Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL. 
9 
et corporis recipere merebatur. O immensa, et stupenda Dei miseratio erga Go 
thicam nationem. Olim namque Deus, ut futurum gentium Apostolum Paulum a 
caecitate liberaret, Ananiae ministerio uti dignatus est: nunc vero pauperem Go- 
tlium longe maiore caecitate percussum, per suam dilectissimam genitricem illumi 
navit, et ita illustravit, ut deinceps semper publice praedicata fuerit sanctissima 
Christi fides in utroque regno Gothiae, et Sueliae. Igitur o Suetia, et Gothia, a- 
gnosce Apostolam tuam: agnosce magistram fidei tuae: agnosce (inquam) divini ver 
bi genitricem, et praedicatrieem. Non parva cura est Deo tuo de salute tua, qui 
te de tenebris gentium per suam piissimam matrem reuocavit. Erubesce, poeniten 
tiam age, et educ quasi torrentem lachrymas tuas, quia unquam auditae sunt in te 
Lulheranae blasphcmiae in ipsam magistram tuam Deiparam immaculatam: quae iam 
coelos penetraverant, ut inde, nisi cito poenitueris, terribiles ad te revertantur ae 
rumnae. Sed haec alias. Hanc gratiam consecutus idolorum Pontifex, mox Apo- 
stolica vice fungens, omne regnum circuibat, excelsa Dei, utcunque potuit, balbu 
tiendo praedicans, atfirmansque, quoniam Chvislus est verum lumen ad reuelationem 
gentium, omnes autem dii gentium daemonia, et non est salus in simulachris eorum: 
igitur euertcnda, et omnis eorum cultus Christiana religione commutandus. Favit 
illi populus miraculi novitate attonitus, seque ad suscipiendam Christi fidem parat. 
Yerum quia messis multa erat, et operarii pauci, curavit Rex Slenchillus (iam co 
gnomento Pius) oratores mittere ad Bremensern Archiepiscopum, pro viris doctrina 
et sanctitate praeclaris, qui reparandae fidei Christianae essent idonei, et pro di 
vini cultus augmento nulla adversa formidarent. Unde et viri singularis abstinentiae, 
et doctrinae illico missi sunt, qui sinceritate purioris vitae esurientem in verbo Do 
mini populum fideliter erudirent, atque evacuata idolorum superstitiosa cultura in 
optima via salutarium exemplorum dirigerent, et conseruarent. 
Deinde Adalvardus secundus Episcopus post sanctum Ansgarium, fidem Christi 
in Suetia, praesertim circa Upsaliam praedicans, tanti meriti apud Deum, et homi 
nes fuisse traditur, ut eius memoria apud Suecos sempiterna laude celebrari merea 
tur. Nam iuxta S. Pauli exemplum, cum libor esset ex omnibus, omnium se ser 
vum fecit, ut plures Christo lucrifaceret, sciens quod, qui ad iustitiam erudiunt 
multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Quippe, cum esset in le 
ge Domini doctissimus, Pontificiaque dignitate, et vitae sanctimonia conspicuus, ad 
mandatum Archiepiscopi Bremensis (qui erat Ansgarius, aut eius successor) reli 
ctis patria, parentibus, amicis, fortunis, secutus est oratores praefati Stenchilli Re 
gis: cum quibus post mulla maris et terrae pericula, peruenit in Suetiam: exce- 
ptusque a Rege iam Christiano, et proceribus regni (quamvis paganis) cum summo 
honore, in civitate Sigtuniensi: ubi tantum, venerationis in ipsum ab universis est 
collatum, ut non secus ab eis exciperetur, quam Paulus a Galatis olim fuerat ex 
ceptus, qui de ipsis scribens ait: Sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum 
Iesum: et si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Enimue- 
ro dum sacramenta off erret beatus Adalvardus, adeo devoti, et alacres offerebant 
donaria populi ad altare Dei, ut sub unius missae officio a populo non numeroso 
septuaginta librae argenti oblatae numerarentur. Quo facto clare probatum fuisse 
videtur dictum Pauli Apostoli: Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae 
legis sunt, faciunt, ostendentes opus legis scriptum in cordibus suis. Unde enim 
scire potuerunt offerendum esse? nisi quia etiam natura conformiter ad legem Dei 
docet, non opportere in conspectu Domini Dei vacuum apparere, praesertim in eo sacro 
sancto mysterio, ubi filius Dei Deo patri pro salute totius mundi offertur. Quippe impium, 
Tom. III. n. 3.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.