Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

8 
H. ANNOTATIONES IN LIBEO ECCLESIÆ W A L EN TUNE N S I S. 
IL 
Annotationes in libro ecclesiæ 
Walentunensis. 
Inter codices Academiæ regiæ Antiquitatum in Musæo regni servatos exstat libei eccle 
siæ Waleutuna membranaceus (in quo folia papyracea et nonnullæ literæ ecclesiam spectantes 
sunt inserta). In foliis 6—8 hujus membranae Kalendarium Anglica origine,*) ut ex nominibus 
sanctorum (ex. g. Cuthberti episcopi, Ealfegi confessoris) statim videtur, antiqua manu est exa 
ratum. Stilus Kalendarii scriptoris finem seculi XII:i indicare videtur, quod Tabella aureorum 
numerorum Kalendario adjuncta affirmat, cui eadem manu annus MCXCVIII additus est. In 
hoc Kalendario (cui desunt menses Januarius et Februarius) paucæ annotationes histoiici mo 
menti in seculo XIII- et initio posterioris sunt iusertæ, quas hic proferimus. 
*) Cfr. verba Olaui Petri (ed. Hemming, Stockholm 1860 pag. 61 : ” Så bära och the monija Engelska tijdhegierclz 
höher som här finnas i landet, ititnesbyrdh noogh ,: etc 
Maius 
Y Kal. [Junii] Germani confessoris Obiit dominus Philippus domini Ingewaldi filius. a ) 
Junius 
XYII Kal. [Julii] Yiti et Modesti IX (!) preliatum est Houam. b ) 
XIII Kal. [Julii] G-eruasi et Protliasi martyrum missa pro rege. °) 
Julius 
X Kal. [Augusti] Apollinaris martyris Hic obiit Ragni frater Arehiepiscopi Jarlerii. d ) 
Octobris 
[Kal.] Dedicacio ecclesie sancte Marie et sancti Johannis Baptiste et Sancti Siluestri in 
Walandathunum. e ) 
Decembris 
XY Kal. [Januar.] Daciani episcopi Obiit rex Magnus. 0 
a) Forsan respicitur Philippus, Ingevaldi filius, miles et legifer 
Sudermannise, qui in Diplomatario inter annos 1285—1318 
comparet (I. c. I. pag. 665 et III pag. 348). Manus scrip 
toris indicat iniens seculum XIV !î et recentior est illa, quæ 
in fine superioris seculi sequentes notas fecit. 
b) Anno 1275. De die cfr., quæ supra in Annalibus Sigtunen- 
sibus pag. 5 not. o disseruimus. 
c) Si diem emortualem cujusdam regis Sueciæ annotatio spec 
tat, nescimus quis fuerit. Illa die neque Sverkerus II nec 
filius Johannes, neque Ericus II nec filius Ericus III sunt mor 
tui. Forsan Kanutus, pater Erici II:i respicitur. 
d) Jarlerus erat Archiepiscopus Upsaliensis annis 1234—1255, 
sed frater ejus Ragni adhuc erat ignotus. Ragni vel Rano 
stabularius anno 1274 apparet (Diplom. Suec. I. p. 473, 
474); dominus Regnerus an. 1283 1. c. pag. 636). 
e) Verba: ”Dedicatio... Silvestri” initio seculi XKLi scripta 
sunt; ”in Valandathunum” contra manu e fine seculi ejusdem 
additum. 
f) Anno 1290. Idem dies apud omnes scriptores legitur.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.