historia metropol, ecci.es. up sal.
19
MIK ' un lam deprecati sumus, assidueque postulare optamus, vt vos tam fidei gratia, quam bo
norum operum fructibus, et in hac vita vigere, et in futura sanctorum coetibus faciat annu
merari. Proinde charissimi filii autoritate S. R. E. vice beatorum Apostolorum Petri, et Pauli,
nobis (licet indignis) concessa, vos admonemus, vt huius fugitiuae vitae incerlitudinemac
temporalium rerum, et gaudiorum instabilitatem perpendentes, contemnere, et ad illa, quae
sine fine mansura sunt, quaeque humani sensus, ac desiderii angustias amplitudine sua' exce
dunt, memineritis aciem mentis semper extendere: concordiam et dilectionem studeatis ad
invicem indeficienter habere: Ecclesiis honorem: pauperibus et afflictis compassionem: Sacer
dotibus, praecipueque Episcopis, reuerentiam ac obedienliam, quasi patribus procuretis im
pendere. nec non et decimas, quae ad usum tam ipsorum, quam Ecclesiarum, et pauperum pro
liciant dare, totique regno indicare. Quod quidem nulli debet graue videri, pro meliori par
te, videlicet semper victura anima, quamque decimam Deo offerre, cum pro morituro Corpore
plurimae gentes coniugibus suis tertiam rerum legibus compellantur exsoluere. Praeterea ad hoc
summis animi viribus enitimini, vt qui vehit in fine orbis, ita et seculorum, ad laborandum
m vineam introistis Dominicam, inter primos remunerandi, eundem denarium borae vndecimae
operatores percipere debeatis. Agite etiam, vt quemadmodum de praecessoris vestri laudabili
lama valde sumus gatiisi, ita quoque studiorum, probitatumque vestrarum opinio nos de se
(sicut optamus) laetificet. Quia vero nouiter ad Christum conversos, nondum Christianae fidei
et religionis doctrinam sufficienter vos sumpsisse putamus, volumus, vt frequenter ad hanc
sedem Clericos vestros mittatis, talesque personas prouidealis ad nos destinare, quae et S. Rom.
Ecclesiae moribus plenius instrui, et instructae valeant ad vos docte et salubriter, quae sunt
agenda, referre. Datum Romae etc.
Gregorius Suebio id est Suenoni Regi Danorum. ")
Cum adhuc in ordine Diaconatus eramus, saepe dilectionis tuae literas, et Legatos acce
pimus: in quibus maieslatis tuae promptum erga nos animum fore intelleximus. Postquam vero
(quod digni non sumus) ad locum altioris curae ministeriique peruenimus, amorem tuum in
subtracta visitatione te posuisse deprehendimus: qui scriptis tuis tam diu carere (nescio cur)
meruimus. Nos equidem iam nunc, non solum modo regum, et Principum, Sed omnium
Cnristianorum, tanto propensior sollicitudo coarctat, quanto ex vniuersali regimine, quod nobis
commissum est, omnium ad nos causa vicinius, ac magis proprie spectat. Verum quia emi
nentiam tuae nobilitatis, prae caeteris regnorum Principibus, tam peritia literarum, quam stu
dio Ecclesiasticae exornationis, pollere intelleximus, multo fiducialius ad te scripta nostra diri
gimus: existimantes in te tanto facilius lucrifacere, quanto in eruditione, et prudentia morum
amplius dignosceris profecisse. Rogamus igitur, et sincera te cliarilate monemus, vt commissa
tibi regni gubernacula, secundum Deum administrare studeas, et nomen Regalis excellentiae,
congrua, ac consonanti virtutum proprietate geras: quatenus eam, per cuius Principatum subiectis
imperas, in corde tuo semper regnare iustitiam ostendas. Nosti enim quod gloria, et vanä
huius mundi delectatio, labilis est, et deceptoria. Nosti quod vniuersa caro ad finem quotidie
properat: quod nec volenti, aut nolenti mortis necessitas paret. Nosti quod reges, aequa con
ditione vt pauperes, futuri sint puluis et cinis: et quod omnes ad districtum iudicium futuri
examinis venturi simus. Quod nunc non solum nobis, qui Sacerdotes sumus, sed et Regibus
caeterisque Principibus tanto ‘concussius timendum, et expauendum est, quanto pro nobis, et
subditis nostris, rationem reddituri sumus. Age ergo dilectissime, vt ita viuas, ita regnes, vt
tunc aeterni Regis et iudicis faciem securus aspicias: et pro bene gesta terrenae dignitatis Ec
clesia, coelestis regni sublimem et incomparabilem coronam (Deo donante) recipias. De cae-
tero notum tibi sit, quod Legatos ad te destinauimus: qui super his, quae pro honorificentia
Regni tui, tum de Metropolitana sede, tum de quibusdam aliis rebus, quae in tempore Domini
N. Alexandri Papae, ab Apostolica sede et postulasti, et invicem promisisti, tibi responsuri, ac
tecum acturi essent. Sed propter perturbationem Teutonicae terrae, periculosum iter fore cog
noscentes, ad nos reuersuri sunt. Quapropter si qua de his tibi cordi sunt, et si te, ac re
gnum tuum (sicut per Legatos tuos aliquoties accepimus) Apostolorum Principi pia deuotione
committere, et eius autoritate fulciri volueris, fideles nuntios ad nos sine dilatione transmittere
stude: vt per eos tuam in omnibus edocti voluntatem, deliberato consilio quid tibi respon
dendum, quidque super omnibus agendum sit, prospicere ac prouidere valeamus. Praeterea
si S. Rom. mater Ecclesia, contra profanos, et inimicos Dei, tuo auxilio in militibus, et ma
teriali gladio opus habuerit, quae spes nobis de te habenda sit, itidem tua certa Legatione
cognoscere desideramus. Est etiam non longe a nobis prouiucia quaedam opulentissima iuxta
mare °), quam viles et ignaui tenent haeretici: in qua vnuin de filiis tuis, si eu in (sicut qui-
n) Scii. Sven oui Esiritliae filio. o) Apuliam a Norrmaunis occupatam hoc modo Papa
indigitat.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.