(4 JOHANNIS MAGNI
bat. Sed longe beatior terra, cuius Rex tam nobilis erat, vt coniugem mereretur
sanctissimam foeminam Ragnilden, quae apud Telgas miraculis illustratur: ex qua
non minoris sanctimoniae foeminam Christinam suscitauil: quae diuo Erico Regi ma
trimonio castissimo sociata, nomen inter praeclariores Reginas, quas \nquam Suetia
produxit, merebatur. Felix profecto tunc erat Suetia, quando ex optimis parentibus
optimi liberi ad Dei honorem, et patriae vtilitatem ita educabantur, M maximis vir
tutibus maximam parentum suorum nobilitatem illustrarent. At nunc (heu dolor)
longe secus in illis regnis fieri videmus. Quippe talis est multorum nobilium puero
rum educatio, vt, si progenitores eorum vnquam fuissent nobilitate insignes, certe
corruptis filiorum moribus, ad ignobilem memoriam redigantur. Magnum sane est
nomen nobilitatis, magna species, magna dignitas, magna praestantia: sed non ca
piunt angustiae ignaui pectoris, non recipit leuitas morum, non egestas animi, non
infirmitas ingenii sustinet tantam gloriam, quae ex sanguine nulla, aut certe parua,
ex virtute vero tota consurgit. Sed ista remissa sint eis, qui se nobiles iaetitanl,
et quae sit vera nobilitas ignorant, quales erant illi adumbrati nobiles, qui prae
fatum Ingonem Regem optimum, Principem clementissimum, patriae, et omnium bo
norum amantissimum, veneno occiderunt. Post cuius infelicissima fata Nicolaus o-
ptimus animarum pastor multo dolore affectus, Suetiam coelesti patria moriens com-
mulauit.
Sveno sextus Ecclesiae Ypsalensis Episcopus, in omnibus prudentiae partibus,
ac numeris instructissimus, se, et Ecclesiam, ac clerum suum a mullis incommodis,
quae domesticam, et ciuilem discordiam comitari solent, prudenter praeseruauit. Si
quidem hac tempestate, occiso gloriosissimo Rege Ingone, cum Sueci non exspectato
Gothorum consensu, Regem Ragualdum, vt vtrique regno imperaret, elegissent, Go
thi non ferentes se suo iure, et honore priuari, trucidato Ragualdo, Magnum filium
Nicolai Regis Daciae (ex Margareta filia senioris Ingonis Gothorum, et Succorum
Regis) sibi Regem constituunt. Ynde ingens bellorum ciuilium occasio suscepta eo
processit, vt, turbata vlriusque regni tranquillitate, quae priorum Regum prudenti
consilio firmata fuerat, diuinae, et humanae leges non parum turbarentur, difficileque
negotium Pontificiae, et Ecclesiasticae autoritali crearetur. Interea tamen Sueno se
sapientissimum, et optimum Pontificem infatigabiliter praestans, totius ingenii sui
ncruos ad pacandos ciuium animos convertit , quotidie, et sollicite curans, ne tenerum
Christianae fidei statum bellicus turbo convelleret. Qua in re cum diligentissime la
boraret, maximos, et gloriosos boni laboris sui fructus assecutus est. Enimvero,
quemadmodum antecessores eius (exemplo sancti Ilieremiae) super gentes, et regna
constituti, evellendo, destruendo, dissipando idola expugnabant, eorumque templa, et
simulachra tandem euerterunt: ita hic dignissimus Antistes vitiis, et peruersis mori
bus euerlcndis summopere studebat: vtrumque Deo gratissimum esse ratus, daemonia
a statuis, et crimina ab humanis mentibus effugare. Proinde, dum se talem pro
publica patriae, et omnium incolarum salute, ac pace gereret, summam procerum, et
populorum gratitudinem expertus est. Siquidem possessiones, praedia, rura, demos
in Ecclesiam liberaliter conferentes, summopere curabant, ne Ecclesiae autoritas ob
paupertatis incommoda minus sufficeret vitiis reprimendis, et virtutibus conseruandis.
Quando enim Deus sacerdotium instituit, ita vtique instituit, ne ob inopiam rerum
vilesceret , sed possesionibus, et prouentibus abunde suffultum resistere possit aduer-
sariis veritatis: et qui sponte nollent virtuti operam dare, coacti virga pastoris fa
cerent imperata. Nec tamen sibi mullum blandiantur nostri proceres, quasi suis ope-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.