XLII. EX DIVERSIS FONTIBUS GERMANICIS BREVIORA EXCERPTA. 327
nignitate imperatoris redeundi facultatem atque auxilium per imperium suum totum habere possent, quo
niam itinera, per quæ ad illum Constantinopolim venerant, inter barbaras et nimiæ feritatis gentes imma
nissimas habuerant, quibus eos, ne forte periculum inciderent, redire noluit. Quorum adventus causam im
perator diligentius investigans, comperit eos gentis esse Sueonum, exploratores potius regni illius nostrique
quam amicitiæ petitores ratus, penes se eo usque retinendos iudicavit, quod veraciter invenire posset, utrum
fideliter eo necne pervenerint; idque Theophilo per memoratos legatos suos atque epistolam intimare non
distulit, et quod eos illius amore libenter susceperit, ac si fideles invenirentur, et facultas absque illorum
periculo in patriam remeandi daretur, cum auxilio remittendos; sin alias una cum missis nostris ad ejus
præsentiam dirigendos, ut quid de talibus fieri deberet, ipse decernendo efficeret.
3. E Chronico Thietmari episcopi Merseburgensis.
Thietmarus, filius Sigifridi comitis Walbeccensis, au. 976 natus et an. 1009 episcopus Merse
burgensis factus, in hoc officio an. 1018 vita defunctus est. Eventus seculi X:i et ineuntis XLi in
hoc chronico describit, ubi res Danorum et Nortmannorum haud raro tanguntur, res vero nostram hi
storiam attinentes solum duobus locis memorantur. Editionem in Monumentis Germanise, Tom. III.
p. 723 sqq. secuti sumus.
Liber Yl. cap. 54. — -— (Anno 1013 d. â Januarii Liewizo archiepiscopus Bremensis obit. Henri-
cus rex, qui obitum ejus jam Merseburgi comperit, ad Magdeburg transit, ubi festum purificationis Marice
[2 Febr .] celebrat et Unwano , capellano suo, archiepiscopatum vacantem donat). Tunc jussu regis et
praesentia ejusdem a Gerone archipresule a) cum consensu et auxilio episcoporum Ekkihardi b) et Thurgati c)
Unwan ungitur archiantistes. — — — — — — — — — — — — — — — —
Lib. VII. Cap. 28. Sed quia nullus ad comprehendendas aquilonaris regionis varietates, quas natura
præ ceteris mirabiles ibidem operatur, et crudeles populi istius executiones sufficit, omitto et de geniminis (!)
viperarum, id est filiis Suenni d) persecutoris pauca edissero. Hos peperit ei Miceconis e) filia f), soror Bo-
lizlavi successoris ejus et nati, quæ a viro suimet g) diu depulsa, non minimam cum ceteris perpessa est
controversiam ( Describitur deinde, quomodo filii, Harold et Gnut, Svenonem tumulent et ulsiscendi causa
Angliam an. 1016 adoriantur'). — — — — — — — — — — — — — — — —
a) Se Magdeburgensi. b) Slesvicensi. c) Episcopus Scarensis erat, et circa annum 1029 mortuus est (v.
Adamum Bremensern supra pag. 163 not. 1 et x). d) Sven Tveskägg, rex Danorum, qui an. 1014, d. 2 Febr. in Anglia
mortuus est. e) Miseco, dux Poloniæ, an 992 obiit (v. Thietmarum lib, IV. cap. 37). f) Gunnhild a scriptoribus
Islandicis vocatur; uxor Svenonis in primis nuptiis erat, sed ab eo rejecta ad patriam rediit et deinde Erico Segersäll in matrimo
nio datur. De obscuritate, qua horum regum nuptia, quia uxores quasi permutarunt, involutae sunt, vide quæ diximus supra
pag. 160 not f. Commentatores Germanici Sigridem Storråda hic respici minus recte putaverunt, quia ignoraverunt eam Sveno
nis secundam uxorem fuisse. g) Sc. Svenone.
4. EX NECROLOGIO MONASTERII s. MICHAELIS LUNEBURGENSIS.
Anton Kristian Wedekind hoc an. 1833 Brunsvici in 8:vo edidit; ætatem codicis et speciem
idem alio loco (Noten zu einigen Geschichtsschreibern etc. Hamburg, 1823, I. p. 327 sqq.) descripsit;
vetustissima manus necrologii, a qua sequentia excerpta originem ducunt, ad finem seculi XILi pertinet,
sed, ut Wedekind observavit, scriptor aliud antiquius necrologium, in quo nihil spatii pro annotando
restabat, descripsit.
XIIII Kal. Aprilis. Theodori martiris. Obiit Godescalk episcopus a). — — — — — — —
VIIII Kal. Aprilis. Seleuci et Agapiti. — et Thurgat episcopus b). — — — — — —
Y Kal. Novembris. Simonis et Jude apostolorum. Obiit Athalwardus episcopus c ). — — — —
a) Post mortem sequentis Thurgoti an. 1029 ejus successor, ut episcopus Scarensis, fit, sed Sveciam numquam adiit (v
Adamum Bremensern supra p. 163, not. v). Adhuc anno 1048 d. 12 Martii vivit, cum ecclesia in Luneburg eo præsente con
secratur (v. Wedekind, Noten etc. I. p. 420). b) Vide Chron. Thietmari hic supra et Adamum Brem. supra pag. 163
not. X. c) Forte noster Athalwardus junior, episcopus Sictunensis, qui inter annos 1069—1072 obiit (cfr. supra pag. 166,
not. o et 173, not. a), hic respicitur.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.