336
YT,T T. EX DIVERSIS FONTIBIS GERMANICIS BEEVIOEA EXCERPTA.
nis officiis et penitantialem et physiologum t) in uno uolumine; vitam sanctae Mariae Egiptiacae, Aratorem,
Sedulium et Prosperum in uno, medicinales sex; librum de conflictu vitiorum atque virtutum, Platonem,
item Prosperum et regulas de versibus et Tlieodolura; Cathonem et vmnarium Prudentii in uno volumine.
Prudentium, Oratium et Boetium, item librum de significatione vestimentorum ecclesiasticoium.
(Scriptor nonnihil infra memorat , mortuo Sigewardo episcopo, Donatianum quendam abbatem elec
tum esse, qui anno 1159 Adrianum qvartum liomce adierit et confirmationem privUegiorum monasterii
impetraverit «)).
t) Codex : uisiologum. u) Descriptum bulbe, quae germana videtur, in codice exstare dicitur. — Chronicon Raste-
dense rem implicuit, inserens Siwardum adhuc temporibns Baldewini archiepiscopi Bremensis (1168—1178) vixisse.
23. Ex Chronico IUstedensi Henrico Woltero auctore.
Ut jam supra in præfatione historiae de fundatione monasterii Rastedensis diximus, Henricus
Woltems, canonicus Bremensis, illud paulo post medium seeulum XV:m conscripsit. Primum a Mei-
bomio in Scriptoribus rerum Germanicarum, II. pag. 89 —119, deinde ex illius editione a Langebekio
in Scriptoribus rerum Danicarum, Tom. III. pag. 164—209 typis impressum est.
— — Anno etiam domini MCCCLXXV in divisione apostolorum a), Conradus comes antedictusb) construi
fecit altare in honore s. Michaelis et s, Annæ matris Mariæ et sanctarum fidelium animarum in medio
monasterii supra tumbam episcopi Upsaliensis Siwardic), unde refertur, quod qui sepulcrum ejus indigne
calcavit, tali die scandalum et opprobrium incurrit, quod et dicto comiti Conrado una dierum evenit, et
ideo altare fundavit super eum et ad caput posuit cancellos per modum cistæ, ne ex improviso eundo locum
calcaret, et fecit ibi perpetuum lumen Non mirum, quia iste sanctus pater magni meriti apud deum, qui
ad partes nostras de ecclesia sua exiliatus nobiscum requiescit. Et hoc altare postea longo tempore ibi ma
nens, tandem temporibus Johannis XXII ad gradus chori versus meridiem translatum est. — — — —
( Johannes de Gropelinge, XXII abbas, an. 1444 eligitur, an. 1449 diversa aedificia construit).
Hujus abbatis temporibus, scilicet præcedenti anno circa festum Michaelis d) comes Christianus de Olden-
borg, subordinante summo opifice et duce Slesvicensi, in regem constituitur et eligitur Danorum et Norwe-
gorum et reginæ regis prioris, Christophori nati ducis Bavariæ, legitime copulatur e), quæ fuit regina horum
regnorum. Etiam regnum Sveonum tenuisset, si non nostro regi quidam Carolus Canuti sp opposuisset.
(Anno 1450 Gerardus comes ad dominium Oldenborg mittitur). Eodem tempore quidam archipræ-
positus ecclesiae Upsaliensis in regno Sveciæ a curia Romana egregie veniens cum quatuor equitibus, doctor
decretorum, cui papa Nicolaus V salvum conductum dedit, scribens eum pro cubiculario vero, quem ut ora
torem papa misit. Hic veniens ad oppidum Delmenhorst a Gerardo comite captivatur et arrestatus ibi de
tinetur, licet ibi non incarceratur. Percipientes hanc causam Bremenses, congregatis tribus capitulis, con
siliatur [o: consultantur] pro liberatione ejus per venerabilem Johannem de Schonebeke canonicum Bremensis
ecclesiæ. Hæc historia plene habetur in Chronica Bremensi f), quare hic pertranseo. — — — — —
Item anno domini MCCCCLVII. — Tunc temporis Karolus, qui se intromisit regno Sveonum,
accersivit episcopum Upsaliensem g), qui sub eo fuit, qui tamen ei consensum minime dedit. Iste episcopus
venit cum magno comitatu ad castrum magnum nomine Stokkensholm, ut ibi pranderet cum suis, Karolo
absente, qui recessit ad comburendum suos contradictores, aestimans se sequi „episcopum praedictum h). Epis
copus vero misit nuncium post eum, mittens sibi litteras diffidationis et obtinuit illud castrum cum suis
et extemplo intimavit regi nostro Christiano, qui misit statim ibi fratrem suum Mauricium, qui suscepit
castrum illud ad manus fratris sui »), et ita cessit Carolus.
*
a) Die 15 Julii. b) Sc. Oldenburgensis. c) De quo vide supra Historiam de fundatione monasterii Ra
stedensis. d) Die 28 Septembris 1448 electio facta est (v. supra pag. 279, not. g). e) Die 26 Octobris an. 1449
(v. supra pag. 298, not. n). f) Sc. in Archiepiscopatus Bremensis Chronico, ab eodem Woltero concinnato; hanc histo
riam supra sub n. 20 excerpsimus. g) Johannes Benedicti, archiepiscopus Upsaliensis. De ejus contra Karolum regem
seditione, anno 1457 ineunte, cfr. supra Tom. I. 1. p. 174 et 2. p. 153—155 et hic supra pag. 26. 27 et 229, 230. h) De
tortam et obscuram hanc narrationem in singulis hic corrigere minus aptum esset. Legentes inspiciant fontes in nota priori
allatos. i) Minus recte, cum Kristiernus ipse in classe Danica esset, quæ Holmiam initio mensis Junii anno 1457 advenit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.