324
XLI. EX SCRIPTIS AENEÆ SYLVII.
XLL
Ex scriptis Aexeæ Sylvii.
Illustrissimus ille vir, qui tandem dignitatem papalem (nomine Pii secundi) annis 1458 1464
tenuit in multiplicibus suis scriptis etiam res nostras nonniliil duobus locis attigit. In Historia de
Europa (cui etiam titulus: »De his qum Frederico tertio imperante... per totam Europam memorabi-
Hter gesta sunt usque ad annum 1458 Commentarius» datur) caput XXXIII aliqua ad historiam septen
trionis pertinentia exhibet. In »I/ibro de viris sua «Ute claris» brevis adumbratio Erici Pomeram, regis
trium regnorum aqvilonarium, in capite XXXVm datur. Aeneae Sylvio nostras res parum notas fuisse
per se necesse erat et ex scholiis nostris infra satis liquet. Legentes, qui vitam scriptoris ejusque libros
melius cognoscere velint, ad Voigt, Enea Silvio de Piccolomini, I et II, Berolini 1857 - 1862 in 8:vo
et ad Pottbasti Bibliothecam histor. Medii æH relegamus.
i) Ex Historia de Europa.
Cap. XXXIII. De Dania sive Dacia sive Svetia, et Norvegia, de Margarita trium
regnorum insigni domina deque varia trium reg[nor]um fortuna.
— In hac t.rraa) patrum nostorum memoria, Voldimarus regnavit, in Svetia Magnus, Aqvi
nus in Norvegia b ), qvem ferunt divinum fuisse hominem, miro provincialium amore atqve obseqvio cultum.
Huic conjunx Margarita fuit Voldemari filia, ex qva natus Olaus patri succedens, brevi tempore vita functus,
regnum matri reliquit <0. Ea et paternum adepta est, extincto Voldimaro d). At Magno in Svetia homi
nem exuente, Albertus dux Megapolensis vocatu populi diadema suscepit e). Qui dominatum vicinæ foeminæ
contemnens, bello Daciam Norvegiamque lacessere coepit. Occurrit ei Margarita coactis copiis. In campis
late patentibus pugnatum est, tanqvam ipsa viri, hostis foeminæ animum induisset, victus Albertus cap-
tusqve et in triumphum ductus, regnum amisit. Dimissus tandem, infame senium in paterna domo fini
vit f). Margarita clarissima mulier tribus imperans regnis ad senectutem usque magnifice ac religiose sub
ditos gubernavit, demum senio confecta, cum tantum per se ferre neqviret, Ericum Pomeramæ ducem qva-
tuor et decem annos natum, lilium sibi adoptavit g), regnaque illi commisit, et Philippam regis Angliæ
filiam dedit uxorem b). Is cura, conjuge sine prole defuncta, ducere uxorem ulterius nollet, jamqve 55 reg-
nasset annos, ad extremum sub imperio Frederici poulari tumultu ex regio solio deturbatus est 0. Et Chn-
stophorus dux Bajoariæ, sibi ex sorore nepos, in ejus locum suffectu i, qvi avunculum suum decem annis
quibus ipse imperavit, in insula Gothica regnare permisit. Christophoro autem ex hoc seculo abeunte
Daciæ ac Norvegiæ coronam Christiernus accepit k). Sveci vero in electione regis discordantes, alii Carolum
eqvestri dignitate insignem, alii Canutum ejus fratrem natu minorem regno præficiunt !>. Pendente adhuc
electionis negotio, Carolus immissis militibus, Stocholmum oppidum clam occupat, in qvo regia sedes ha
betur. Canutus per amicos arcem invadit, hinc bellum inter fratres de regno ortum, et pugna diu anceps,
a) Scilicet Dania. b) Haqvinus, filius praecedentis Magni; obiit an. 1380. c) Olaus an. 1387 defunctus est.
d) Minus recte, nam post mortem Valdemari an. 1375, Olaus filius Margaretæ electus est rex Danise, quamquam illa et filio
vivo et postea ipsi regimini præfuit. e) Non post mortem Magni (1374), sed jam an. 1363 per seditiosos magnates Al
bertus in regnum Sveciæ intrusus est. f) Albertus an. 1389 captus et an. 1395 e carcere liberatus, an. 1412 obiit.
XIV annos natus fuisse dicitur an. 1396, cum in Dania et Svecia eligeretur (v. supra pag. 278 not. r.), sed hæres Norvegiæ
jam an. 1389 declaratus est. h) Anno 1406, d. 26 Octobris (v. supra pag. 130, not. n.). i) Anno 1434 Sveci de
fuerunt- an 1438 (cum summum 42, non 55 annos rex fuerat) ipse Daniam deseruit. k) Christophorus obiit an. 1448 d.
5 Januari: Kristiernus in autumno electus est (v. supra pag. 279, not. g.). 1) Auctor hic in singularem errorem incidit,
ex una persona, Carolo Knutsson, duas Jaciens ; quæ res errori ansam prssbuerit, eo minus dijudicare possumus, cum nullus Sve-
cus cura Carolo de corona certaverit. Electus est in Junio an. 1448 (v. supra pag. 223, not. g).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.