XL. EX LIBRO RUFO ARCHIEPISCOPI RIGENSIS.
817
luctum super eos cum gemitu diebus multis habueruut. Erant autem interfectorum fere quingenti, quorum
pauci per fugam evaserunt et in Danorum castrum pervenerunt. Ceteri omnes in ore gladii corruerunt:
quorum memoria in benedictione, et animae eorum requiescant in Christo. — — — — — —
Cap. XXX. § 1. Bisdenus octavus, postquam haec conscripsissemus, sequitur annus c) unius [o: ejusdem]
praesulis Alberti, habente ecclesia Livoniensi mediocrem undequaque pacem, qua sedis apostolicae lega
tus, episcopus de Mutina, Guilhelmus d ), Livoniam derelinquens, ad naves circa mare diu resedit e), vento
rum largam gratiam exspectans Et vidit subito 0 redeuntes Osilianos ex Swecia cum spoliis et captivis
quam plurimis. Qui multas miserias et nequitias ac pravas libidines cum captivis mulierculis et virgini
bus exercere solebant omni tempore, illudentes eas, et copulantes alias sibi in uxores, tres unusquisque,
vel duas, vel plures, licita sibi facientes illicita, cum non sit conventio Christi cum Belial, nec pagani
copula congrua cum Christiana, quas et Curonibus et paganis aliis etiam vendere solebant. Intelligens
ergo dominus legatus Romanus omnia mala, quae fecerant in Swecia, ecclesiis videlicet incensis, et sacerdo
tibus interfectis, et sacramentis delatis g et violatis, et similibus miseriis, condoluit captivis, orans ad Do
minum, ut fiat vindicta de malefactoribus. Veniensque in Gotlandiam h), verbum Dei seminavit, cunctis
Christiani nominis hominibus signum sanctae crucis exhibens, in remissionem peccatorum, ad faciendam
vindictam in perversis Osilianis. Obediunt Teutonici, crucem recipiunt; Gothi renuunt i); Dani verbum Dei
non audiunt neque percipiunt. Soli mercatores Teutonici caelestia sibi desiderant mercari; equos comparant,
arma praeparant, Rigam veniunt. Gaudent Rigenses, venientibus occurrunt; gaudent Livones, Letthi, Esto-
nes baptizati, ut ad Osilianos non baptizatos deferant etiam nomen Christianum. — — — — — —
c) I. e. a fine Februarii 1226. d) In priore parte anni 1225 ad Livoniam venerat. e) Apud Diinamiinde,
ubi adhuc die 23 Maji 1226 literas dat (Bunge, Livland. Urk. Buch, I. n. 88). f) Sc. in itinere ad Gotlandiam.
g) Alias pejus: deletis. h) Ubi die 6 Julii literas signat (Diplom. Svecan. I. n. 232, 233, ubi literæ ad annum 1225
pro 1226 perperam relatæ sunt). i) Alias pejus: revivunt.
XL.
EX LIBRO RUFO ARCHIEPISCOPI RiGENSIS SECUNDUM
EXCERPTA MeLCHIORIS FUCHS.
Melchior Fuchs erat consul urbis Rigensis, qui anno 1687 vita defunctus est. Illi auctori diu
hic liber ascriptus est, sed ut editores «Scriptcfrum rerum Livonicarum», cui collectioni hoc scriptum
insertum est (Tom. II. pag. 729-804). in præfatione p. XXII, XXIII observarunt, Melchior Fuchs
solum vetustius opus descripsit, quamquam dictionem antiquam ad suæ ætatis morem composuit. Jam
primo aspectu apparet, uberem et accuratam expositionem litium et inimicitiarum, quæ inter ordinem
Livonicum, archiepiscopum Rigensern atque hanc urbem in seculo XV:o vertebantur, a coævo homine
necessarie scriptam esse, et fontem librarius ipse (probabiliter Melchior Fuchs) in fine quam lucidissime
his verbis indicavit; So weit das rothe buch inter archiepiscopalia eu finden. Haec verba ita in-
telligenda videntur, in archivo archiepiscopali librum rufo tegumento indutum exstitisse, in quo haec
historia, certe a quodam viro, qui eventibus posterioris partis seculi X\:i interfuerit et cui diplomata
graviora in aditu fuerint, composita, inserta erat. Commerciis et necessitudinibus, quæ Stenom Sture
seniori cum dominis- et civitatibus Livoniæ intercesserunt, haud paulum lucis hoc scriptum affert.
(fi,Ve æ inter ordinem Livonicum et archiepiscopum Ripensem super dominatu urbis Rigensis memo-
rantur). Es haben auch die Rigischen so viel an ihnen gewesen, so woll bey denn hansee Städten alss
benachbarten krohnen, insonderheit der hochlöblichen cron Schweden, ihre klagen dermassen angebracht,
das sie dieselbe zu mitleyden bewogen, und dahero im jahr 1351. Magnus, der reiche Schweden und Nor-
Tom. Ill L 80