316
XXXI Y EX CHRUNICO L1VONICO HENRLCI LETTI.
Cap. 111. § 1. Auno domini M.C.XCVIII. j) venerabilis Albertus, Bremensis canonicus,
in episcopum consecratur.
Post consecrationem aestate proximat) Gotlandiam vadit, et ibidem circa quingentos viros signo cru
cis ad eundum in Livoniam signat.
Inde per Daciam transiens munera regis Canuti et ducis Waldemari et Absalonis archiepiscopi
Cap. VII. § 1. Anno quinto sui pontificatus 1) a Teutonia rediens episcopus, viros nobiles Arnoldum
de Meindorp, Bernhardum de Sehehusen, Theodoricum, fratrem suum, cum pluribus honestis viris et mili
tibus secum adducit. Cum quibus prospera et adversa pro Deo pati non formidans fluctuanti pelago se
committit, et provinciam Lystriaem) regni Daciae aggrediens, paganos Estones de Ozilian) insula cum
sedecim navibus invenit, qui recenter, ecclesia combusta, hominibus occisis et quibusdam captivatis, terram
vastaverant, campanas et res ecclesiæ asportaverant, sicut tam Estones quam Curones pagani in regno Da
ciae et Sueciae hactenus facere consueverant. Armantur peregrini, damna Christianorum volentes ulcisci;
sed pagani, cognoscentes, quod in Livoniam pergerent, timentes valde, pacem se cum Bigensibus fecisse
mentiti sunt: quibus dum crederent Christiani, tunc tuti quidem evaserunt e manibus eorum. Sed dolis
suis nulla eis lucra reportantibus, in eundem laqueum, qui paratus erat eis, postea incidunt. Nam pere
grini, Deo eos ducente, sani et incolumes Wysbu pervenientes, a civibus et hospitibus») ibidem existenti-
bus laeti excipiuntur. Post dies aliquot Estones cum universa rapina sua adveniunt, quos peregrini velifi
care videntes, cives et mercatores incusant, eo quod Christiani nominis hostes cum pace portum suum tran
sire permittant.
Quibus dissimulantibus et magis pacis securitate cum eis gaudere volentibus, peregrini episcopum
suum adeunt et cum eis pugnandi licentiam postulant {Albertus vehementias sociorum tandem cedit,
pagani profligantur, duce naves eorum ad civitatem Wisby deducuntur; captivi cum rebus, quas Danis
abstulerant , ad Andream, archiepiscopum Lundensem mittuntur). Tunc peregrini Wisbu diutius commo
rari nolentes, iter inceptum peragunt; Rigam usque perveniunt. — — — — —- — — — —
Cap. XXIV. § 1 Annus bisdenus antistitis atque secundus jam fuit p) (Z>ani iZarrionrusesi), ut Gertca-
nensesr), qui episcopo Rigensi se submiserant, adoriantur, incitant; hi terram Gerwanensiurn eadem astate
[1220] vastant). Interim rex Sueciae Johannes s), cum duce suo Karolo t) et episcopis suis«), collecto exercitu
magno, venit in Rotaliam v), cupiens aliquas partes in Estonia ac dominatum adipisci. Et resedit in castro
Lealensix), ad quod erat episcopus Hermannus, frater episcopi Livonienäis y), a Domino Papa confirmatus, eo
quod eadem provincia fuerat quondam a Rigeusibus expugnata et fidei rudimentis initiata. Et intraverunt
Sweci per provinciam, docentes et baptizantes ex eis et ecclesias aedificantes. Et pervenerunt ad Danos in
Revelet, colloquentes cum eis. Miserunt quoque Rigenses nuncios ad ipsos, dicentes, ipsas provincias a
suis ad fidem Christianam subiugatas, munientes [o: monentes] etiam ipsos, ne dolosis verbis Estonum per
fidorum nimium confidenter minorem circa se custodiam adhiberent. Rex autem idem, locatis in castro viris
suis, scilicet Lealensi, cum duce Karolo et episcopo a), reversus est in Sueciam. Et cum esset eis ex altera
parte Livonia, et ex altera parte Dani, ipsi quoque in medio constituti, minorem de paganis timorem ha
bere coeperunt. Et factum est in uno dierum b), apparenti primo diei dilucolo, venerunt Osilienses de mari
cum exercitu magno, et obsideutes eosdem Suecos pugnaverunt cum eis, et ignem apposuerunt ad castrum
eorum. Et exiverunt Sweci ad eos, dimicantes cum eis, et non valuerunt tantae resistere multitudini. Et
ceciderunt Sweci interfecti ab eis, et captum est castrum et dux cecidit. Et episcopus per ignem et gla
dium interfectus est et in martyrum consortium commigravit. Et venerunt postmodum Dani colligentes
corpora eorum et cum luctu sepulturae tradiderunt. Similiter et Rigenses, audientes interfectionem eorum,
j) Lege: 1199, quo in anno Albertus in fine Februari vel initio Martii consecratus est. Scriptor enim a die 25 Martii
ut tunc non insolitum erat, initium anni computat. k) Eodem anno 1199. 1) Igitur an. 1203 post Februarium,
m) Lister hodie est territorium Blekingiæ, sed olim propria terra (ob peninsulæ formam) erat. n) L e. Ösel. o) 1. e.
mercatores exteri, qui insulam in negotiis suis visitabant. p) Qui anno 1220 a fine Februarii initium cepit. q) Harria
interior pars mediae Estoniæ vocatur. r) Gerwia (Jemen) a Harria versus occidentem, a Wironia versus boream includitur,
s) Johannes, filius Sverkeri H:i, post Ericum Knutsson anno 1216 mortuum rex factus est et anno 1222 obiit. t) Karolus
dux, frater junior supradicti Birgeri Brosa et Magni Minniskiold, patris Birgeri ducis junioris (qui an. 1266 obiit). u) Fieri
potest, ut plures episcopi regem prosecuti sint, quamvis unus solum Karolus Lincopensis in bello sequenti caesus fuisse dicatur.
Literae Andres archiepiscopi Lundensis, Caroli episcopi Lincopensis et Benedicti ejus successoris (et fratris) de visitationibus Got-
landiae certe in hac expeditione (forte in Estonia) scriptae sunt (v. Diplom. Svecanum 1. n. 832). v) ”Rotalia est regiun-
cula in ora Estoniæ maritima, Osiliæ insulæ subjecta, quæ ora maritima Teutonice Strandwyck, Estonice Löne-ma vocatur, in
qua paroecia Rotaliensis, Estonice MddaM-kirrik pristinum nomen retinet”; scholion in Scriptor, rer Livon. I. 128. x) Leal
apud eundem sinum ac Rotala, sed in opposita meridionali parte sita est. y) Sc. Alberti. z) Pneeunte aestate
anni 1219 Waldemarus rex magnam illam expeditionem ad Estoniam fecerat, in qua arx Revaliensis condita est. a) Sc.
Karolo Lincopensi (episc. 1216—1220), qui erat frater Birgeri ducis junioris (cfr. infra sect. 2. pag. 105) et cancellarius regis
Johannis. b) VI Idus Augusti (8 Augusti), ut nostri fontes exhibent (v. supra Tom. I. 1. pag. 41 et 85; cfr. hic supra
pag 3. et infra sect. 2. pag. 105).