Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

(; JOHANNIS MAGNI 
spinas, tribulos, zizania, labruscas genuisset, nunc hortus voluptatis, et vinea Do 
mini Sabaoth effecta flores, uvas, et palmites in Christo permanentes generaret, vi- 
rosque clarissimos, et Apostolicam vitam referentes, ad vicinas, et remotas terras, 
pro lucrandis Christo animabus, destinaret. Quippe viuente adhuc Carolo Magno, 
complures magnae sanctitatis viri in lege Christi doctissimi, ex Saxonia in Gothiam, 
et Suetiam peruenerunt, atque in diuersis eius locis idololatriam impugnantes, di- 
uini verbi semina spargere curauerunt: in quorum numero erat ille Herbertus, Evan- 
gelica doctrina, et vita praeclarus, quem Ecclesia Lincopensis protopaslorem suum 
recolit, et veneratur. Verum, quia nondum venerat plenitudo temporis, quod pater 
coelestis prouiderat de nostris Gothis (quibus usque ad horam undecimam otiandum 
erat) superuenit inimicus homo, et tenerum semen, ne in fructum erumperet, con 
culcavit. Consumptis enim verbi Dei nuntiis, partim naturali, partim violenta mor 
te, et persecutione, Gothi ad idololatriam reciderunt, remanentibus nihilominus non 
nullis, quos Deus praescivit, et praedestinavit, in suscepta fide, et religione. Ne 
que omiserat pientissimus Imperator, quin etiam bene provisum esset regno Gothi 
co, et aliis Aquilonaribus regnis, ut pro patribus filii nascerentur. Nam Ecclesias 
duas Cathedrales, Hamburgensem, et Bremensern (quae postea unitae fuerunt) ere 
xit: ex quorum collegiis assumi possent viri, religione, et doctrina praeclari, qui 
per regna Aquilonaria Evangelium Christi praedicarent. Eius rei causa praefecit 
Ecclesiae Hamburgensi Eridagum, sacerdotio, sanctimonia, et doctrina insignem: 
quem, impetrato a Summo Pontifice Leone III. consensu, eius loci Episcopum facere 
disponebat. Verum cum tam 'sancto proposito Carolus duceretur, morte inter coele 
stes spiritus est translatus. Cui Ludovicus filius eius successit, anno Domini DCCCXV. 
optimo patri optimus filius: qui nihil a paterna pietate degenerans, Christi religionem 
totis viribus augere studebat, curamque praecipuam gessit de regnis Aquilonis ad 
Christi gratiam convertendis: siquidem Transalbianam religionem (mortuo nuper Eri- 
dago) Bremensi et Verdensi Episcopis initio regni sui commendavit. Praeterea 
exstruxit Regalem Abbatiam in liltore Visurgi, translatis patribus cum nomine de 
Corbeia Galliarum: quae in ripa Summae fluminis hodie manet: ut viri sanctitate, et 
praedicatione verbi Dei celebriores, ex eadem Abbatia assumpti, in omnem terram 
Aquilonarem transplantari potuissent. Ex hoc enim deliciarum horto multae odori 
ferae plantae, radices in coelis fixas habentes, ad nostram Gothiam sunt translatae: 
quarum fructu etiam nostra tempestate illi nobiscum vivificantur, qui, contemptis vi 
lissimis filii prodigi siliquis, coelestibus alimentis refici concupiscunt. 
Ansgarius primus Succorum, et Gothorum Pontifex, in Gallia natus, vix pueri 
lem aetatem egressus, meruit coelesti visione ad frugem melioris vitae informari. 
A matre namque pridem defuncta, et per quietem visa, monitus erat mundi illece 
bras contemnere, in amorem Dei se totum transfundere, et nihil magis, quam coe 
lestia concupiscere. Proinde mox relictis huius mundi opibus, se in monasterium 
Corbeiense contulit: a cuius patribus benigne susceptus, et in lege Domini excel 
lenter edoctus, in eum sanctitatis gradum ascendit, ut tandem omnia Aquilonaria 
regna sua sanctimonia, et doctrina illustraret, factus eorum Apostolus, et praecipu 
us divini verbi praedicator. De tempore vero, et anno, quo in Suetiam peruenit, 
considero nonnullas Gothorum historias hactenus non recte sensisse, quae eius ad- 
uentum assignant anno a Christo nato DCCCXLV. qui quidem annus a morte Lu- 
dovici Imperatoris quintus agebatur: et eo anno Ansgarius (ut testatur Albertus 
Crantzius Hamburgensis) exsulabat in Ramsola, ad quam pridem ex Hamburgo a 
facie Danorum confugerat, videlicet anno Domini DCCCXL. Tunc enim Dani Ham-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.