Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

IV. LIBELLUS de MAGNO ERICI REGE. 
13 
num hereditate sed eleccione. Contigit ergo, quod in eodem regno cum rex aliquis non 
esset, omnes majores natu (!) et populares habito consilio ex vnanimi consensu et dileccione 
elegerunt sibi regem puerum in regem, a ) non quia justiciara habuit ad regnum propter here 
ditatem sed propter caritatem et proximiorem parentelam propinquorum; qui puer electus fuit 
etate quasi trium annorum, cuius pater mortuus fuit et omnes regis proximiores affines mortui 
sunt; elegerunt igitur illum, vt pax esset in regno et concordia fieret inter homines, et gu- 
bernauerunt hii qui constituti fuerant ex consilio regnum in multis tribulacionibus et bellis, 
multorumque sanguis effusus est et multi mortui et capti propter reges et tirannos impug 
nantes regnum, 13 ) qui libenter occidissent puerum regem ad subiciendum sibi ipsis regnum; 
homines quoque regni in pueritia regis <0 redimerunt terram Skanie summa maxima argenti, 
que multis annis ablata cum violencia tenebatur. Cumque rex quinque annorum esset, mo 
riebatur awus suus rex Noruegie, d ) cuius regni consiliarii et potentes et populares recepe 
runt regem Suecie in regem Noruegie et dominum, quia ad ipsum ex hire hereditario specta 
bat regnum. Sic igitur duo regna confederata et coniuncta sunt sub vno rege et cum fide 
litate et jurejurando et promissionibus homines duorum regnorum consociati sunt, vt cum 
caritate educarent regem et adiutorio dei regi regna defensarent pro inimicis. Rex itaque 
in iuuentute isto modo duo regna optinuit, Sueciam videlicet per eleccionem et Noruegiam 
per hereditatem; rege autem habente etatem qua regna posset regere personaliter, homines 
sui assignauerunt sibi regna cum ciuitatibus et vrbibus et terris aliis, nec aliquis erat qui 
sibi resisteret in regnis, sed omnes letabantur quod rex per se ipsum regeret et regnaret; 
aliquibus igitur annis rex potentibus et sapientibus qui tempore puericie sue gubernabant 
regna obediuit, et tunc Suecia plena fuit diuiciis, felix pace et concordia et exultans gaudio 
magno. Sed quia homines nescierunt ymo quia noluerunt regradari deo pro beneficiis suis, 
plantabatur radix vna in regno de qua omnino tribulacio regis oriebatur. Rex quippe recepit 
vxorem de Francia e ) juuenem pulchram et generosam, qua ducta anno elapso rex cepit an 
tiquiores et sapienciores regni suspectos et tedio habere nec obediuit eis, sed recepit con 
siliarios iuuenes pauperes et degeneres exaltando eos, quorum processu tantus incepit su- 
perbie et cupiditatis esse excessus, quod regna duo que cepit ditissima infra decem annos 
sic depauperata sunt, quod multi propter imposiciones grauissimas relictis domibus vacuis cum 
vxoribus et filiis in terra aliena panem mendicabant; attamen consuetudo regis fuit a iuuen 
tute audire missas legere et ieiunare, sed nullis facere justiciam, ymo tirannos et inimicos 
dei diligere et eis obedire, sapientes vero dei amicos respuere. Ideo placuit deo plagare 
regnum in tantum, quod infra v annos fere omnes seniores et sapientes et deuociores sub 
tracti sunt, et pauci qui remanserunt odio habiti sunt et tribulati. Rex quoque et regina cum 
de septem filiis et filiabus b duos filios tantum haberent viuentes, fecerunt filium seniorem qui 
erat quinque annorum eligi in regem Suecie, juniorem vero qui erat mi annorum in regem 
Noruegie. s) Et hoc placuit omnibus, vt duobus regnis duo preficerentur filii propter bonum 
pacis et ne aliquis obtineret occasionem pugnandi contra eos. Tunc instituti sunt officiales 
et prefecti crudeliores nec deum nec animas suas attendentes, qui a communitate extorquerent 
a) Sc. Magnum, Erici ducis filium, an. 1319 regem electum, 
de quo totus libellus est conscriptus. 
b) Sc. Birgerum regem e Suecia expulsum et Ericum Menved 
regem Daniæ. 
c) Falsa, sed divulgata opinio. Scania enim an. 1332 mense 
Novembri redemta est, Magnus autem vere ejusdem anni 
regimen capessiverat v. Styffe, Bidrag till Stand. Hist. I. 
p. IX et X). 
d) Hacon jam an. 1319 decessit, ut Magnus eodem tempore in 
tertio vel potius quarto ætatis anno utramque coronam ob 
tineret (Cfr. Muncb, Norges hist. Anden Hovedafdel. I. p. 
122 sequ. et SS. rer. Suecie I. I. 43). Hoc vitium ”V. anno 
rum” in Detmarum et ex eo in Comerum defluxit. Sine 
dubio ita legebatur etiam in perdito veteri Chronico Lube- 
censi (cfr. Monumenta Germaniæ XVI, p. 411). 
e) Nuptiæ regis cum Blanca, filia Johannis comitis de Namur, 
a matre regali domui Franche cognata, an. 1335 mense Oc 
tobri celebrabantur. 
Tom. Ill ; 
f) Ericus Olai praeter hanc etiam aliam narrationem, quæ Ma 
gno solum quinque liberos tribuit, affert, (supra Tom. II. 
pag. 108). Quidam liberi regis, jam ante .an. 1347 in con 
ventu Hallandiæ , Aas vel Asylo, sepulti erant (v. Diplomat. 
Suec. V. p. 705). 
g) Si Munch _(1. c. pag. 229, not. 1) recte demonstraverit, Eri 
cum seniorem filium an. 1339 mense Martio natum esse, 
quinque annos, quando .Upsaliæ an. 1344 mense Decembri 
eligebatur, expleverat. Observatione tamen dignum est, Ma 
gnum ipsum an. 1353 dicere, Ericum in legitima aetate con 
stitutum esse (Riks-Ark. Perg. Bref n. 135), quod significare 
deberet quindecim annos natum filium tunc fuisse ; contra aliis 
literis originalibus an. 1354, d. 9 Augusti Magnus et Al 
bertus promittunt liberos utriusque, ”cum etatem legitimam 
attingentes sigillis vti ceperint”,hasliterasfirmaturos (Styffe: 
Bidrag till Stand. Hst. I. p. 23). Hacon, si an. 1340 erat 
natus , vix tertium expleverat annum, cum rex Norvegiæ est 
declaratus (Munch 1, c. pag. 252, not. 1 et pag. 291). 
I. 4.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.