XLII. EX DIVERSIS FONTIBUS GERMANICIS
BREVIORA EXCERPTA.
333
18 . Ex Continuatione Chronici Petri de Pusburg
CONRADO BlTSCHIN AUCTORE.
Conradus Bitschin, secretarius urbis Culmensis jam an. 1481, Chronicou Dusburgi in annum
143o continuavit; opus ejus Scriptoribus rerum Prussicarum III. p. 472 sqq. insertum est, unde hoc
excerptum sumsimus.
De lite Danorum et civitatum Hense.
Anno domini MCCCCXXII lis oritur inter regem Dacie et dominos duces Holsacie, civitatibus de
Hensa eisdem adherentibus a), que per inclytum principem dominum Hernicum juniorem ducem Glogovie,
alias Rumpolt nominatum, in ambasiata domini regis Romanorum illuc transmissum, ad laudabilem com-
posicionem reducitur, eodem duce in dicta ambasiata ibidem carnis debitum exsolventeb). Quo defuncto
predicta litis materia ex Danorum perfidia post paucorum annorum curricula, videlicet anno domini XXVII
lenovatui c i, et fuit enoi posteiior pejor priore. In eadem etenim gwerra plures commendabiles mercatores,
concives et nautici tam de Piussia quam de civitatibus Hense predictis in rebus et in corporibus damna-
bilitei peiiclitantui. Deinde pi edicto anno post divisionem apostolorum d) paucis diebus rex Danorum cum
suis complicibus armatam classem civitatum predictarum in portu Sundensie) hostiliter obruit et invasit,
eos abinde potenter expellendo et nonnullos cum navibus capiendo. Et insuper post pauca classem XXXVI f)
navium cum inestimabili mercium copia onustarum, de Bayeg) Prussian! petendum, in eodem portu invasit
hostiliter, et obtinuit homines cum bonis et navibus, capiendo et miserabiliter trucidando h). Extunc dis
sensiones, controversie et discordie in civitatibus oriuntur, ita quod nonnulli superiores captivantur, aliqui
eciam capitali supplicio puniuntur, in Lubeck Tiedemannus Steyn et in Wismaria Ioannes Bantzkow.
a) Bellum inter regem et comites jam an. 1409 exortum est, sed urbes Hanseaticæ demum an. 1422 ad horum partes se
contulerunt. b) Obiit an. 1423. De indutiis per eum effectis cfr. contin. Detmari (Grautoff, Lubeck Chroniken, II. 33,
34), ubi tamen 1423 ad 1422 corrigendum est. c) Jam an. 1426 v. supra p. 211. d) Post d. 15 Julii an 1427
Proelium d. 22 Julii contigit (v. supra pag. 214, not. b). e) Id est in fretu Öresund. i) Alius codex- xxvi
g) In Britannia Gallica v. supra pag. 211, not. b. b) De hac clade cfr. supra 215, 216.
19. Ex HISTORIIS FUNDATIONUM MONASTERIORUM BAVARDE
Andrea presbytero Batisbonensi auctore.
In priore parte seculi XV:i ille scriptor vixit. Opusculum citatum, ex quo sequens excerptum
sumsimus, appendicis loco ejusdem auctoris Chronico de ducibus Bavarian annexum est, quod an. 1602
in 4:to Ambergre editum est. Eadem res legitur in alio ejusdem Andrem Chronico apud Eccardum,
Corpus Historicorum, I. p. 2154.
Anno MCCCCXXVI qvarto nonas Martii obiit Catharina, ducissa Pomeranorum, uxor Johannis ducis
Bavariæa), filii Ruperti regis, in Newmarck tumulata. Hæc est fundatrix monasterii Montis Gratiæb) de
ordine Salvatoris, qui et s. Brigïttæ dicitur, non multum inde distantis.
a) Mater Christophori regis Daciæ, Sveciæ et Norvegiæ. b) I. e. Gnadenberg. De situ cfr. infra sect. II. p.
298, not. e.
20. Ex ARCHiEPiscoPATus Bremensis Chronico Henrico Woltero auctore.
Hoc chronicon, in quo fata archiepiscoporum Bremensium a primis temporibus usque ad annum
1463, in quo desinit, enarrantur, ab Henrico Woltero, canonico quondam Bremensi, qui circa medium
seculum XV:m vixit, compositum est, cui eidem auctori Chronicon quoque Rasledense, quæ quidem
nunc est ejus forma, attribui certe potest (v. n. 23 infra) Foutes ejus inquirere et afferre nos non
attinet, cum unum solum excerptum ex eo sumsimus, quod ut statim apparet, ipse, fere ut testis
oculatus, eodem tempore annotaverit Chronicon apud Meibomium Script, rer. Germanicarum, Tom. II.
1—82 editum est. Quod Johannes Schiphowerus in Chronico Archicomitum Oldenburgensium (apud
Meibomium 1. c. 121 192) de eadem re narrat, ex Woltero ad verbum fere aperte hausit.
Tom. 111. I. 84.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.