g JOHANNIS MAGNI
ad Aquilonaria regna aduentu, quo a Rege Berone exceptus est, recte intelligi po
test, attentantibus id tam Saxone Danico, quam Crantzio Hamburgensi historico.
Erat illi Regi Suetiae Beroni praefectus quidam inclytus Erenganus, qui vehit alter
Sebastianus sub militari habitu Christi militem abscondebat: tantumque in suscepta
fide floruit, ut in aede sua, quam in Ecclesiam consecrari fecerat, Christo assidue
serviens, miraculorum gloria illustraretur. His, et aliis compluribus in Suetia vir
tutibus patratis, Ansgarius in Hamburgensem Ecclesiam se contulit, relinquens m
suo loco apud Bircham sanctissimum virum Simonem Pontificem, et Nil ardum vene
rabilem presbyterum: qui cum Christianam doctrinam diligenti pietate, et pia dili
gentia induratis, et perfidis praedicarent, gravissimas persecutiones sustinuerunt, et
tandem glorioso martyrio vitam suam feliciter consummaverunt. Reliquam partem >itae
beati viri Ansgarii dicat Albertus Cranlzius in sua Metropoli, et Dani, apud quos
Slesuicensem, et alias Ecclesias sana doctrina, et vitae sanctimonia fundasse dicitur.
Ego, quod ad Gothiam et Suetiam attinebat, obiter commemoravi.
Christianae fidei vacillatio in Suetia, et eius reductio per miraculum .
Postquam sanctissimus vir Ansgarius relicta Suetia, in suas terras rediisset, il
lud pusillo gregi Christiano in Gothia accidit, quod in caulis ovium, absente pastore
et veniente lupo, euenire solet. Quippe occiso sanctissimo Episcopo Simone, et ve
nerabili presbytero Nitardo, magna Gothiae pars ad idololatriam est relapsa: quod
potissimum ex eo accidit, quia Rex Ingeuallus, alias Ingellus, bellum susceperat in
avunculum suum Regem Beronem: quod nullis consiliis pacari poterat, donec Re-
gnerus Daniae Rex eundem filium suum Beronem cum rege Ingello (qui eius ex filia
nepos erat) in mutuam gratiam reduxisset, Regemque Norvegiae constituisset. In
terea dum taliter inter mortales homines de mortali regno certatur, immortalis Dei
cultus, qui tenera radice subnitebatur, paene evulsus est. Et dum ea controversia
finem susceperat, ecce suboriuntur seditiones non minus periculosae inter eorum he
redes. Illorum enim de regno discordia, Gothis idolorum cultum, templis victima
rios, aris libamenta restituit: quamvis in toto regno religionem Christianam non
abstulit, remanente semper bona parte populi in vero cultu filii Dei Saluatoris no
stri, occulte tamen, propter melum tyrannorum, qui vix alium Deum praeter se-
ipsos venerari patiuntur. Sed Deus, cuius misericordiae non est numerus, remedium
tandem adhibuit opportunum, ut doctrina Evangelica non in angulis, sed supra te
cta praedicaretur. Mortuo enim Erico (cui a mullis victoriis nomen inditum erat)
successit filius eius Ericus Aorsel, quem alii Stenchillum vocant. Quo daemoniis,
et non Deo immolante, Pontifex idolorum, qui impiis sacrificiis praeerat, subita
caecitate percussus, coram Rege, ac tota populi multitudine concidit. Deinde, post
quam diu, et frustra deorum suorum auxilia prostratus implorasse! , desperato
penitus usu videndi, in domum suam est reductus, stupentibus cunctis populis, qui
hoc novum, et miserabile, sed utilissimum spectaculum viderunt, et audiverunt. Sed
longe mirabilius erat, quod secutum est. Nam illa mater misericordiae, regina coe
li, Dei genitrix, dignata fuit se per quietem ostendere miserabili caecitate laboran
ti, et materna obiurgatione insignem unigeniti sui inimicum increpare: Noveris, in-
quiens, iuste tibi illatum esse, quod pateris, qui honorem, et obsequium domino
coeli, et terrae, Iesu Christo filio meo, Christianorum Deo exhibendum, daemoniis
impendisti. Nunc igitur, si sanari vis, promitte, quod idolorum cultu abieclo, de
caetcro fidem Christianam firma mente conserues, seruandamque omnibus praedicare
curabis. Quod cum ille promisisset, mox detersa caecitatis caligine, lumen mentis,

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.