Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA metropol. ECOLES. ÜPSAL. 
21 
tum propter longinquitatem terrarum, et maxime propter ignotas linguas, valde difficile est: 
rogamus vos, sicut et Regi Danorum denunciavitnus, vt de iunioribus vestris et nobilibus 
terrae vestrae ad Apostolicam aulam mittatis: quatenus sub alis Apostolorum Petri et Pauli, 
sacris ac Diuinis legibus diligenter edocti, Ap. sedis ad vos mandata referre, non quasi ignoti 
sed cogniti, et quae Christianae religionis ordo poslulauerit, apud vos non quasi rudes aut 
ignari, sed lingua atque scientia moribusque prudentes, digne Deurn praedicare et efficaciter 
ipso adiuvante excolere valeant f ). Relatum quoque nobis est: fratres Regis Danorum ad vestram 
se contulisse excellentiam, vt vestris viribus copiisque nitentes, quatenus cum illis Regnum 
diuidat, fratrem cogere intendant Q. Quae quidem res, quantum ad regni detrimentum, quan 
tum ad confusionem populi Christiani, quantumque ad destructionem Ecclesiarum, quibus quo 
tidie vicina paganorum crudelitas inhiat, et tolius terrae desolationem attineat, per semetipsam 
nos veritas, quae Christus est, in Euangelio docet, cum dicit: Omne regnum in se diuisum 
desolabitur, et domus supra domum cadet. Vnde eminentiam vestram id summopere cauere 
monemus: vt nullius vnquam persuasione in hac parte cuiquam assensum praebeatis, vel adiu- 
torium: ne peccatum hoc (quod absil) in vos retorqueatur: neu de dissidio regni illius contra 
vos, aut Regnum Y. Diuina indignatio concitetur. Hoc autem vos procurare libenter volumus 
atque consulimus, vt praefatus Rex Danorum fratres suos in Regnum cum charitate suscipiat, 
et ita eis de reliquis bonis et honoribus (vt potest) distribuat, vt illos non angustet indigna 
necessitas, nec regni status labefactetur aut dignitas. De cetero semper cogitate de spe vo 
cationis vestrae, et attenti ad ea quae Dominus in Euangelio dicit: Quia venient ab Oriente 
et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, in regno coelorum. Nolite tardare, 
currite et festinate. De vltimis finibus estis: sed si curritis, si festinatis, primis patribus in 
regno societati eritis. Sit cursus vester fides, amor et desiderium: sit iter vestrum, mundi 
gloriam assidue meditari esse caducam, et ideo cum amaritudine potius, quam delectatione te 
nendam: sit vestrae patientiae vsus et exercitatio, subuenire oppressis: defendere viduas: iudi- 
care pupillis iustitiam: non solum diligere, sed etiam tota virtute defendere. His namque ve 
stigiis, hoc thesauro, his opibus, de terreno ad coeleste regnum, de fluxo et fragili ad certum 
et perenne gaudium, de caduca et transitoria ad aeternam et semper mansuram peruenitur glo 
riam. Deus autem omnipotens, qui diues et copiosus est in misericordia, meritis et autori- 
tate Apostolorum Petri et Pauli, et nostra, per illos nobis (licet indignis) Diuinitus concessa, 
absoluat te, et omnes fideles tuos, ab omnibus peccatis vestris, et dirigat vos in omnem vo 
luntatem suam: vt in hac vita vos promereri faciat, quod in aeterna beatitudine, multipliciter 
vobis adaucta corona, retribuat. Datum Romae XVIII, Kalend, Iunii u ), indict. 2. 
Gregorius Achono Regi Danorum. 
Sincero charitatis affectu, dilectioni tuae congratulamur: quod (licet in vltimis terra 
rum finibus positus) ita tamen quae ad Christianae religionis cultum pertinere noscuntur, vi 
gilanter studes inquirere: et quod sanctam Romanam Ecclesiam, matrem tuam et vniuersorum 
recognoscens ipsius documenta, tibi exoptas et exposcis. Volumus etiam atque monemus: vt 
in his studiis et desideriis deuotio tua persistens, et quantum pietas Diuina perstiterit cre. 
scens, nullatenus a proposito recto deficiat, sed ad meliora quotidie, sicut prudentem virum, 
et Regem decet, constantia roboretur. Animaduertere siquidem debet excellentia tua, quod 
quanto pluribus supereminet ac dominatur: tanto magis sibi subditos potest exemplo suo, aut 
ad deterius (quod absit) inflectere, aut ad sanum consilium, ignauos etiam, prouocare. Intueri 
quoque prudentiam tuam necesse est temporalis vitae gaudia: quam sint caduca: quam fugi- 
tiua. Quae etsi vita diu crederetur mansura, tamen saepe multis aduersis ex improuiso sur- 
gentibus, secura stare non possunt. Vnde summopere curare oportet, vt ad illa quae transire 
nesciunt, et habentem deserere nequeunt, gressus tuos constanter dirigas, et affectum mentis 
intendas. Cuperemus nimium certe, de vestris aliquem prudentem Clericum ad nos venire: qui 
et vestrae gentis mores, seu continentias, sciret nobis pleniter intimare, et Apostolicae sedis do 
cumenta siue mandata, plenius eruditus ad vos posset perferre. Datum Romae Idibus Octob. *) 
s) In margine: Simili pietate motus IuliusPapaIII.au- 
toritate S. It. E. Cardinalium instituit lioniae colle 
gium Germanicum, in quo Germani .adolescentes 
citra vllas proprias impensas foveri debeant, vt 
aliquando Reipuld. Christianae prodesse queant. 
t) De filiis Svenonis Regis, eorumque eum Haraldo 
fratre dissidiis cfr. quae monet Suhm, 1. c. p. 
581, 593. 
«)Legc: Januarii. Ita Imitent Baronins et Conci 
liorum editores a La libe o ad Mansi. Cfr. etiam 
Regesta Diplom. Hist. Dan. T. 1. p. 50. Danice 
Tom. HL 
versam hane epistolam Historiae suae inseruit Suhm 
1. c. p. 590. 
■v) Sic. Lege: Aral do 1. Haraldo, Svenonis nimi 
rum successori, lia Suhm, qui hanc epistolam et 
proxime sequentem meminit, conjecturae adsenliens 
Langehekii, qui litteram initialem et solitariam 
A. in Regestis vetustis ohviam a librariis perperam 
explicatam recte judicat. 
jr) Absque nota anni. Ad annum vero 1079 refert 
Suhm, 1. c. p. 596, et Regesta Hist. Dan. 1. c. 
p. 51. 
n. 6.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.