Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

20 
JOHANNIS MAGNI 
dam Episcopus terrae tuae m animo tibi fore nunciauit) Apostolicae aulae militandum dares, 
cum aliquanta multitudine eorum, qui sibi fidi milites essent, Ducem ac Prmapem, et de 
fensorem Christianitatis fieri optamus. Datum Romae VIII. Kalend. Feb. indict. 14. M. Lli 1 . 
Pontif. anno II. f) 
Gregorius VII. Sueino id est Suenoni Regi Danorum. 
Apud antecessores nostros iuris et consuetudinis erat, charitatiuis Legationibus docere 
viam Domini vniuersas nationes: corripere in bis quae arguenda erant, omnes Reges et Prin 
cipes, et ad aeternam beatitudinem cunctos invitare legalibus disciplinis. Plus enim tam lex 
Romanorum Pontificum, quam Imperatorum obtinuit: in omnem terram exiuit sonus eorum, 
et quibus imperauit Augustus, imperauit Christus. Nunc vero Reges, et praesides terrae, con 
temptores facti Ecclesiasticae legis, qui amplius iusticiam seruare, et eam defendere debuerant, 
ad tot irrogandas Ecclesiis contumelias convenerunt, atque ad tantam inobedientiam, quae se 
cundum Samuelem similis est idololatriae deuoluti sunt: vt fere iam quiescentibus Legationibus 
nostris (quoniam paene sine fructu videntur) verba nostra tantummodo orando convertamus 
ad Dominum Regum, et Deum vltionum. Sed quia scimus te, et fortissimam gentem tuam, 
quae freno sapientiae tuae moderatur, circa matrem omnium Ecclesiarum debitam reuerentiam 
exhibere, quae tanto est beato Petro humilior, quanto fortitudine sua sublimior: ideo tibi di 
lectissimo filio nostro literas mittimus, atque paterna affectione mandamus, vt si quid est 
vnde indiges quod autoritas Romanae Ecclesiae possit tibi iuste largiri, per nuntios tuos, et 
per hos quos nunc mittimus, nobis notum facias: vt in quantum fas est te honoremus, et prae 
dictam reuerentiam nobilissimi Regni tui merita dignitate donemus. Bonam enim famam de 
te accepimus, quae precibus beati Pelri et Pauli nunquam le deserat: immo ad gloriam vlri- 
usque vitae capessendam (vt desideramus) cumuletur semper et crescat. Quia vero apud ante 
cessorem nostrum beatae mem. Alexandrum quaedam expetiisti, quibus beatum Petrum debitorem 
faceres, immo tibi, et Regno tuo nobile patrocinium eius acquireres, per eosdem Legatos man 
des vtrum eadem voluntas sit, an fuerit passa defectum: aut (quod magis optamus) suscepit 
augmentum. Ego enim cum in Arcliidiaconatus officio essem, multum diligebam te : et (vt 
mihi videbatur) diligebar a te. Sed vbi pastorale officium, quod in dilectione Dei, et proxi 
mi, quasi in fundamento consistit (licet indignus) accepi, charitas quam habueram circa te 
maior facta est: quae te proficiscente in melius, semper in maiorem gradum Deo propitio au 
geatur. Datum Romae KV. Kalend. Maii. 9) 
Gregorius VII. Olao Noruegiorum Regi. *) 
Licet ex vniuersali cura sanctae et Apostolicae sedis, cui Diuina miseratione praeside 
mus, debitores simus omnibus qui fidem Christi colunt: de vobis tamen qui in extremo orbe 
terrarum positi estis, tanto nos maioris sollicitudinis ratio, necessitasque circumstat, quanto vos 
eorum qui in Christiana religione vos instruant minorem copiam, et necessaria minus solatia 
habere cognoscimus. Quapropter oblata opportunitate scripsimus vobis, ad confortandam ali 
quo modo gloriam in fide quae est in Christo Iesu, qui secundum propositum voluntatis 
aeterni patris Dei, coopérante spiritu sancto pro salute mundi homo factus est, de intemerata 
virgine natus, mundum reconcilians Deo per mortem suam, delens peccata nostra per redem 
ptionem, quae est in sanguine ipsius: et deuicta morte in semetipso convivificauit, ac resusci- 
tauit, et nos in spem viuam, in liaereditatem immarcescibilem, incontaminatam, incorruptam’, 
in quo (sicut confidimus in misericordia eius) vobis parata est aeterna salus et vita: si ta 
men in illo spem firmam vsque ad finem tenueritis, credentes sicut dicit Apostolus Paulus. 
Quoniam in ipso inhabitat omnis plenitudo Diuinitatis corporaliter: propter quod seruite ei 
cum omni timore, et humilitate: memores quid Psalmista dicit. Quoniam Domini est Regnum, 
et ipse dominabitur gentium. Sitque semper in ore, sit semper in corde vestro, quod hunc 
versiculum paucis interpositis sequitur. Et anima mea illi viuet, et semen meum serviet ipsi. 
Notum autem vobis esse volumus quoniam desiderium nostrum est, si quo modo possemus ad 
vos aliquos de, fratribus nostris mittere, qui fideles et docti essent, ad erudiendum vos in 
omni scientia et doctrina in Christo Iesu: vt secundum Euangelicam et Apostolicam doctrinam 
decenter instructi, in nullo vacillantes essetis: Sed radicati, atque fundati super stabile funda 
mentum, quod est Christus Iesus, abundantius atque perfectius in virtute Dei cresceretis, et 
secundum operationem, fructum fidei aeterna retributione dignum redderetis: quod quia nobis, 
p) Hanc Gregorii epistolam Danico sermone redditam q) Dnnice versam edidit Suhm, 1. c. p. 4oo. 
et illustratam Historiae suae inseruit Sulim, T. IV. r) Scii. Olavus Kyrre, Rex Norvegorum hujus no- 
p. 431. minis tertius.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.