Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

17 
HISTORIA METROPOL. ECCLES. ÜPSAL. 
piendum misit: quae manus tota imbribus et fulminibus deleta est. Philomelas Grae 
corum Phocensium Dux, postquam Apollinis templum spoliauerat, sequenti proelio 
primus inter confertissimos hostes dimicans cecidit, et sacrilegii poenas impio sanguine 
luit. Brennus Gallorum Dux, quasi terrena spolia sorderent, animum ad Deorum tem 
pla convertit, scurriliter iocatus, locupletes Deos largiri hominibus oportere. Sed 
idem postmodum, cum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione sibi mortem con- 
sciuit. Antiochus Syriae Rex, sperans se sub specie tributariae necessitatis excu 
satius sacrilegia commissurum, adhibito exercitu nocte templum Elimei Iouis aggre 
ditur: qua re prodita, concursu incolarum cum omni milite interficitur. Totus ille 
Brenni exercitus, qui in Tolosam reuersus est, comprehensus pestifera lue, non pri 
us sanitatem recuperauit, quam aurum, argentumque sacrilegiis quaesitum, in Tolo 
sensem lacum mergeret: quod longo post tempore Scipio Romanus Consul abstulit: 
quod sacrilegium, causa excidii Scipioni exercituique eius postea fuit. Romanos 
quoque Cimbrici belli tumultus, velut ultor sacrae pecuniae, insecutus est. Alexander 
Syriae Rex, cum militibus stipendia deessent, in templo Iouis solidum ex auro vi 
ctoriae signum tolli iubet, facetis iocis sacrilegium circumscribens: nam victoriam 
commodatam sibi a loue esse dicebat. Interieclis deinde diebus in sacrilegio depre 
hensus est, et a suis desertus, a latronibus capitur: perductusque ad hostem suum 
Gripum, interficitur. Hi pauci ex tota multitudine sacrilegorum adducti, documento 
esse possunt, non semper verum esse, quod sacrilegus Dionysius Siculus iocando 
dixit: Ecce quam securi nauigant sacrilegi. Profecto non omnes hactenus secura 
nauigauerant aura in Suetia, qui vel Ecclesiam oppresserant, vel auxiliares manus 
ab ea retraxerant. Nondum ego annos quinquaginta habeo, et tamen memoria te 
neo, aliquem ex proceribus regni quingentos equites in quotidiana familia salis ma 
gnifice aluisse: cuius soror modo circa annum a Christo nato MDXXXYI. in ordinem 
plebeiae multitudinis redacta, poenam patitur, quod maiores sui non satis pii fuissent 
in Ecclesiam, et Dei ministros, in quos ne praedium aliquod conferrent, voto per 
tinaci sese dudum astrinxerunt. Quocirca nihil dubito, quin ea exsecratio, quam in 
clytus Rex Ericus cum hoc optimo Pontifice S. Henrico, in eos, qui Ecclesiam 
Christi, et Dei ministros persequuntur, edidit, multos a summo culmine nobilitatis 
ad vilissimam conditionem detruserat. Justum quippe est, vt ignobiles fiant, qui 
Deum, a quo est omnis nobilitas, in Ecclesiae ministris contemnere non verentur. 
Neque opus est, ad confirmandum hoc argumentum, exempla a diuinis literis petere: 
nam sacra historia vix aliquid frequentius, aut horribilius inculcat, quam horrenda 
illorum tyrannorum supplicia, qui ab initio institutae Ecclesiae, diuino sacerdotio 
iniurias irrogarant. Sed haec modo sufficiant. Ouod vero reliquum est de vita et 
miraculis eiusdem sancti Episcopi Henrici, praestabunt docti alumni Ecclesiae'Abo- 
ënsis: ego enim haec pauca apud eos adduxisse volui, vt ad aemulationem prouo- 
cati, plura de communi vlriusque Ecclesiae, Ypsalensis, et Aboënsis patrono, addu 
cere non omittant. 
Praemissa Catholici Imperatoris Ludouici, filii Caroli Magni piissima sollicitudine, quam, 
conversa ad Orthodoxam fidem Saxonia, per religiosum Abbatem Corbeiensem, postea Bre 
mensern Archiepiscopum, pro regnis Aquilonaribus ad Christum convertendis habuit: demum 
declarato, quam intime gloriosus Anglorum Rex Eldredus alias Mildredus, euolutis CXL. an 
nis, pro eisdem gentibus ab idololatria, et pagana superstitione ad unitatem Catholicae Eccle 
siae, instante Olao Scotkonungli Gothorum Rege prudentissimo, per S. Sigfridum Eboracensem 
Tom. III. JL 5.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.