12
JOHANNIS MAHN!
nostris Gothicis ac Snetieis libi*. XVII. cap. XVI. extensius pro plantatione fulci tetigimus,
viuimqueroque lectorem piissimum ad eum locum reducimus, & solidamus. Tandemque fidelis
ille Pontifex mortuus est, & in Vexio sepultus.
Suerinus <*) quartus Ecclesiae Ypsalensis Episcopus. Ilie postquam proceres
regni diu et multum sua idola, et daemoniorum simulachra defenderant, accepto in
manus gladio spiritus sancti (quod est verbum Dei) eos intrepido animo aggreditur.
Sed quae erant illa idola, et daemonia pessima, quibus Suetia pagana superstitione
seducta paruerit, paucis aperire conabor. Ipsa enim Suetia vna cum Gothia, et o-
mnibus adiacenlibus prouinciis, templum quoddam nobilissimum a tempore Abrahae,
prope fluvium Sala (vbi hodie Vpsala Succorum metropolis perdurat) adeo magni
fico apparatu constructum venerabatur, vt nihil in eius parietibus, laqueariis, aut co
lumnis, nisi auro splendidum videretur. Tectum praeterea totum auro fulgebat: a
quo aurea catena dependens, totum templum ad moenia, domusque fastigia cinxisse
memoratur. Quo factum erat, vt templum in ampla planitie silum, admirando sui
fulgore venerandam religionis maiestatem accessuris ingeneraret. Astabat eius foii—
bus arbor ingens ignoti generis, patulis difFusa ramis, aestate et byeme iuxta vi
rens. In hoc templo Sueci, et Gothi, antequam Christo crederent, statuas trium
Deorum venerabantur. Potentissimus Thor in medio triclinio strato puluinari cole
batur: cuius latera hinc inde cingebant duo suppares Dii, Odhen, atque Frigga. Thor
credebant in aere praesidentem, tonitrua, fulgura, ventos, nubes serenitatemque gu
bernare, frugesque, et vniuersos fructus administrare. Otliinum, qui bellis praesi
deret. hominibusque contra hostes vires subministraret, adorabant. Friggam, quae
pacis, voluptatisque aulor crederetur, diuino honore dignabantur. Thor cum corona
et sceptro Iouem Auxurum, Othinus Martem, Frigga Venerem exprimere videbatur.
Thoro invalescente fame et peste, Othino ingruente bello, Friggae pro felici nu
ptiarum auspicio sacrificabant. Sacrificantes hominem immersere vivum in fontem, qui
iuxta locum sacrificiorum scaturiuit: qui si facile mergeretur, faustum renuntiauere
sacerdotes votum. Post nouennium, totius regni celebritate templum visebatur, nouem
diebus sacrificia peragebantur, nouem per singulos dies animantium genera (in qui
bus et homo) sacrificabantur. Nec Regibus, quando forte deprehendebantur, peper
cerunt. Corpora diis oblata in vicinum nemus (quod ob id sacrosanctum habebatur)
suspenderunt. Praeterea plures alii dii, quorum Saxo meminit, a Gothis colebantur,
vt Rollerus, Vagnosthus, Iladingus, Roschiophus, Roslaius. Insuper Diana singulari
templo a Gothis venerata est. Ita se habentibus rebus, non facile erat sanctis Pon
tificibus, errorem tribus annorum millibus continuatum abolere: et nisi diuina virtute
suffulti fuissent, frustra tam arduum negotium attentassent. Igitur post alios bea
tissimos patres, hic Suerinus (vt diximus) accinctus gladio spiritus sancti, velut alter
Helias, solus contra ingentem multitudinem falsorum prophetarum Baal insurrexit,
verbumque eius quasi facula ardens omnes Ethnicorum errores potenti virtute supe-
rauit. Nec plus potuerunt in ipsum magorum praestigia (quorum tunc omnia plena
erant in Gothia) quam olim in Mosen et Aaron coram Pharaone. Siquidem magica
ars in omnibus terris idololatriae connata, maximum v bique praestitit impedimentum
propagandae fidei Christianae, maxime vero in Suetia, et regnis Aquilonaribus, do
nec hoc sanctissimo viro praedicante, dicere cogerentur: Digitus Dei hic est. Tam
similia enim videbantur magorum praestigia, signis diuina virtute productis, vt hu
mana mens peccatis excaecata, inter haec, et illa discernere nequiret : quemadmodum
d) Sic. Lege: Severinus. Ah eo incipit Chronicon Arcliiepiscopor. in Regislro Upsal.