HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
13
in hoc nostro calamitoso seculo lieri videmus, quando doctrinae haereticorum sub
praetextu diuini verbi, tam speciose proponuntur, vt voces Dei, et non hominis,
ad eas acclamari possint, cum tamen coram suis Pharaonibus nihil, praeter dracones,
et ranas efficere possunt. Transforment se in Angelum lucis, quantumcunque velint,
sunt tamen vasa daemoniorum ad sempiternum interitum reseruata. Sed haec in
aliud tempus remissa sunt. Tandem iste felix Pontifex Suerinus plenus dierum, et
operibus bonis, in Domino defunctus est: translatus in illam aeternam domum, in
qua nullum bonum deest, et nullum malum adest, sed vita, felicitas, gaudium, et
requies sempiterna.
Nicolaus quintus Ecclesiae Ypsalensis Episcopus, magna eruditione, et singulari
sanctimonia praeditus, incidit in ea felicia tempora Ingonis Regis iunioris, quando
tota patria coguouerat verum Deum, et filium eius, quem miserat Iesum Christum:
iamque coeperant optimi Reges pontificiam dignitatem venerari, Episcopos vt patres
colere, ministros Christi, ct Ecclesiae, summo honore prosequi, decimas, et obla
tiones eis libéralité r conferre, iuri diuino se per omnia conformare, et demum, quic-
quidem erat pro augmento diuini honoris, ardenlissimo affectu complecti. Ouocirca
a tempore Erici Aërseel cognomento Stenchil (cuius mentio facta est) vsque ad Yal-
demarum filium Birgeri Ierl, ducentis sexaginta fere annis nulli, aut certe pauci re
probi Reges (qui interea viginti regnauerunt) dominati sunt in Suetia: quae medio
tempore ad tantam existimationem apud omnes nationes creuit, vt nulli cederet fe
lici, beataeque regioni. Quae enim felicitas Suetico regno deesse potuit? quando
Reges eius cognoscebant se esse homines peccatores, et sine Dei gratia nihil esse:
atque oh id Pontificum consilia tanquam Dei oracula amplectebantur. At post Val-
demarum (excepto solo Magno Ladalaas) quis dignus fuit in Suetia Rex nominari,
ex omnibus illis, qui illud gloriosum nomen inaniter sustentare videbantur? Yaldc-
marus infami carccre consenuit. Birgerus fratricida, qui sacrilegas leges contra
Ecclesiam condidit, in exilio opprobrioso in arce Spichaborg consenuit. Magnus
Smech, postquam Ecclesiam eucrtere contenderat, a Regio ^olio euersus est, et in
Noruegianis aquis submersus. Rex Albertus ab Ecclesia, quae ei non donauerat,
rapiens, regno exutus in carcerem abiit ignominiosum. Ericus Rex ex Pomeranis
nullum felicius fatum assecutus, regnis exutus, in paternis aedibus est defunctus.
Deinde Chrisfophorus Bauarus, et Chrisfiernus primus, ac secundus, inter quos erat
Carolus: hi omnes quantum profecerunt, Ecclesiasticam libertatem expugnando, nul
lus rerum gestarum peritus ignorat. Nam Christophorus in loco parum honesto oc
cisus est. Christiernus ab amplissimis regnis, postquam Ioannem Archiepiscopum
Ypsalensem captiuârat, eiectus est. Carolus odio habens Christi ministros, publicum
totius patriae odium in se expertus est, et ad septenne exilium in Gedanum duita
tem Prussiae detrusus. Igitur cum tempora omnium illorum Regum, qui Christianae
Ecclesiae obediuerant, felicissima fuerunt, et eorum, qui Ecclesiam euertere volue
runt, infelicissima, quis tam caecus modo est? qui non videat, quod omni modo co
nandum sit, vt illi Principes regno praeficiantur, qui studiosiores sunt diuino honori,
et Ecclesiasticae libertati augendae, et conseruandae. Mox enim, cum videris ali
quem praesidem rapaces manus in bona Ecclesiae extendere, nequaquam dubites,
quin aliquando tibi vim sit allaturus. Cui enim homini parcet, qui audet rebus Deo
dedicatis iniuriam inferre? Beatum igitur dixero hunc Nicolaum Pontificem, qui a
rapacibus tyrannis liber, ab optimo Rege Ingone iuniore mirifice sustentatus, libere
fidem Christianam praedicabat, Deoque, et eidem Regi fidelissimum populum efficie-
Tom. III. It.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.