XLI. EX S CRIPTIS AENEÆ SYLVIE
325
occisis utiinque plui ibus, ea démuni lege induciae pactæ, ut potestas eligendi regem, exclusa nobilitate,
plebi fieiet. In qva cum Caiolus gratiosior esset, majestas regni ad eum defertur, Canutus privatam vitam
degit. Carolus vero novo regno tumidus atque insolens, armatis navibus Ericum ætate confectum, nulli
noxium, sibi ipsi viventem, e Gotia propulsavitm). Qvi etiam hodie in humanis apud Pomeranos, unde
illi origo fuit, parvo contentus vitam agere fertur, qvam sint incerta mortalia, et qvam inania suo ex
emplo docens, qvi tribus potentissimis regnis exutus, nec parvam insulam, in qva decem annis delituerat,
usqve ad mortem retinere potuit, ætate plenissimus Sed neqne Carolo scelera sua impunita fuere, qui
dum Christi ecclesias perseqvitur, religionem contemnit, sacerdotes dispoliat, festos dies observari prohibet,
jura divina et humana confundit, a Johanne Benedicti filio, Upsalensium præsule, viro cordato et impigro,
a qvo nobilitas regni excitata est, magno prælio superatus est, ac regno pulsus, in parva insula non longe
ab ostio Vistulæ exilium agitn). Christiernus in locum ejus assumptus, pietate ac justitia melior, iterum
tria regna nostro tempore in unum redegit, cui et Gothia paret, Gothorum qvondam sedes ac patria.
2) EX LIBRO: De VIRIS ÆTATE SUA CLARIS.
Cap. XXXV. De Erico Stetinensi.
Ericus, ex domo Stetinjensi], ex fratre matris Sigismund[i] generis [o: genitus] filius o), admodum
juvenis Daciae atque Norvegiae regnum adeptus estp). Cumque aliquot annos rexisset, seditionem adver
sus se nasci sensit, volensque furori cedere Ierosolymam ire statuit q) venitque ad Sigismundum fratrem r)
in Hungariam pluribusque diebus apud eum fuit honorifice receptus. Erat autem corpore pulcher, capillis
aureis, oculis grandioribus, facie rufa, cervice larga atque nivea; vestibus utebatur privatis. Nam lineo
colari s) quamvis aureo ligamine gulam claudebat candidam. Solus ipse e terra sine adiutorio non tactis
strepis t) ascendebat equum mulieresque omnes et praesertim imperatricem in suum spectaculum cum amo
ris desiderio trahebat. Cum venisset Venetias, admodum honoratus est ivitque Ierosolymam et redivit in
columis. Cumque in Prusciam reversus adhuc seditiones vigere adversus se in regno sensisset, vocatis
fratribus Theutonicis: ”Ego’, inquit, ’ ex Ierosolyma nunc redeo, devotionemque meam peregi, sed maior
adhuc animo instat. Iam mihi nulla saeculi voluptas est, nulla mihi soboles est, uxor mortua esta), quid
amplius restat nisi ut Deo serviam ? Quod si vos mihi habitum vestesque ordinis dederitis atque me quasi
unum ex fratribus communi praebenda alueritis, stat mihi mundo cedere. Daciam ego vobis, Norvegiam
Gothiamque relinquo, ut sit religionis; nec enim mihi quisquam est necessariorum, quem regno dignum
aestimemv). Vos bene haec regna gubernabitis atque illorum hominum proterviam compescetis; nam
mihi parum obedientes erunt.” Ad hoc Pruteni dicunt, se non velle tantum principem vestire habitu, sed
quamdiu apud eos manere voluerit, daturos se sibi victum et provisionem rege dignam — nam et alii apud
eos principes fuerunt, Vitoldumque Lituaniae ducem commemorant — offeruntque sibi ad regnum compes
cendum auxilia. Ille non contentus in regnum remittitur, ubi cum luxuriose vixisset, cum justitiam neg-
ligeret, cum virgines ac maritas violaret desidiæque incumberet, rursus major seditio oritur, scribuntque
principes et prelati atque communitates Sigismuudo cæsari regnum dare, quamvis ex sua magnitudine ar-
chiregnum dici possit; nam quatuor in se continet amplissima. Pateri se tamen Romano imperio subjectos,
inquiunt petuntque, uti Sigismundum regem eis tradat auctoritate Romana, nam quem habent regem inu
tilem dicunt regni pessundatorem. Sed Sigismundum magis vinculum carnis, quam imperii decus movit:
postponere namque utilitatem imperii, quam cum justitia tueri poterat, voluit y), quam fratrem relinquere,
quem non poterat honeste tueri. Misit igitur oratores in Daciam Q cumque his fecit, uti principes magis
m) De Karoli conatu annis 1448, 1449 Gotlandiam sibi vindicandi, qui perfidia Erici regis et interventione Danorum
irritus factus est, cfr. supra p. 223 et 297, 298. n) Seditio archiepiscopi in Februario anni 1457 exorta est, Karolus
Holmiam d. 24 Februarii deseruit et d. 27 Februari Gedanum pervenit (v. supra pag, 230). o) Sc. Vratislavi, cujus soror
Elisabeth erat mater Sigismundi imperatoris. p) Cfr supra not. g. q) Prima seditio in Svecia an. 1434 erupit,
profectio vero Erici ad terram sanctam annis 1423—1425 facta est (v. supra p. 295 not. b). G ' e _ conso nimm,
s) Collare est amictus colli. t) Strepa vel stapes, Suetice stigbygel. u) Filippa regina an. 1430 vita decessi .
Quæ res una cum illo dicto, regem auxilium contra rebelles subjectos petiisse, suspicionem fere movit, hic duas commorationes
Erici regis in Prussia anno 1425 et an. 1437, cum re vera subsidium ibi adversus illos quaesiverit, (v. Styffe, Bidrag t. Skand.
Hist. II. p. cx) confundi, quamquam etiam monendum est, Wytoldum, qui infra memoratur, an. 14-0 obnsse. T ) “ "
vero est Ericum jam pridem molitum esse, ut Bugislavum, ducem Pomeranensem, consobrinum successorem institueret (v- Styffe,
1. c. II. xcu). X) Eadem accusatio supra pag. 129, lin. 4, legitur. y) Magis aute voluit forte excidit. *) Mag
nates Daciae Sigismundo coronam obtulisse nullo alio loco memoratum vidimus, et ipsa res dubia videtur; error forte
natus est, quod Sigismundus antea inter Ericum et Hansam pacem efficere conatus erat.
Tom. III.
I. 82.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.