Ui
JOHANNIS MAGNI
Eboracensem Archiepiscopum /), Regium consanguineum, ex Anglia profectum, quam
vis a Rege Suetiae Olauo Scotkonung amplissime honoratum, tarnen ab impiis pro
ceribus eiusdem regni atroces iniurias reportasse, occisos eius nepotes, direptam
eius totam supellectilem, et in summis periculis vitam inter leroces paganos de
duxisse: nihilominus ille ingens fidei feruor, qui invictissimum eius pectus accenderat,
nequaquam admittere potuit, quod intra patrios lares, et sub modio tam lucens lu
cerna contineretur. Egrediendum illi erat de terra, et de cognatione sua: obliuioni
tradendus erat populus suus, et domus patris sui: superanda erant horrenda maris
pericula: transeundum erat per gentes feras, et inhospitales: et demum usque ad
Gothicas, et Scythicas prouincias penetrandum: conversandum in omne reliquum tem
pus vitae duris et ignotae linguae hominibus, et ab eis nunquam ad propriam pa
triam redeundum: eaque omnia, et maiora subeunda, quae in hoc mundo publicis
legibus indicati, damnati, et proscripti subire solent. Hoc modo electus Dei Pon
tifex ad te, o Suetia, peruenit: nunc, quae in te beneficia contulit, audi. Eras in
fide Christi nouella, et tenera, hic te in ipsa solidauit: eras peccatorum sordibus
inquinata, hic te ab eorum foeditate ad pia opera reuocauit: eras diuinarum, et hu
manarum legum ignara, hic te, vt legibus, et virtutibus operam dares, informauit:
Regem tuum sanctum Ericum, vt sanctus fieret, adiuvit : leges tuas, quibus ad nostra
usque tempora in pace conseruala fueras, cum eodem S. Erico correxit g), et ut Fin
landia sub tuam ditionem accederet, sollicite laborauil: nihilque tam arduum, aut
difficile, vel insuperabile videbatur, quod non pro te ornanda, extollenda, et ampli
anda aggrederetur. Sed quid ei pro tot laboribus impendisti? Non dico eo ipso
tempore, quo in te visus est, et cum hominibus tuis conversatus est: sed hoc no
stro tempore, nostra hac tempestate, quando cius tumbam, in qua sacrosanctae eius
reliquiae conditae erant, auferri et profanari permisisti, abiectis quam indecenter
sanctissimi martyris cineribus, in quibus habitare dignatus est spiritus sanctus: a qui
bus in te fluxerant diuina eloquia: a quibus tot virtutes, et miracula sancta fuisse
audiveras. Haeccine est tua gratiludo in optimum Episcopum, et pastorem tuum?
ut mortuum spoliari permitteres, qui, ne aeternam mortem subires, efficere curauit.
Amara fuit illi vinea sua Finlandia, quando absorbuit in se sanguinem tam sancti,
et innocentis Praesulis, atque ob id Dominico ore quandoque fuerat maledicta: sed
poenituit, et veniam consecuta est. At longe amarior es tu Suetia in sanctum Do
mini, postquam sanctorum catalogo ascriptus, et miraculis illustratus est, non vide
rat occisor miracula, neophitus erat in fide, et forte non adhuc in Christo regene
ratus. Proinde o Suetia age maiorem poenitentiam de tam temerario sacrilegio, de
tanta impietate, et inhumanitate: cogita, non frustra Pontificios canones, et Imperi
ales leges statuisse poenas in violatores communium sepulchrorum, quanto magis in
eos qui tumbas sanctorum martyrum desolare praesumunt? Praeterea perpende, et
reuolue veteres, ac nouas historias, et nusquam invenies sacrilegos aliter, quam in
fami morte defecisse. Probat hoc sufficienter Trogus Pompeius, et eius abbreuiator
Iustinus, ex quibus nonnullos adducere placuit, ut formident Christiani sacrilegia
committere, quando tam infeliciter ea temeritas successerat, etiam illis, qui idola
coluerant. Cambyses (inquit Iustinus) Persarum Rex, ad Ammonis templum expu
gnandum exercitum misit, qui tempestatibus, et arenarum molibus oppressus interiit.
Xerxes quoque Persa quatuor millia armatorum Delphos ad templum Apollinis diri—
f) Gratis dicta sunt quae magnificentius quam
verius Auctor, fide Legendarum vetustarum de
ceptus, venditat de Arckiepiscopali S. Sigfridi apud
Eboracenscs dignitate, quam penitus ignorant an
nales ecclesiae Anglicanae. Cfr. quae supra monuimus
in Prolegomenis nostris nd Historiam S. Sigfridi, in
Tomo bujus operis Secundo, sect. I. p. 544.
g) In margiue: Leges S. Erici Regis Suetiae.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.