meliores. Quapropter Apostolica autorilate praecipimus, vt hanc
pestiferam consuetudinem de Regno vestro funditus exstirpantes, presbyteris et clericis, honore
et reuerenlia dignis, tantam contumeliam contra salutem vestram vlterius non praesumatis in
ferre, volentes eis occultas Diuini indicii causas imponere. Praeterea in mulieres, oh eandem
causam simili immanitate barbari ritus damnatas, quicquam impietatis faciendo, vobis fas esse
nolite putare, sed potius discite Diuinae vltionis sententiam, digne poenitendo auerlere, quam
in illas insontes frustra feraliter saeuieudo: iram domini multo magis prouocare. Si enim in
bis llagiliis duraueritis, procul dubio vestra felicitas in calamitatem vertetur, et quibus victis
huc vsque soliti fuistis dominari, eorum nimirum iugum ferre superati, nec resistere valentes,
cogemini. Si vero nobis, immo beato Petro, in his obedientes fueritis (sicut de clementia
diuina confidemus) et peccatorum vestrorum veniam, et Apostolicam benedictionem poteritis
Datum Romae XIII. Kalend. Maii, 10S0. "" A
in venire.
Gregorius VII. Wratislao Boëmorum duci, descripturis sacris vulgariter non imprimendis “).
Quia nobilitas tua postulat, quo secundum Sclauonicam linguam, apud vos Diuinum cele
brari annueremus officium, scias nos huic petitioni tuae nequaquam posse fauere: ex hoc nempe
saepe voluentibus liquet, non immerito sacram scripturam optimo Deo placuisse quibusdam lo
cis esse occultam: ne, si ad liquidum cunctis pateret, forte vilesceret et subiaceret despectui,
aut praue intellecta a mediocribus, in errorem induceret. Neque enim ad excusationem iuvat,
quod quidam religiosi viri hoc, quod simplex populus quaerit, patienter tulerunt, seu incorre
ctum dimiserunt: cum primitiua Ecclesia multa dissimulauerit, quae a sanctis patribus post-
inodum firmata, Christianitate et religione crescente, subtili examinatione correcta sunt. Vnde
ne id fiat, quod a vestris imprudenter exposcitur, autorilate beati Petri inhibemus: teque ad
honorem optimi Dei, huic vanae temeritati viribus totis resistere praecipimus. Datum Ro
mae etc.
y) Scii. Svenonis.
a) Sic. Forte: Indictione III. Ita in Concilior, collect.
Mansi, cet. nec non Regesta Hist. Dan. 1. c. Me
minit Su h ni, 1. c. p. 598.
c) lutegraui habemus epistolam , datam anno 1080, in
Concilior, collect. Mansi, T. XX. p. 296. genuino
sub titulo: ”Divinum officium in Sclavonicam lin
guam verti prohibet (Papa) ” Fragmentum solummodo
tiliilnquc alieno deforme lieic apposuit Noster, aegre
nimirum ferens Svecanain Novi Testamenti Versio
nen) a Laur. Audreae Holmiae 1526 editam.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.