10
JOHANNIS MAGNI
indecorum et ingratissimum videretur, si homo peccator ibi nihil de donis sibi a Deo datis
offerret , ubi filius Dei pro omnibus circumstantibus sese offerri permittit. Nec est aliqua
gens tam fera, et barbara, quae non adorat Deum verum, aut lalsum: illamque adora
tionem sine oblationibus, et victimis, nunquam fuisse credimus. Quamvis enim veri adora
tores Deum (qui spiritus est) in spiritu adorant, tamen oportet ita unum facere, ut
alterum non omittatur, maxime cum illis circumstantiis, quibus praecepta Domini
(quae affirmantia dicimus) praecipiuntur. Quando maiores nostri Deo decimas, et
oblationes dabant, omnibus bonis abundabant: nunc vero, dum cessat oblatio, acce
dit confiscatio, et iuxta Canonis dictum: Quod non tollit Christus, tollit fiscus. Sed
istud Deo corrigendum, ut caetera, committimus. Dum ea summa humanitate ex
ceptus esset Adalvardus cum sociis suis, diem ieiuniis, et praedicationibus, pro con
vertendis ad Christum animabus, noctem vero vigiliis, et orationibus impendit, per
omnia se talem exhibens, ut non aliter, ac fidelis servus, et prudens, super fami
liam Domini constitutus videretur, esset que dignus, cui veniens Dominus diceret:
Euge serve bone, quia supra multa constitueris. Fatendum tamen est, huic san
ctissimo viro id tandem accidisse, quod caeteris Christi discipulis, et Dei ministris
ab origine mundi accidere solet: nempe pro verbo Dei tormentis, pro doctrina ve
ritatis suppliciis, pro fide perfidia, pro dilectione odio, et pro omnibus beneficiis
summa ingratitudine compensatum est. Nam cum subversioni idolorum (quae tunc
Upsaliae nimia veneratione colebantur) totis viribus incumberet, mota est in ipsum
gravis seditio a proceribus et plebe, ut, qui ipsius aduenlum cumulatissimis honori
bus, et beneficiis paulo ante excepissent, nunc vitam eius ad dira supplicia postu
larent, similes illis ingratissimis ludaeis, qui postquam Christum Dominum hymnis,
et palmis excepissent non longe post crucifigendum conclamaverunt. Ipse quoque
Rex Stenchillus, dum sanctissimos viros, Adalvardum, et socios eius, defendere
conaretur, a furente plebe primum contumeliis, deinde morte affectus occubuit: di
gnior coelesti, quam terreno regno, qui se coelesti Regi tanta fidelitate commenda
vit. Hic vero Adalvardus apud Upsaliam virgis caesus, exemplum sanctissimorum
Apostolorum, qui in plantatione fidei (ut habent acta Apostolica) flagellati legun
tur, referebat. Deinde in civitatem Birchensem divertens, atque in orationibus, et
divini verbi praedicationibus residuum vitae suae continuans, vitam finivit tempora
lem: quamvis alii verius scripsisse videntur (quibus ego assenlio) quod Upsaliae
adeptus sit martyrii coronam. Non enim videtur tam facile effugere potuisse ex Up-
salia per aquas in insulam Birchensem, quando Rex tam potens se fuga saluare
nequiret. Utcunque haec se habeant, scimus quod beati sunt, qui in Domino mori
untur, sive in Upsalia, sive in Italia, aut Graecia: nam aequa est distantia ab hoc
centro, sive in mortem, sive in vitam sempiternam.
Stephanus tertius Episcopus Upsalensis, in monasterio Corbciensi (cuius supra
meminimus) ab adolescentia educatus, et in divinis legibus ita institutus, ut dignus
haberetur, qui supra candelabrum in domo Domini collocari posset. Igitur ab Ar-
chiepiscopo Bremensi, cui tunc cura et legatio Sedis Apostolicae imposita erat, de
convertendis ad Christum regnis Aquilonaribus, datus erat in socium, et comitem
individuum praefato Episcopo Adalvardo: ambo Episcopi: ambo Apostolica vita, et
doctrina clarissimi: ambo Evangelicae praedicationis gratia insignes: ambo pro Chri
sto mori parati, ut de eis verum esset dicere: Ilaec est vera fraternitas, et verior
amicitia, quam inter aliquos, quorum amicitiam vel Plato, vel Aristoteles, vel Cice
ro admirari videtur. In illis quidem sola amicitiae umbra apparuit: at in his san-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.