Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

32S 
XLII. EX DIVERSIS FONTIBUS GERMANICIS BREVIORA EXCERPTA. 
5. E Chronico Gozecensi. 
Es monasterio Gozecensi, hodie Goseck inter urbes Naumburg et Weisseufel., hoc chronico,, 
in quo fata monasterii inter annos 1041-1153 traduntur, nomen accepit. Scriptorem circa tempus, quo 
opus substiterit, visisse certum est. Editionem in Monumentis Germaniæ, X. pag. 140 sqq. secuti sumus. 
Lib. 1. cap. 10. Ipsis in temporibus») abbas Hilthinus per archiepiscopum in Dacia episcopus or 
dinatur b) et Sindrammus, qui et SinzoO, natione Thuringus, vir ut creditur bone religionis, loco ejus sub 
rogatus est. Verum abbas Hilthinus episcopus factus, cum per duos fere annos arguendo, obsecrando gregi 
sibi credito invigilaret, nec tamen verbo et exemplo præeunti consentientem perspiceret, suscepti regiminis 
pondera sero licet sibi doluit imposita et verens, ne, dum diutius in eis frustra laboraret, suæmet salutis 
curam negligeret, virgam pastolarem archiepiscopo reddidit et unde venerat huc se recepit d ). — 
a) In capite præcedente eventus anni 1056 memoratur, unde concludendum videtur, Hilthini in Sveciam ordinationem 
paulo pit evenisse. Editor qvidem Germanus dubitat, numne hoc an. 1062 acciderit, qma Hilthim successor Smdrammus 
anno 1062, ordinationis sua anno obiisse dicitur, qua, verba editor ita interpretatur, ut Smdrammus ipso ordinationis anno obrerrt. 
Apertum autem est quoddam signum numerorum ut VI, vel tale aliquid excidisse, et monendum est ahum codicem ordinatio 
nes sui anno XIV” habere. b) Pro Dacia legi debet: Svecia; ut Adaraus Bremensis (vida sup,*) nobis docet, qu, (hb. 
Ill to et lib IV 20) Hilthinum ab archiepiscopo Adalberto episcopum Bircensem ordinatum et mutato nomine Johannem ap 
pellatum fuisse tradit. c) Vocabatur hic desideratur. d) Annalista Saxo (v. excerptum infra), Johannem episco- 
num Bircensem an. 1071 d. 13 Junii Halberstadtii sepultura, Burchardi episcopi interfuisse narrat. 
6. Ex Vita Wolfhelmi abbatis Brunwilarensis»). 
Hæc vita in Monumentis Germaniæ Tom XII edita est, ubi monstratur autorem Conradum, mona 
chum Brunwilarensem, inter annos 1110 et 1123 hanc vitam conscripsisse; ipse Wolfhelmus jam an. 
1091, die 22 Aprilis mortuus est. Ad quem annum sequens excerptum (pag. 192), sit reterendum, non 
satis elucet. 
_ __ __ Unde b) nimirum, ut par erat, mente consternatus«:), absque morarum dilatione Coloni- 
ensis ecclesiæ præsulem adiit, illi, quæ gesta fuerant, ordine exposuit. Cuius mentis dolori ille condolens, 
datis etiam sanctorum reliquiis, evocatum ad se direxit cum eo quendam Hezelinum, Scarnensis sedis anti 
stitem d), ut sua vice prædictum locum, quia episcopii sui diocesis erat, deo consecraret et ejus sei vitiis 
manciparet e). — — — — — 
a) Hodie Brauwciler paulo a Colonia urbe distans. Monasterium ordinis Benedictini ibi an. 1028 fundatum est. b) Sc. 
de quodam omine. c) Sc. ipse Wolfhelmus. d) Lege: Acilinus, Scareusis antistes, quem Adainus Bremensis (in 
libro III cap. 70 et lib. IV. cap. 23, vide supra pag. 167 et 171) ab archiepiscopo Bremensi iu episcopum Scareusem (circa 1067 
vel 68) ordinatum fuisse, sed labores timentem Colonia, usque ad obitum mansisse narrat. e) Seqventia nos non attinent. 
7. Ex Annalista Saxone. 
Editionem Waitzii in Monumentis Germaniae, Tom. VI. pag. 542—777, in excerptis adhibui- 
bus. Liber in anno 1139 desinit, sed scriptor serius circa medium seculum XILm vixisse videtur. 
A. d. 1071 Eodem anno dominus Burchardus sive Bucco Halberstadensis episcopus prin 
cipale monasterium in Halberstad 12-.mo post combustionem anno consummatum, indictione 9, epacta 17, 
concurrente 5, anno cicli lunaris 5, cicli decennovennalis 8, honorofice dedicavit in secunda feria penteco 
stes, Idus Junii»); prosecuti sunt eum 7 episcopi in misterio septiformis spiritus sancti in laudem regis 
regum deputati; in 2:do post ipsum loco Adalbertus, Bremensis archiepiscopus, 3:o Ricbertus Fardensis, 4.o 
Werinherus Argentiuensis, 5:o Benno Osnabruggensis, 6:o Thietgrimus Brandeburgensis. 7:o Bircensis no 
mine Johannes b). — — — — — — — — “ 
a) D. 13 Junii. b) Abbas Gozecensis, nomine Hilthinus, erat, cnm Adalbertus, archiepiscopus Bremensis, eum an. 
1056 vel paulo postea episcopum in Birca in Svecia nominavit nomenque ad Johannem mutavit. Vide Chronicon Gocezense 
mmediate supra et locos ex Adamo Bremensi ibi memoratos.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.