338
YT.n EX DIVERSIS FONTIBUS GERMANICIS BREVIORA EXCERPTA.
Int iar MCCCCLXXXIIII. Das
sulfften iars was en legate a) mit vullekame-
ner vorlathinge aller sunde in Sweden, dar
id auermaten seer vorstarstb), unde he wun-
derliker wijsz beschattede de ermen christen,
aile de ouersten des landes vulbort to gheuen.
0 Petre! Christus sede dij nicht: melke unde
beschere mine schape, men he sede, bode und
vode in gheistliken dinge tho der salicheit.
Anno domini 1484. Istis iisdem diebus fuit qui
dam legatus cum remissione plenaria in Suecia ubi ista æstate
prævalide ferbuit pestilentia. Et iste miro modo explumavit
pauperes Christi, singulis tamen superioribus sine eorum damno
consentientibus. 0 Petre, non tibi dixit Christus: mulge aut
tonde, sed: pasce pasce pasce (Johannis XXI). Ideoque aperuit
infernus os suum sine termino et intrabunt majores sine nu
mero. (Ysaiæ V). ‘Gratia autem conceditur parvulo et exiguo
(Sapientiæ VI).
a) Bartholomæus de Camerino (v. supra pag. 243, not. n). b) Lege: vorstarff.
26. Ex Chronico Mathiæ Döringii an, 1420—1464
EJUSQUE ANONYMA CONTINUATIONE IN ANNUM 1497.
Mathias Döring, frater ordinis minorum, primum professor Erfordiensis, dein minister in Kiritz
in marchia Prignitziana, ubi an. 1469 obiit, Chronicon quoddam a Theodorico Engelhusen ad annum
1420 perductum ab hoc anno in annum 1464 continuavit; alius ignotus scriptor postea opus Döringii
in annum 1497 persecutus est. Menckenius illud primum in Scriptoribus rerum Germanicarum Tom.
III. p. 1—54 typis divulgavit, quam editionem dein Riede) in Codice diplomatico Brandenburgensi,
parte IV:a pag. 209—256, secutus est.
Eo tempore a) in regno Sweciæ surrexit quidam Engelbrecht, qui adhesione nobilium et vulgarium
sibi regnum usurpare conatus est in ulcionem oppressionis, quam Daci in Swecia exercuerunt, et sic rex
Dacie cum Hensis pacis fédéra inire coactus esth), que prius oblata et petita negavit. — — — —
Item anno domini 1448 mortuus est rex Dacie Christoferus nomine, Bavarus nacione ex patre, matre
autem Danici generis c). Relicta autem ejus [erat] filia marchionis Brandenburgensis Johannis. — — —
Mortuo prefato rege Christofero, qui satis male tria regna Dacie, Swecie et Norweg[i]e gubernabat,
in Swecia quidam nobilis Swecus Karolus nomine se adjuvantibus Swecis in regem Swecie erexit d), quod
egre ferentes Daci in regem elegerunt comitem de Aldenborch nomine Cristianum e), qui auxilio marchie
Brandenburgensis, Holsacie et ducum Bardensis, Wolgastensis, Stettinensis tota estate f) per terram etr
mare Sweciam infestabat, cepit civitatem Wisbu et totam Gotlandiam. Qua victoria firmatus in regnis
Dacie et Norvegie, desponsavit sibi filiam marchionis Brandenburgensis, que fuit relicta regis Christoferi
supradicti.
Cum Ericus quondam rex trium regnorum sub illo bello civitatem Wysbu, castrum, ymmo totam
Gotlandiam, quam ut pirata occupaverat, amisisset, rediit ad Pomeraniam originale dominium suum, et fac
tus est ibidem dux ignavus cum suo scorto Cecilia dicto. — — — — — — — — — — —
Anno 1451. Eodem anno.. rex Christianus Dacie et Kanutus pretensus rex Swecie gwerram
resumpserunt g). — — — — — — — — — — — — — — — — — —
Anno 1456. — Eodem tempore rex Dacie Christianus nomine contra Kanutum, regni Swecie
usurpatorem, per mare processit et castrum Borchholm et totam terram Oland victoriose cepit h), Q u i Ka
nutus fugam peciiti), daturus formam [o: poenam?] rebellandi, sicut et ipse suo vero domino regi Dacie
rebellavit. — — — — — — — — — — — — — — — — —
Anno 1457. — — — (Stipendiarii milites, quos magister ordinis conduxerat, regi Polonice castrum
Marienburg vendunt). Cujus perfide vendicionis et empcionis precium fugitivus Kanutus usurpator regni
Swecie de thesauro furtive de Swecia abducto nequiter exsolvit t). — — —
Anno 1497. Eadem estate Litwani sexcentos Thartaros rubros prostraverunt, qui duci
Moscoviensi maximam plagam intulerunt, sed is, ut fortius Tartaris resistere posset, fedus sexannale cum
Sueuis pegigitl). Qui tamen impugnatur a Dacis. — _____ ______
a) Scriptor coeli tempestatem ab anno 1432 usque ad annum 1434 supra exposuit. Sveci an. 1434 Engelbrecbto duce
contra Ericum regem surrexere. b) D. 15 et 17 Julii 1435 in Wordingborg. c) Mater erat Catharina, ducissa Pome-
raniæ, soror Erici regis trium regnorum, cui regi Christopherus ipse an. 1440 in Dania, 1441 in Swecia successit. d) In
æstate anni 1448 (v. supra p. 223 not. g). e) In Septembri ejusdem anni (v. p. 279 not. g). f) Sc. sequentis
anni 1449; cfr. supra continuationem Detmari p. 223—225 et Chronica Stralsundensia supra p. 298. g) Cfr. ibidem p. 299.
h) In fine mensis Septembris (v. supra pag. 229, not. z). i) In Februario anni 1457 (v. supra p. 230 not. h). k) Cfr.
supra pag. 334 chronicon recentius magistrorum ordinis Teutonici. 1) Die 3 Martii (v. supra pag. 281, not. g).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.