Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL. 
15 
e) Ia margine: Destructa religione omnia destruuntur in regno. 
ribus Christianam Ecclesiam in Suetia nimium ditassent: immo potius dolere, et poe 
nitentiam agere debeant, quod nunquam lanium largiti fuerant sacris aedibus, et Dei 
ministris, quantum diuino praecepto astringuntur: et vtinam nunquam diripuissent ea, 
quae infimae sortis populus in Ecclesiam Christi liberaliter est largitus. Ilaec si quis 
negauerit, conferat sua donaria iuri diuino, quod per legislatorem Mosen promulga 
tum est, et comperiet non solum seipsum, sed totam Suetiam propterea dudum diui- 
nam indignationem incidisse, quod in tota Europa pauperior Ecclesia vix inueniatur, 
quam hactenus fuerat Ecclesia Suecana: quae propterea tyrannis resistere, haereti 
cos reprimere, innocentes defendere, oppressos erigere, pauperibus succurrere, fidem 
Christi extendere, transgressores diuinae legis corrigere, et alia complura officia sua 
perficere nequiuerat. Ouocirca semper languens, semper oppressa, semper imbecillis, 
et infelix fuerat: nunquam satis violata, nunquam salis vexata, nunquam salis con 
culcata e ). Quod quantum displiceat ipsi Deo sponso eius, in quem sponsae ignominia 
redundat, iudicet is, qui integro est affectu. Igitur postquam nimis diu praebuerat 
maxillas suas evellentibus, et conspuentibus: postquam saturata est opprobriis: post 
quam diu obmutuerat, et coram tondentibus non aperuerat os suum: nunc tandem tem 
pus esset, vt proceres nostri vices ipsius dolerent, agnoscerent que, quod ea op 
pressa, omnis decor regni, omnisque eorum libertas pariter opprimatur: nec felicem 
fieri posse Sueticam nobilitatem, donec Suecana Ecclesia tam potens fuerit, vt cui 
cunque tyranno eam caedenti dicere possit : Cur me caedis? Ad cuius rei probationem 
satis est considerare, modernos Reges nequaquam potuisse redigere nobiles suorum 
regnorum ad vilem, et ignominiosam seruilutem, nisi prius Ecclesiam ipsam omni 
libertate priuassent. Sed ista in aliud tempus quiescant. Ad Suenonem dignissimum 
Pontificem reuertar: qui, sedato domestico bello, et electo Rege Suerchero, quietiora 
sortitus est tempora: quorum commoditate ita vsus est, vt magnum vbique animarum 
lucrum assequeretur. In primis ipsum Regem Suercherum ad multa praeclara opera 
pietatis induxit, qui inter caetera suae Regiae magnificentiae praeclariora monimenta, 
monasterium Al\astrense construxit: in quo scpultus, diem extremi iudicii exspectat. 
Nec Episcopus Sueno vita diuturnior esse potuit, qui mortali corpore deposito, im 
mortalem animam Deo reddidit immortali. 
Divus Henricus septimus Ecclesiae Vpsalensis Episcopus fuit, toliusque Fin- 
landiae Apostolus, et patronus: cuius eximia pietas ita est publico cultu consecrata, 
vt priuatae laudis (quae a me exigua afferri potest) nequaquam indigeat. Attamen 
cum caeterorum Pontificum memorias prosequendas suscepi, ita eius felicem vitam, et 
gloriosum martyrium paucis attingam, vt quantum hoc matutinum sidus, quod post 
tenebrosam illam noctem infidelitatis nobis illuxit, ab aliis stellis in claritate differat, 
qualicunque modo contemplari valeamus. Siquidem totus cursus vitae eius nihil aliud 
spirat, quam praeclara virtutum exempla. Quis enim non considerat in ipso ab 
ineunte aetate fuisse consfantissimam in Christum fidem? feruentissimam Dei, et pro 
ximi charitatem, in expugnandis erroribus singularem magnanimitatem, summumque 
ad bene merendum de toto humano genere studium, quando relicta felice Anglia, 
in qua natus erat, ad laboriosam Suetiam, pro lucrandis Christo animabus, se con 
ferre dignatus est. In Anglia felix Episcopus bonis omnibus abundabat: in Suetia 
alieno beneficio illi viuendum erat. In Anglia iucundi amici, docta ingenia, morum 
ciuilitas: in Suetia atroces Christi inimici, nullaque eo tempore erudita, aut pia in 
genia, sed conversatio omnibus periculis cumulata. Audierat iam pridem Sigfridum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.