Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL. 
* 
burgenscm Ecclesiam, clauslrumque, et bibliothecam summo studio collectam, bel 
lico furore vastauerunt, et S. Ansgarius paene nudus cum reliquis euasit in Ramso- 
lam: ubi diu, et continue commoratus est, donec post longum exsilium (agente Lu 
dovico Germanorum Rege) in vacantem Ecclesiam Bremensern est assumptus: a qua 
in Suetiam nunquam est reversus, quamvis apud vicinos Danos in novissimis diebus 
pontificatus sui (ut idem Albertus testatur) nonnihil praedicaverit, et solum Eri- 
cum Regem, cui scelera Impii cognomen (ut dicit Saxo) affixerant, convertit, et de 
impio tyranno pium Christi ministrum effecit , caeteris Danis post eius obitum diu 
in perfidia remanentibus, usque ad annum Christi nongentesimum oetogesimumsex- 
tum, quando Popo candentis ferri laminam nudis, et illaesis manibus portans, ipsos 
ad Christum convertit: idque sub Suenone Oitone, qui patrem Harallum, quod fi 
dem Christi praedicari permitteret, a regno eiecerat. Quod autem Saxo scribit, 
Frothonem eius nominis sextum Danorum Regem (qui tertius post illum Regem 
Ericum Impium erat) ab Agapilo Papa Christianam fidem ad Danos usque extendi 
petiuisse, Romanaeque legationis aduenfum fatis suis praecucurrisse, apud me veri 
simile non est. Duos enim Summos Pontifices eius nominis fuisse certum est: quo 
rum prior praecessit tempora Frolhonis VI. parum minus, quam trecentis annis: al 
ter vero in pontificatu circa annos Christi nongentos quinquaginta sedit, quando Ot 
to eius nominis primus Imperator effecit, ut idem Harallus Rex Daniae ab hocFro- 
thone (testimonio Saxonis) quintus, ad sacrum baptisma cum filio Suenoltone per 
veniret. Potuisset forte Frolho ad alium quempiam Romanorum Pontificum lega 
tos misisse, et errore scriptoris nomen illius Pontificis mutatum fuisse. Sed ista 
remissa sint Danis. Ego aduentum sancti Ansgarii in Suetiam prosequar: quem 
considero fuisse circa annum a Christo nato octingentesimum sedecimum. Lupoldus 
enim Bebenburgensis in libro, quem conscripsit De zelo Christianae religionis vete 
rum principum Germaniae, dicit, in historia Francorum contineri, quod Ludovicus 
Imperator Caroli Magni filius, conuertit Succos ad fidem Christi per S. Ansgarium, 
anno Domini octingentesimo sedecimo. Harallum vero Regneri Danorum Regis 
competitorem, Maguntiae una cum coniuge et filiis baptizari fecit, anno Domini octin 
gentesimo trigesimosecundo, ut idem ipse Lupoldus ex Francorum historia affir 
mat. Ludovicus namque principium sui imperii habuit anno Domini octingentesimo 
quindecimo, finem vero quadragesimo post octingentesimum. Hunc Ludovicum in 
primo sui imperii anno Succorum legati accedentes, Christianae fidei doctores impe 
trarunt: et in eis praecipuum Ansgarium Corbeiensem: qui cum zelo amplificandae 
Christianae religionis ardentissimus esset, nequaquam ad vigintiquinque annos opus 
tam pium, et sanctum, differendum duxit. Considerandum tamen est ex testimonio 
Crantzii, quod non semel, sed saepius ad Aquilonaria regna pro plantanda Christi 
fide transiuerit. Quocirca fatendum est, ipsum eo tempore, quo diximus, prima vi 
ce in Suetiam peruenisse, summoque honore a Rege Berone in civitate Birchensi 
susceptum, verbum Domini cum summa fiducia praedicasse, summaque humanitate, 
et pietate eiusdem Regis fretum, totam ciuilatem Birchensem (quae tunc populosa, 
et praegrandior totius regni habebatur) omnemque in circuitu regionem ad veri Dei 
cultum convertisse, idola destruxisse, Ecclesias construxisse, ac multa miracula ad 
Christianae fidei corroborationem operatum fuisse, diebusque, et noctibus ab ora 
tionibus incessanter summum pastorem Christum exorasse, ut vineae suae uberiorem 
gratiam largiri dignaretur. Quod autem nonnulli asserant, Ansgarium cum Haraldo 
praedicto, qui ab aliquibus Rex Danorum scribitur, ex Maguntia ad Danos praece 
pto Ludovici, ut Christi fidem eis praedicaret, peruenisse, nequaquam de primo eius
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.