Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

nistoria Pont Hi <* um 
Metropolitanae Ecclesiae Vpsalensis 
in Regnis Svetiae et Gothiae 
Riligentia Medis Apostolicae Legati 
Ioannis Magni Gothi 
Primatis et Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae 
Apsalensis 
anno homini M. D. XXXVI. 
Gedani ohiter collecta« 
Logitanti mihi aliquid scribere de nostra sanctissima fide Christiana, quomodo, et 
quando in hoc inclytum regnum Gothorum inuecta, quibusque Pontificibus, ac Re 
gibus propagata, aucta, et conseruata fuerit, occurrit illud, quod Plato diuinitus (ut 
inquit Cicero) doctus affirmauit, Quales in Repuhlica principes sunt, tales esse so 
lere reliquos ciues. Enimuero quando illi totius humani generis, et omnis virtutis 
inimici, Caius Caligula, Nero, Domitianus, Diocletianus, et similes, in culmine 
imperii residebant, tunc numerus proborum ciuium adeo paucus erat, ut reprobo 
rum multitudini collatus, guttae in mare proiectae similitudinem referre videretur 
• 
At postquam bonorum morum, et Christianae pietatis, ac religionis amatores, ut 
puta Magnus Constantinus, Theodosius senior, Ilenricus primus, Carolus Magnus, 
eorumque similes rerum summa potirentur, mox impositae sunt hominibus leges, 
quibus ad virtutem (etiam illi qui inuili essent) cogerenlnr. Hoc modo imperante 
Carolo Magno sacrosancta fides Catholica primum ad Saxoniam, deinde ad nostras 
usque terras, Deo misericorditer prouidente, peruenit. Siquidem is Carolus pro 
suis egregiis meritis, singularique diligentia erga Christianae fidei propagationem, 
Magni cognomentum assecutus, diu multumque laborauit, antequam Saxoniam, bo 
nam nationis Germanicae pariem, a saxeis diis, et idolis auertere potuisset. Nam 
triginta continuis annis ipsam pertinacissime renitentem bellis fatigauit, saepeque 
subiugauit. Sed nulla erat potentia, nulla prudentia, nulla industria, neque ulla ar 
ma, aut consilia erant, quibus poterat durae ceruicis populus in diuinis, aut huma 
nis legibus contineri, donec prudcntissimus Imperator easdem Saxonicas terras so 
lis Pontificibus in utraque potestate, Ecclesiastica, et Regia, gubernandas commen- 
dasset: sane intelligens populum infrenem posse religione contineri, armis vero 
placari non posse. Ouod quidem consilium quam prudens fuerit, ostendunt haec 
nostra tempora, in quibus ipsa Saxonia, postquam desiit Pontificiam auloritatem 
venerari, miserabili Marte diuisa, et collapsa, suas miserias infeliciter deplorat, do 
cumentum omnibus praebens, quam suave, et quam amplexandum, ac paternum iu- 
gum est quod a sacrosanctis Episcopis imponitur: a quo quantum receditur, tantum 
ad tyrannorum violentiam acceditur. Incredibile est (inquit Iustinus historicus) 
quanta felicitate coalescant regna, in quibus iuslitia permixta est religione. Exem 
plo est tota Germania, quae iampridem religioni seruiens, gloriosissimum imperium 
inter omnes Europae regiones habebat, nunc vero apostalicum haereticorum spiri 
tum secula, quantum a Christiana pietate recesserat, tantum ad ignominiam abiecta 
vilescit. Sed haec quiescant. Dum Saxonia abiectis idolis accepisset verbum Dei, 
mox in ea tot sanctissimi, et doctissimi viri emergere coeperunt, ut quae prius 
Tom. ITT. Il 2.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.