XLII. EX DIVERSIS FONTIBUS GERMANICIS BREVIORA EXCERPTA
335
22. Ex Historia de fundatione monasterii Kastedensis.
Ilie libellus fata monasterii Kastedensis *) a fundatione in medio seculo XI:o usque ad finem
seculi XHI:i breviter describit. Unus codex solum in archivo Oldenburgensi exstat, qui in membrana
vergente seculo tertio decimo scriptus esse videtur, quamvis alia manus e priore parte sequentis seculi
deinde nonnullas res diversis locis addidit; quæ nos infra excerpsimus, illi antiquiori manu e seculo
XIILo debentur. Hanc historiam J. M. Lappenberg primus accurate descripsit et edidit apud Ehren
traut, Friesisches Archiv, IL pag. 238 - 289, Oldenburg 18,54. Henricus Wolterus canonicus Bre-
mensis, qui Chronicon Rastedense (ex quo infra nonnulla excerpemus) paulo post medium seculum XVun
conscripsit **), hanc historiam totam fere suo operi inseruit, qua in re tamen haud exiguam licentiam
ostendit, ut e comparatione utriusque textus, praesertim in iis, quae excerpsimus, statim apparet.
*) Rastede in ducatu magno Oldenburgensi (paulo ab urbe Oldenburgensi boream versus) situm est. **) Vide Lap
penberg 1. c. pag. 243. Idem Wolterus etiam Arcbiepiscopatus Bremensis Chronicon scripsit, ex quo supra excerptum dedimus.
(Scriptor rarrat, Swederum secundum abbatem anno 1124 electum esse et monasterio inultis annis
prcefuisse, cui deinde Symonem tertium abbatem (anno electionis tamen non memorato) successisse a)). Tem
poribus istius Symonis abbatis quidam episcopus Upsaleusis, Siwardus nomine, per insolentiam paganorum
expulsus, de Ybernia, quæ est insula Angliaeb), hic veniens ad locum istum, placuit sibi hic propter loci
amoenitatem commorari. Qui etiam a Hamenburgensis ecclesiae archiepiscopo uicariam regendi pontificalia
in suo dyocesi impetrauit. Hic episcopus ad petitionem quorundam nobilium in Twischena et Elmedorpe c)
commorantium capellam in Elmedorpe ligneam inter castrum et stagnum positam, quam ipsi nobiles fundave
runt, sub anno Domini millesimo centesimo trecesimo quarto in honorem beati Bartholomei apostoli, deuotis-
sime consecrauit. Isti duo nobiles, dum essent fratres propter eorum insolentiam expulsi fuisse dicuntur de
Frisia. Quorum unus qui morabatur Elmedorpe, fratrem suum morantem in Twischena, in loco qui Cruce-
wisg dicitur, prope maredi interfecit. Postquam autem Symon abbas bene et laudabiliter huic monasterio
multis annis prefuisset, mortuus est et aput antecessores suos est sepultus.
Unde conuentus eundem Siwardum episcopum, cum esset uir religiosus et deuotus, in abbatem con
corditer elegerunt. Quicquid autem idem episcopus cum suis pontificalibus deseruierat, contulit huic mona
sterio cum clenodiis infra scriptis: Casulas e) uidelieet quatuor; sex stolas cum fanonibus f) (ex bis duae
stolae erant deargentatae) cum subcingulo. Mapulasg) duas ad subdyaconos, unam magnam et aliam
paruam, sex albas cum singulis h), argenteum calicem cum fistula i) argentea, mitras duas et cytotecask)
quatuor, tres dalmaticas 1) et duo subtiliam); cappasn) IV:or, pallia duo et manuterium de serico, quinque
cruces, ex his duae eburneae et duae argenteae, et una de cupro : marmoreos lapides duos et unum o) de
argento; Candelabra duo cuprea et duo de cristallo et cupro; tria mauuteriap) ad altaria; et octo corpora
lia q) cum fotris C. Contulit etiam libros, duos ordines episcopales; missalem et matutinalem in uno uolu-
mine et I graduale; collectarium unum; excerpta canonum; quatuor euangelistas per se; herbarium, lapi
darium in uno uolumine. Gemmam animae, elucidarium; poenitentialem; baptisterium; Chronicas), Ysydo-
rum de summo bono; Regulam sancti Benedicti et martyrologium in uno uolumine; item ordinem de diui-
a) Scriptor bullam huic Symoni ab Anacleto papa datam affert, quam Lappenberg ad annum 1130 refert. De cetero gra
ves errores interdum in hoc tempore comparent, ex. gr. cum Adalberonem, arehiepiscopum Bremensern (1123—1148), Adalber-
tnm (qui annis 1043—1072 sedit) vocat. b) Chronicon Rastedense hoc ita mutavit: — episcopus Svethice, suffraganeus
ecclesiæ Hamburgensis, Siwardus nomine, per insolentiam paganorum Hibemite, proprie Irland, expulsus de Sveda-, nam Hi
bernia est insula Anyliœ, quee nondum in ista parte conversa; et ergo ista gens irruit in Sveciam in Vpsaliensem ecclesiam, ubi
postea factus est archiepiscopus, quæ fuit antea Hamburgensis et Bremensis ecclesiarum suffraganea. Hic archiepiscopus exsilia-
tus a barbaris venit etc. — Hæc historia de Siwardi exsilio ex eo firmari videtur, quod annis 1141 (d. 11 Julii) et 1142 Siwar-
dns episcopus Obsalensis Bremæ versatur (Brem. Urk. Buch I. n. 33 et 35), quem Siwardum supra pag. 329 not. d conjecimus,
illum episcopum Svetiæ esse potuisse, quem papa anno 1123 Romæ ordinavit. Siwardus forte in tumultibus, qui cum electione
Sverkeri I:i an. 1132 conjuncti erant, ejectus est. Attendendum vero est, Henricum, Sictunensem episcopum, an. 1134 in pugna
apud Fotevig occisum, etiam expulsum de Svecia vocari (v. supra pag. 94 not r et 103 not. a); qui certe idem est, ac Henri
cus, episcopus Upsalensis, qui an. 1129 dedicationi ecclesiæ Botkyrka in Sudermannia adest (v. supra Tom. II. 1. pag. 382). —
Fortasse in illo Sverinio, qui agmen præsulum Upsaliensium ducit (v. infra sect. 2 pag. 92) nostrum Siwardum agnoscere licet,
c) Hodie Zvischenahn et Eimendorff; Lappenberg. d) Zwischenahner Meer; idem. e) Vestis sacerdotalis, vide Du
Cange, Glossarium, unde etiam sequentes explanationes sumtæ sunt. f) Vestimentum, quod in mensa domini ministranda
clerici induere debebant. g) Mappula et sudarium, quo nasum tergimus, et mantile significare potest. h) Lege: cin
gulis. i) ”Cujus opera sanguis domini a communicantibus fidelibus hauriebatur. — Diaconus enim tenens fistulam intra
calicem propinabat sanguinem fidelibus, ut quisque admoto ore sugeret de calice ex alio fistulae capite”. k) Chirothecce
quibus manus tegebantur. 1) Tunica amplis manicis, in Dalmatia primum usitata. m) Vestis subdiaconorum, quæ
et stricta tunica dicitur. n) Ita vestes maxime diversa specie vocabantur. o) Hic aliquid excidit. p) Et
idem ac manutergium et species candelabri ad formam manus. q) Palla, qua sacrificium contegitur in altari. - r) Fo-
trum est capsa, fodera vero pellitium, quo vestis ornatur. s) Codex: Crhonica.