326 XLH. EX DIVERSIS FONTIBUS GERMANICIS BREVIORA EXCERPTA.
timore quam amore Erico conciliarentur; timebant autem Sigismundum, qui frater ejus erat et imperator.
Sicque vivo Sigismundo Ericus regnavit, et eo mortuo, cum vetusta vigerent odia et Enci vitia non essent
minora, rursus primates regni ad Albertum Caesarem mittunt novumque regem petunt a), cujus opera Chn-
stophorus rex [o: dux] Bavariæ in regem Daciæ assumptus est, Erico proximus sanguine; sed nec sanguis
nec ullum vinculum jura imperii tenet. Ericus igitpr ubi se omnibus vidit exosum ac timet impetum fu
rori cedens in Gothiam navigavit, ubi usque in hanc diem inglorius dies agit t»;.
a) Idem a continuatore Detmari ia anno 1438 (supra p. 221) narratur. b) Hoc igitur ante mortem Cbristophori
anno 1448 scriptum est. Ericus an. 1449 Gotlandiam Kristierno I:o tradidit.
XLII.
EX DIVERSIS FONTIBUS GERMANICIS BREVIORA EXCERPTA.
1. Ex Einhardi Annalibus excerptum.
Editionem in Monumentis rer. Germanic. Tom. I. p. 200 secuti sumus. Einhardus, celebcrri
mus ille amicus et historiographus Karoli Magni imperatoris, circa an. 770 natus est et an. 844 d.
14 Martii obiit.
( a ) Narrat Einhardus, quomodo post mortem Hemmingi, regis D anorum et filii Godofridi, an,
812 Sigifridus, nepos Godofridi , et Anulo, nepos Herioldi quondam regis , de imperio certantes ambo
occumbunt, et postea fratres Anulonis, Herioldus et Beginfridus reges constituuntur. Qui anno 813 ad
Westarfoldam b) cum exercitu prof ecti sunt , ut desciscentes principes et populum sub imperio denuo subi
geret). Quibus perdomitis cum revertissent et fratrem ab imperatore missum c) recepissent, filii Godofridi
regis d) et ex primoribus Danorum non pauci, qui jam dudum relicta patria apud Sveones exulabant, con-
paratis undecunque copiis, bellum eis intulerunt et confluentibus ad se passim ex omni Danorum terra po
pularium turmis, commisso cum eis proelio etiam regno non multo eos labore pepulerunt (In sequenti
auctor res Danicas plus semel memorat, mortem Beginfridi anno 814 et baptizationem Herioldi , quœ an
826 Mogontiaci facta est, describit).
a) De sequenti expositione cfr. fontes supra p. 156, not. c. citatos. b) West fold illa terra yocabatur, quæ in
occidentali ora illius sita erat sinns, qui versus Kristianiam, metropolim Norvegiæ, extenditur. c) Hemingura, qu
captivus apud imperatorem erat. d) Unus ex eorum, Horicus, in anno 827 nominatur.
2. Ex Annalium Bertinianorum parte secunda
autore Prudentio Trecensi episcopo.
Secundum editionem in Monumentis rer. Germanic. I. pag. 434. Prudentius obiit anno 861
et res igitur suæ ætatis narrat.
839. Venerunt etiam legati Græcorum a Theophilo imperatore directi a) . Misit
etiam cum eis quosdam, qui se, id est gentem suam Rhosb) vocari dicebant, quos rex illorum, Chacanus
vocabulo, ad se amicitiae, sicut 'asserebant, causa direxerat, petens per memoratam epistolam, quatenus be-
a) Sc. ad imperatorem Lodovicum. b) Inter omnes constat, quanta vehementia docti viri de vi hujus vocabuli
Rhos certaverint, utrum populum Slavicum an Scandinavicum significet. Si quis hodiernum controversiae statum et variantem
hujus excerpti interpretationem cognoscere velit, inspiciat Bestushew Bjumin , Geschichte Russlands (Tom. I. Mitau 1874, in 8:vo,
ubi p. 67 omnia fere scripta de hac re composita afferuntur), P. A. Munch, Om nordboemas förbindelser med Ryssland etc.
(Christiania, 1873, 8:vo) et E. Kunik, die Berufung der Schwedischen Rodsen (I et II, S. Petersburg, 1844, 1845, in 8:vo).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.