Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

il 
HISTORIA METROPOL. ECOLES. l’PSÀL. 
chs Episcopis tanta erat, ut uno spiritu, una vita, una anima, in se, et in Christo 
mutissimi essent. Nec contenti erant seipsos Christo Deo et Domino univisse, sed 
Apostolico desiderio accensi, optabant omnes homines tales fieri, quales ipsi essent, 
exceptis vinculis, et persecutionibus, quas ab impiis patiebantur. Nam (ut diximus) 
postquam amplissimo honore a Rege, et populo terrae in civitate Sigtuniensi exce 
pti fuissent, et illam civitatem (quae tunc inter grandiores regni habebatur) cum to 
ta vicina regione ad Christum convertissent, seque ad metropolim regni (quae 
Upsala etiam hodie dicitur) contulissent, idolorum simulachra (quae tunc ibi supers 
slitiosius, quam in toto regno Gothico colebantur) eversuri, mox nequissima daemo 
nia, quibus tanta vis a duobus inermibus viris parabatur, proceres terrae tanquam 
aptissima vasa ingressi, eorumque malignitate freti, similem turbam contra innocen 
tes Christi ministros excitarunt, qualis excitata erat in Paulum, et Syllam, per eos, 
qui expulso spiritu pythonico lucra sua perdiderant. Ita enim malignus spiritus cau 
sam eiectionis suae apud favorabiles iudices suos egit, ut necesse luerit eosdem À- 
postolos, Paulum, et Syllam, virgis caedi, et vinculis alligari. Sed ut illi primiti 
vae Ecclesiae principes ex persecutionibus fortiores surrexerunt, ita his nostri Apo 
stolorum suppares gaudebant, quod digni essent pro nomine Iesu contumelias, et 
■verbera pati. Stephanus enim non timore mortis, quam tandem se pro Christo pas 
surum novit, sed zelo propagandae religionis, relicta Upsalià, ad Helsingos se con 
vertit, omnium Sueeorum optimos, etiam quando pagana superstitione seducti idolis 
serviebant. Huic genti non tam difficile erat virtutis viam praedicare, cum terra illa 
ex sua natura probos homines gignat, et educet. Proinde Stephanus non parvum 
populum ex illis Aquilonaribus terris Iesu Christo acquisiuit. Historia enim Suetica 
aperte fatetur, quod innumerabilis populus eius sanae doctrinae acquieuit. Tandem 
decurso tam laudabili stadio, cum nihil aliud restaret, nisi vt mcrcedcm laborum 
suorum reciperet gloriosam, placuit Deo omnium bonorum autori, vt per palmam 
martyrii, coronam, et f licitatem consequeretur sempiternam. Itaque in terris Hel- 
singorum, quorum primus et praecipuus Apostolus erat, martyrio coronatus est. Se- 
p:dtus in Ecclesia, et villa Norala, Australiore parte Helsingiae, ad nostram vsque 
aetatem signis et miraculis per diuinam clementiam illustratus, cuius honorem, et 
gloriam, quantum potuit (dum viueref) illustrauit. Post cuius obitum Ecclesia Ypsa- 
lensis ad multos annos pastoris solatio vacabat, nullo audente illis ouibus praedicare, aut 
praesidere, qui lupum sub ovillis tergoribus abscondebant, quemadmodum acciderat 
in hoc nostro aeuo «), quod Lutherana spurcitia inquinatissimum est, vt in ipso imple 
tum videatur Esaiae vaticinium: Et erat sicut populus sic sacerdos, sicut seruus sic 
dominus, sicut ancilla sic domina. Deinde sequitur: Dissipatione dissipabitur terra, 
quia habitatores eius leges Domini transgressi sunt. Propter hoc maledictio vorabit 
terram, & peccabunt habitatores eius &c. et relinquentur homines pauci. Hisque 
verbis praemissum est: Vae qui condunt leges iniquas, vt opprimerent in iudicio 
pauperes, et vim facerent causae humilium &*c. *), 
c ) Interemptis itaque tam sanctis Antistitibus, non longe postea per Regem Olaum Scot- 
l.onung, 'irum benignissimum, licet paganum, petitus, et a Rege Anglorum Eldredo emissus, 
^enit sanctus Sigfridus Eboracensis Arcbiepiscopus in Suetiam: vbi Regem, ac Reginam, et 
maximum populum circa annos Domini XCLIIII. atl fidem Catholicam conuertit, baptizauit, et 
instruxit. De quo sanctissimo Pontifice, regnorum Aquiloiiarium Apostolo, quia in historiis 
a) In margine additur annus: 1323. c) Addidit Olaus Magnus in textu quae sequuntur, 
l>) In margine: De quibus infra in apologia autoris plura. litterulis minutis.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.